Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
  2. ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
  3. Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat,
  4. si veteres ita miratur laudatque poetas,
  5. ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
  6. si quaedam nimis antique, si pleraque dure
  7. dicere credit eos, ignave multa fatetur,
  8. et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
  9. non equidem insector delendave [*]() carmina Livi [*]()
  10. esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
  11. Orbilium dictare; sed emendata videri
  12. pulchraque et exactis minimum distantia miror,
  13. inter quae verbum emicuit si forte decorum, et [*]()
  14. si versus paulo concinnior unus et alter,
  15. iniuste totum ducit venditque poema.
  16. Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
  17. compositum illepideve putetur, sed quia nuper,
  18. nec veniam antiquis, sed honorem et [*]() praemia posci,
  19. recte necne [*]() crocum floresque perambulet [*]() Attae
  20. fabula si dubitem, clament periisse pudorem