Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

et quaecumque res eum sic attinget ut sit[*](sit V2 sic AV1B) visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non enim est e saxo sculptus aut e robore[*](e robore Crat. ex Non. (cf. Odyss. 19, 163) ebore AVB) dolatus,[*](non ... saxo aut cultus erobore dolatus Non. p. 99 (dolatum)) habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi[*](percipo A1B1 ) posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum est, nihil potest[*](potest om. A1V) percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit 'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.

Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant[*](erunt A1V1B1 ) ea quae paulo ante dixi notissima. licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata

p.78
sunt: 'nihil igitur cernis,[*](cernes A1V1 -nas B 1 ) nihil audis, nihil tibi est perspicuum'. Explicavi[*](cf. p. 75, 25 ss.) paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'.[*](m. VB2 men vel man B1 ) Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) — sed scriptum est ita:——

Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines[*](similitudines Ven. 2 diss. et sim. Pl. ) ut aliae probabiles videantur aliae contra. id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.

quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.[*](ait A2BA1 ) id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit.[*](possit NF2 -set AB) †nec ut† placeat eum[*](nam cum Lbm. et cum Dav. sed cum Ha. hoc cum Pl. ) qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit[*](relinqui Dav. an relinquit?) eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati[*](interroganti Ven. ) in

p.79
utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi visa adprobari[*](approbat dett. Man. -bavit Ha. ) sed ea quae nulla re inpedirentur.

Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non enim[*](cf. p. 42, 10) lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.

Sic igitur inducto et constituto probabili,[*](inducto et constituto probabili Ald. -ta bis et -lia AN2B (om. N1)) et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet.[*](sentient A1B1 ) mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet[*](quia n. i. tum caeruleum tum ravum videtur quodque nunc a sole conlucet Non. p. 164 (ravum)) albescit etvibrat dissimileque estproximo ei[*](ei et Lb. ) continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.

'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic[*](cf. p. 38, 12) enim quaerebas. quid[*](quid A 1NB1 quod B2 quasi A3 ) meminisse visa nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus,[*](polienus N -nius AB2 polsaemus B 1 ) qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit

p.80
habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron[*](seiron A2NB (om.A1) Siron Mue. ) Epicuri dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia.[*](meminit ... omnia (3) om. A1 ) hoc per me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare[*](fateare Dav. facere A 1N (esse om. N) -rem B1 facile A2B2 ) esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.

'Quid[*](cf. p. 38, 16 ss.) fiet artibus?' Quibus?[*](quibus om. A2B) iisne quae[*](his ne quae N iis neque B iis que A2 A1 ) ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis[*](an his N audis A1 aut iss A2 ) quae tantum id quod videtur secuntur nec habent[*](habet A1B1 (om. N)) istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?

Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam[*](quam A2B2 quem A1B1 quod N) omnes praeter eum Stoici certissimam[*](certissimum A1NB1 ) putant, vera esse responsa haruspicum[*](add. pl. (post har. Ern.)) auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat — quod is potest facere vel[*](vel Goer. ut A 1NB1 del. A2B2 ) de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod positum[*](posito ApB1 (om. post quo N)) vel inprobare vel adprobare possit, dubitare[*](dubitare dav. -ri ANB) non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.

Alterum est quod negatis[*](negantis A1B1 ) actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim

p.81
videri oportet,[*](oportere Bai. ) in quo sit[*](sit est Reid ) etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem omnia si visa tollantur. hac de re in utramque partem 5et dicta sunt[*](sint A1 ) et scripta multa †vide superiore†,[*](superiora A2NB2; vide sup. del. Dav.; multa, et oratione quidem multo ut vides uberiore Pl. ) sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum[*](credoque ... scribenti ut H. ... exanclatum Non. p. 107 (exanclare)) a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?

'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et[*](et del. Ald. ) in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam[*](cf. p. 41, 16) Antipatrum reprensum[*](responsum NA1 ) quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum[*](ipsum del. B2 ip Ac del. A2; cf. Non. ) contrarium;[*](quod ipse ... videtur ... contrarium Non. p. 163 (pingue)) non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, si quicquam conprendi posse [*](add. N) dicatur. illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit[*](posset Ha. ) nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre-

p.82
tum qui sapientis esse diceret,[*](add. Pl.) nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit.

sed ut illa[*](ille A) habet probabilia non[*](non om. B) percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit,[*](add. N) nescire se dicat. in incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid[*](quod utrobique Lb. ) faciat nec quid respondeat.

Ne[*](cf. p. 49, 2 ss.) illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum,[*](mirum A3 uirum A 1FNB) in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum[*](sumeretur unum bis A 1B1 ) esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse[*](ea re aere B 1[A 1 a se A2B2 ea re a se Rom. ) conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero[*](altero N aliter A alter B) quo neget[*](negetur Pl. ) visa a falsis vera differre — nihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus. sed probandi species est, percipiendi signum[*](percipie (an -iem) disignum B1 A1 percipi. et id signum N) nullum habemus.

Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta[*](dum ecta B 1 dumetae an -ta A2 A1 ) compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id[*](qui id A2B2 quid A1 quia N qui B1 ) percipi posse diceret quod inpressum esset

p.83
e[*](e A2NBA2 a M) vero, neque adhaerere[*](adhiberet Ven. 2 adderet Ha. ) illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade[*](carneadem A1B1 ) quidem huic loco valde repugnante. Nunc quid facere possum? quaero enim quid sit quod conprendi possit.

respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne[*](ne Ald. nec ANB) Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi[*](hi Pl. mihi A1NB del. A3 ) minores,[*](minores A2 -rem NB minor est A1 ) tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito[*](incognito A2 -tio A 1NB) nimirum[*](nimirum Lb. nem- A1NB nec m- A3 ) adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est;[*](est A2NB om. A1 ) ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas,[*](discribas Mue. ) quam vitam ingrediar definias, idem-

p.84
que etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum — perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui[*](atqui NB2 adq- B1 atque A) ita dicas necesse est. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.

age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. 'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus,[*](uolumus A1B1 nolimus dett. Ha. ) an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? 'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.' Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est,[*](est A2B om. NA1 ) a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de[*](cf. p. (54, 24.) 59, 4. 79, 12 ) quo ut saepe iam dixi omnis[*](omnes A1B1 ) haec quaestio est.

In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet quae de natura rerum sint quaesita videamus — vel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui[*](qui NB quia A) omnia vobis quae describunt probant. non quaero ex his illa initia

p.85
mathematicorum, quibus non concessis[*](non concessis dett. Rom. Ven. non cessis FBA1 conc- A3N) digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum[*](liniamentum A 1NB -ta A2 -to B2 ) longitudinem sine ulla[*](add. Urs. sed om. sine ulla) latitudine[*](atque omni altitudinePl.) ** carentem. haec cum vera esse concessero, si adigam ius[*](adigam ius Man. adiciamus AB) iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit.

Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum — aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam[*](quam qua A2B2 ) potissimum sententiam[*](sententia A2B) melius[*](del. Dav.) eliget et [*](add. Crat.aut N) disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit?[*](probabimus AB2 -bitis N) nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.

Princeps[*](p. 86, 17 cf. Aug. c. Iul. 5, 15, 75 (ex Iul.) ) Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse[*](concessisse Io. Scala et Man. consensisse AB) primas[*](primas A 1NB1 -mos A2B2 ) ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin infinitatem[*](ad hoc A. popularis...his e. inf. Non. p. 122 (infinitatem)) naturae dixit esse e qua omnia gigneren-

p.86
tur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur[*](orirentur A2NB2 B1 ) definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se[*](se et ett. Lb. ) minutas, eas primum[*](primo Mue. ) confusas postea in ordinem 5 adductas mente[*](a mente Lb. ) divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam[*](umquam dett. Ald. umquam quicquam N usquam AB) et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. Empedocles[*](empedocles F2 imp- AB) haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc[*](hoc omne Pl. ) quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato[*](Plato Tim. 51 A) ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e[*](e A 1 ex N Om. A2B) numeris et mathematicorum initials proficisci volunt omnia. Ex is eliget[*](eleget A1B) vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.

quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc[*](nunc Asc. num AB) lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et[*](et1 om. B) se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet[*](permanet A 1NB1 -meet A2B2 ) et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret. sint ista vera (rides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus

p.87
sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet[*](cf. Plut. Cic. 24, 5) flumen[*](Amm. 27, 4, 8 Aristotelen ut tullius ait fundentem aureum flumen) orationis aureum fundens Aristoteles[*](Aristot. de philosophia (fr. 22 R.)) qui ilium desipere dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla tuerit novo oonsilio inito[*](inito Vict. -tio AB) tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum[*](aptum Rom. apertum AB) ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri,[*](moleri A1B1 ) nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput[*](apud Ap -t B1 capud N) et famam[*](famam N flammam A1B (e flamma tuum A2)) tuam defendere necesse erit: mihi[*](cum mihi dett. Goer. ) ne ut dubitem quidem[*](quidem dett. Ven. quid AB) relinquatur?[*](relinquetur Man. )

ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. quaero[*](add. Pl.quaeroReidrespondereHa.dicereMan.) enim cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum[*](natricum Ven. 2 (cf. Non.) ma- AB) viperarumque fecerit,[*](sic ... fecerit Non. p. 65 (natrices)) cur mortifera tam multa ac [*](add. Reid) perniciosa terra marique disperserit.[*](cur ... faceret (sic e. v. om.) ... fecerit, cur tam multa pestifera t. m. disperserit Lact. inst. 7, 4, 11, cf. ira 13, 9 (multa contraria et inimica et pestifera)) negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis[*](aliquis A3N -qui A1 -quid FB) minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.