Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque[*](in exitu Hortensi dialogi) nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere[*](sequare B 1 ) quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?[*](omnibus V2 ) et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na-

p.57
tura ademerat[*](adimerat A1V1 adhim- B1 ) sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum[*](addespiciendum V1 ades- A1B1 adas- A2B2 ) reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.

sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem[*](adsessione V1 ass- B 2 -nem V2 adsedsione B1; ads. ... actionem (rationem A2) Om. A1 ) rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram),[*](cf. Catil. 1, 10 Att. 1, 14, 5 epist. 5, 5, 2) negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'

Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.

Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te non[*](del. Ald.) modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione[*](contentione B) quaereret

p.58
qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim[*](ipsam A1V1B1 ) quidem[*](equidem Lbm. ) te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.'

Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius[*](ab huius Reid. ) modi quadam oratione sum exorsus.

'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis[*](homines V1B1 ) et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere[*](responderi dett. Dav. ) posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.

Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam[*](natura AVB) condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego[*](ego Ven. 2 ergo AVB) de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? itaque[*](velim itaque dett. Rom. itaque uelim AVB) nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.

qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?[*](inuenirim A1B) sed ut hoc pulcherrimum esse iudico,[*](iudico Ern. -cem AVB) vera videre,

p.59
sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam[*](quidam man. -dem AVB) sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo,[*](derigo Mue. ) non ad illam parvulam Cynosuram,[*](cynosyram AV1 cin- B2 icn- vel ycn- B1 ) qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto',[*](Cic. Arat. frg. 7 (nat. deor. 2, 106)) ut ait Aratus, eoque directius[*](derectius Mue. ) gubernant quod eam tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe'[*](Arat. ut v. 13) — sed[*](sed ad A2B2 ) Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore[*](latiores Reid ) specie non ad tenue limatas;[*](elimatas A2B2 ) eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed[*](dixissed A1 -et B1 ) de sapiente quaeritur.[*](Aug. c. Acad. 3, 14, 31 clamat Cicero se ipsum maguum esse opinatorem sed des sapiente se quaerere) visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid quid[*](del. A2B2 ) igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam[*](iam enim A2B iam del. V2 ) (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera:

'si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei adsentietur'.[*](cf. Sext. math. 7, 157) hanc conclusionem Arcesilas probabat;

p.60
confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando; ita sequebatur[*](ita sequebatur Man. id adsequeb- AVB2 id adseb- B1 ) etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici[*](esse Stoici Non. esset st- A1 esse et st- A2VB2 esset est- B 1 ) dicunt et eorum adstipulator Antiochus;[*](falsum ... Antiochus Non. p. 69 (adstipulari)) posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere.

Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi non possunt iis quae possunt [*](add. Lb.) (si modo ea sunt quaedam; iam enim videbimus), ut tam[*](tam V2 tamen AV1B) in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. 'Neutrum' inquies 'illorum' nitamur[*](del. A2B2 ) . Nitamur igitur nihil posse percipi; etenim de eo omnis est controversia.

Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaret[*](constet Pl. ) diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia[*](inconstanta AB) levatur auctoritas. quis quam[*](del. Lb.) enim iste dies inluxerit quaero,

p.61
qui illi ostenderit eam quam quam[*](del. A2V2B2 ) multos annos esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid eum Mnesarchi[*](Mnesarchi dett. Rom. innesarchi B1 -ci V1 inesarci A1 -chi A2 nesarci V2 ) paenitebat, quid Dardani; qui erant Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere.

Unde autem subito vetus Academia revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui illum[*](cf. Plut. Cic. 4,2 Aug. c. Acad. 2,7,15) gloriae causa facere dicerent,[*](facere dicerent Camer. facerent AB fecerunt V) sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii[*](Antiochii Ald. (-ei Asc.) -chi AVB) vocarentur; mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia; haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis[*](novis Fab. nubes AVB) solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.[*](interim ille ... A. viam s. e. Non. p. 65 (maeniana))

quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum — qui ex illius commutata sententia dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse quod non eodem modo possit a[*](posset a Mue. ) falso, is curavit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo

p.62
ceteri sumerent. Sed[*](cf. p. 83, 14. 95, 6) cum hoc alio loco plura; nunc ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

Et[*](cf. p. 32,32 ss.) primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res non bonas[*](add. dett. Asc.2; novas Faber) tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi[*](ipsis A1V1B1 ) nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras[*](cf. Lact. inst. 3, 23, 11 epit. 34, 2) [*](cf. p. 76, 30) nivem nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem? tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num[*](num Ha. nunc AVB) hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur[*](philosophabantur dett. Goer. ))? maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria.

Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri 'haec loquor de universis':[*](cf. Sext. math. 7, 265) nihil excipit de quo non profiteatur, quid enim esse potest extra universa; quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille esse verum plane negat esse; sensus quidem[*](sensusque idem Dav. ) non obscuros dicit sed[*](sed Guy. nec AVB) tenebricosos (sic enim appellat eos).[*](del. Ha.A1) Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire[*](scire scire A2B2 ) nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'.[*](cf. p. 33, 27)

Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur

p.63
sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere.[*](dicire A1B) Et ab iis aiebat[*](aiebant B2 -bas Ald. cf. p. 34, 9 ) removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone, qui certe tam multis libris haec persecutus non esset nisi probavisset; ironeam[*](ironiam A2B2 iro eam V 1 ) enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

Videorne tibi non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem? atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem[*](Stilbonem dett. Rom. silibonem AVB2 sibib- B1 Stilponem Lbm. ) Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae[*](cavillationes ciceronem vocasse sophismata scribit Sen. epist. 111, 1 )). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:[*](Lact. inst. 7, 23, 3 Chrysippus quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum) quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia quae in consuetudine probantur. 'At[*](at Dav. ad A 1VB1 del. A2B2 (signum interrog. post diss.)) dissolvit idem.' Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane: certe tam multa non collegisset[*](colligisset A1V1B1 ) quae nos fallerent probabilitate magna, nisi[*](niti A1B1; probabilitatemag|nia V 1 -tatem ag|ni ni V3 ) videret is resisti non facile posse.

Quid Cyrenaei[*](Cyrenaici Lbm. ) videntur, minime contempti

p.64
philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se quo quid colore[*](colere A1B1 ) aut quo sono[*](somno V1B) sit scire, sed tantum[*](tantum tamen B) sentire adfici[*](adficis B1 V1 ) se quodam modo.

Satis[*](cf. p. 34, 2) multa de auctoribus. quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. quid[*](cf. p. 84, 25 ss.) inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilan[*](cf. p. 34, 22) vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse sed verum invenire voluisse sic intellegitur.

nemo umquam[*](umquam A3 inq- A1VB) superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset[*](posset Ac -se VBAp ) sapiens nec opinari sapientis esset. ille credo nihil opinaturum,[*](opinaturum Asc. 2 -tur AVB) quoniam esset quod percipi posset. quid ergo id esset. 'visum' credo. 'quale igitur visum?'[*](ss. cf. p. 36, 10 ss.) tum ilum ita definisse: ex eo quod esset sicut esset inpressum et signatum et effictum.[*](effictum Man. -fec- AVB) post requisitum etiamne si[*](etiamne si F2 etiam nisi AVB eiusdem Dav. ) eius modi esset visum verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo quod est cuius[*](cuius Pl. eius AV1B ut eius V2 ut eiusdem Dav. ) modi ab eo[*](ab eo A 1VB1 del. A2B2 ) quod non est[*](est Om. B1 A1 ut est A2B2 ) posset esse. recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse neque verum si esset tale quale vel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum

p.65
tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam a falso possit[*](posset Ern. ) esse.

Haec est una contentio quae adhuc permanserit. nam[*](ss. cf. p. 59, 28 ss.) illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari'; quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.

Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut[*](cf. p. 60, 20) si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.

Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis.[*](cf. p. 36, 24 ss.) quod ne id[*](id ita Mue. ) facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat[*](lecerat B laceratur Mdv. apud Ha. p. 854 lacera est Ha. laborat Ern. iaceat dett. Mdv. em. 175 iacet (sed manent) Reid ) ista causa; veracis[*](add. Reitz. (ante veracis Or.) et adversarium loqui statuit ) suos esse sensus dicit Epicurus'. Igitur semper auctorem habes, et[*](et om. V) eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit[*](demittit Asc. dim- AVB2 -ite B1 cf. p. 77, 18 nat. eor. 1, 70 ) Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum.

hoc est verum esse, confidere suis testibus et †inportata[*](importune F2 in re probata Bai. ) insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid

p.66
sit, non quid videatur. Sic[*](sic sit dett. Goer. sed dett. Ald. B1 ) hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis?[*](quie addistinguis B1 A1 ) Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur.[*](desine (quaeso om.) ... nascuntur Hier. adv. Pelag. 1, 14, cf. idem epist. 84, 4, 1 aug. util. cred. 1, 5 ) 'Si'[*](cf. p. 36, 25 ss.) inquis 'deus te interroget
sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras
,[*](desideres Bp Lbm. ) quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent.[*](audiet ... egerit dett. Bai. audies ... agi dicerem Pl. ) ut enim vera videamus, quam longe videmus?[*](videmus cod. Urs. Lall. uidebimus AVB) ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video Pompeiani, ipsum [*](add. Pl.) Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P.[*](P. p A1 o V om. BA2 C. dett. (?) Goer. ) Avianium[*](auianum B) fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.