Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta[*](octoginta M (cf. Plin. nat. 7, 85)) stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit[*](dicet dett. Asc. ) me acrius videre quam illos[*](illos dett. Ven. ullos AVB2 -us B1 ) pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. 'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam[*](tamen AV1B) quererer[*](quererer Ald. quereretur V2B2 quaer- AV1B1 ) cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem.[*](viderem Ald. -ret AVB) videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur

p.67
ita videatur; quam ut maxime inveneris,[*](inueniris A1V1B1 ) quod haut scio an non possis, non tu verum testem[*](tu te Lb.; te testem Dav. ) habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest[*](potest esse V2 ) sole maius, quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram:[*](cf. Lact. inst. 3, 23, 12) quantulus nobis videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus[*](Epic. ad Pythoclem Diog. L. 10, 91) autem posse putat[*](putat Asc. 2 -ant AVB) etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse, vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur tamen aut non multum — mentiantur[*](tamen A 1B1 del. A2B2 (tamen ... mentiantur om. V1; aut non multum aut nihil mentiantur V2)) tamen: ubi igitur illud est 'semel'?[*](add. Pl. 'si semel Pl., cf. p. 65, 24 s. ) — sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne[*](qui ne A2VBA1 quin ne Ha. ) nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.

Sed ut minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo[*](paruulis A2V1B) lis sit.[*](sit Dav. sitis AVB) Quattuor sunt capita quae concludant nihil esse quod nosci[*](cognosci Lbm. ) percipi conprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum cui non adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque

p.68
conceditis; omnis[*](omnes A1V1B1 ) pugna de quarto est.

Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in[*](in m. A2B2 A1 ) C.[*](C. om. VB2 ) Cotta, qui bis cum[*](cum P. dett. Dav. ) Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit?[*](posset dett. Dav. ) negas[*](cf. p. 53, 23) tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.

quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est? Omnia[*](cf. p. 51, 25. 53, 23) dicis sui generis esse, nihil esse idem quod sit aliud. Stoicumst id[*](Stoicum est id Lb. stoicum sedem A1V1B1 -sed est A2V2B2 -est F2 ) quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis[*](quales A1V1 -le B1 ) sit pilus alius, nullum granum. haec refelli possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest,[*](potes A1B1 ) ne signorum quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum[*](centum Ald. certum AVB) Alexandrus[*](alexandrum A2B -driis V2 -dros Ald. ) eiusdem modi facere non posset? qua igitur notione discereres?

quid si in eius[*](eiusdem Lb. ) modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero,[*](inpressoro A1V1B1 ) ecquae[*](ecque Rom. haec quae AVB2 -que B1 ) poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus

p.69
anularius aliqui, quoniam gallinarium[*](cf. p. 55, 5) invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret? Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus:[*](cf. p. 37, 11 ss.) 'pictor videt quae nos non videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam[*](cf. p. 42, 11 ss.) illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura —

cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne[*](cf. p. 43, 5) hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet,[*](cf. p. 42, 12) quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed[*](cf. p. 85, 15 ss.) de physicis mox, et quidem[*](qui id B2 quid B1 qui idem AV) ob eam causam, ne[*](cf. p. 53, 31. 54, 7) tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae[*](qua A1V1B1 ) clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo[*](cf. p. 63, 23) (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem);

ea sunt eius modi, quae a[*](a ad A1B1 ) te diligentissime tractata[*](tracta A1B1 ) sunt. Dormientium[*](cf. p. 49, 24 ss.) et vinulentorum et furiosorum[*](cf. p. 52, 15 ss.) visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius[*](cf. p. 52, 8) non diceret se vidisse Homerum sed visum esse,[*](esse adesse pl. cf. p. 52, 24 ) Alcmeo autem 'sed mihi

p.70
neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum non [*](add. dett. Man.; somnia sua visa puta re Ha. ) somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur,[*](videbantur Dav. uideantur AVB) id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi',[*](Enn. ann. 8) si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa[*](visa falsa Reitz. ) putare, ut erant, et somnia;[*](cf. Macr. somn. 1, 3, 2fa/ntasma, quod cicero quotiens opus hoc nomine fuit visum vocavit) dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo 'mater te appello'[*](Pacuv. trag. 197) nonne ita[*](ita Dav. illa AVB) credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane audi; iteradum eadem istaec[*](istaec Man. et ista AVB (ista Cic. Att. 14, 14, 1 tusc. 2, 44)) mihi':[*](Pacuv. trag. 202) num videtur minorem habere visis quam vigilantis[*](uigilantes V2 ) fidem?

Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui 'video video te; vive[*](vive Goer. (cf. ed orat. 3, 162) uiuum AV2BV1 ) Ulixes dum licet'[*](trag. inc. 47) nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid[*](cf. p. 52, 24) ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur'[*](Enn. scen. 27–32) et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid cum virginis fidem implorat:

p.71
  1. 'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
  2. hanc vim, quae me excruciat,
  3. caeruleae[*](caeruleo Columna ad Enn. -a Goer. ) incinctae angui[*](angui Columna igni AVB) incedunt, circumstant cum
  4. ardentibus taedis',
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera[*](cetera dextra WZillinger Cic. u. die altröm. Dichter (Würzburg 1911) 109 n. 3 cet. 'dextra Pl. )
  1. 'intendit crinitus Apollo
  2. arcum auratum, luna innixus,
  3. Diana facem iacit a laeva':

qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa[*](falsa visa Reid ) vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt[*](sint V2 ) aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur.[*](cum mouebantur Mc commou- AVB cum commou- F2 )

Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane[*](geomeo metria A1B1 -tri V1 ) quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris[*](lectis cus AV1B1 dial- V2 ) an in musicis? at ea non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad ilium? quod sit[*](si A1VB1 ) summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio[*](quae disiunctio B? quaid eiunctio B1 quaideconiunctio A1V; quid coniunctione uerum V2 q. ad coniunctionem u. Vm ) vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et

p.72
horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis.

Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata[*](nata del. Ern. ) sit; quae primo progressa[*](progressu A2B2 ) festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod[*](cf. p. 51, 8) tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus. quid ergo istius vitii num nostra culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo[*](acerbo A1VB1 ) tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.

'At vitiosi sunt soritae.' Frangite[*](frangite A 1V sa- B 1 a- A2B2 ) igitur eos si potestis, ne molesti sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur h(suxa/zein [*](esicaziin AV esycha- B)). 'Per me vel stertas licet'[*](quo usque pertineat Carneadis oratio dubium) inquit Carneades 'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: 'quo[*](quod AVB1 ) in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30 quo non possit accedere.

'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim[*](cf. testim.) ut agitator[*](agitatur A1V1B1 ) callidus priusquam ad finem

p.73
veniam equos sustinebo, eoque[*](cf. Cic. Att. 13, 21, 3 (vide testimonia)) magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.' Si habes quod liqueat neque respondes,[*](respondes F2 -de AVB) superbe; si non habes, ne tu quidem percipis.[*](percipis Mc persipis A1VB perspicis A3 ) si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in [*](add. Bai.) inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.

Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae[*](Penelopae Lb. -pe A2VBA1 ) telam[*](telam dett. Rom. -a A2VBA1 ) retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant a)ci/wma, quod est quasi ecfatum[*](ecfatum Hs. etf- A1V1V1 eff- A2V2B2 )) aut verum esse aut falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum[*](uere A2 (ut Hier. epist. 69, 2) et A3 an Ern. (cf. Gell. 18, 2, 10 ARüstow Der Lügner diss. Erlang. 1910 89) 'et 'si te mentiri dicis idque mentiris, Pl.; verum dicis del. Enr. (cf. Hier. epist. 69, 2)) dicis'? haec scilicet[*](scilicet A3VB2 A1B1 ) inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus[*](dicitis A1V1V1 ) — sed hoc omitto, illud quaero: si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum[*](effatum Rom. ect- Ha. effectum AVB) esse id quod aut verum

p.74
aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas†[*](adiungam alias, deinde concludam rationum summas, eodem in omnibus genere conclusionis; tamen alias vincam ex iss sequendas esse alias inprobandas, cum vos dicatis eas conclusiones omnes sequendas esse, in quibus id quod summae contrarium sit pugnet cum conexione sumptionum, eas autem inprobandas quae sint in g. c. Pl.; tantum alias, alias Rom. ) quae sint in genere contrario.

Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis; [*](add. Man. (nunc add. Dav.)) lucet igitur'? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. vide[*](vide Man. uideo AVB) ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri[*](mentiris -ri A1V1B1 ) verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur'. qui potes[*](potest A1VB1 ) hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni 'si lucet, lucet; [*](add. A3V2 ) lucet autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via[*](via uita B1 A1 ) si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque.

Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita

p.75
disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' non [*](add. B2 ) modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus[*](catus Lb. ) is quem isti tardum[*](bardum Reid ) putant: 'si enim' inquit 'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis[*](fatalis Pl. ) necessitas') — cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat[*](aiat Ven. 2 ait A2VBA1 agit F1 ) alterum neget) — si talis disiunctio[*](diiunctio B) falsa potest esse, nulla vera est.

mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam[*](discipuli nam B1 Ap ) sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere[*](cludere VB2 -ret B1 eludere Pl. ) Carneades solebat: 'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam[*](minimam B1, idem an -ma A 1V1 ) Diogenes[*](diogeni AVB1 Diogenes mihi Ha. ) ,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica[*](dialecticam AVB2 ) didicerat, haec autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, lucet'[*](add. V2 ) verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem modo esse[*](esse ex se Mue. ) conexum: aut igitur hoc ut[*](ut Pl. ne A1VB1 et B2 A2 ) illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.

Sed[*](ss. cf. Cic. nat. deor. 1, 12) ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea[*](Antiochea (-ia) dett. Dav. -che AVB -chi F2 ) ista conruent universa. nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus

p.76
ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam quae[*](del. V2 ) sunt sumpta de primo.

Duo placet esseCarneadi genera visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint alia quae non possint, in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia.[*](lacunosa V1V, suppleta ab A2A3 et V2, ut haec esse quae ... non probabilia in A, alia uisa (4) ... alia non in V correctorum tantum fide stent; alia quae non possint (sic V2, a. q. percipi n. p. A2B2) om. etiam B1 ) itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset; sequitur[*](add. Fc; n. est pr. n. esse: et s. Chr. ) [*](sequetur Ha. sequeretur enim Lb. ) omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque[*](cf. p. 43, 4) et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret[*](offerret A1V1B1 ) quod sit probabilitati illi contrarium, utetur[*](uteretur A 1V1B1 ) eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.

quid enim conscendens navem sapiens num[*](num A3 non A 1VB) conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac[*](ac AVB2 ) tranquillitate, probabile videatur[*](ei vid. Lb. ) se illuc venturum esse salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi faciliorque[*](cf. p. 62, 9) erit ut albam esse nivem probet quam

p.77
erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa concreta[*](concreta Man. congregata AV2V -tam V1 ) esset, albam ipsam esse ne videri quidem,