Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

16. Dux itaque paululum extra urbem progressus, ad oppidum dictum Chettivicus locatis, summam suam et bellicae rei peritiam declaravit et audaciam longe maiorem actate. Erat enim iam admodum senex, magnaque uti par erat virium imbecillitate laborabat; nullis tamen laboribus cedere, neque alioqui vitae cupidus esse videbatur. Sequebantur eum loricati praestanti robore viri, quique in nonnullis cum ipso proeliis decei decertarant, quae in occidcntis terris eonfeeerat, non multo plures trecentis; lnultiludo erat et plane inermis et imbellis, ideoque tantum, quod inexperti essent, dulce bellum existimantes, quique spectandi potius, quam in acie confligondi causa accesserant. Confluxerat etiam ad eum agrestium e vicinis locis turba. Cum enim iam ipsis agri a Larbaris essent vastati, non habentes quo se verterent, ad Belisarim statim confugerant. Is vero turba agrestium suis copiis adiuncta commode opportuneque usus, amplam fossam circumduxit, explortores crebro emisit, qui hostium copias observarent, quantum fieri

313

posset, et dinumerarent, et si quid aliud rescire possent, coque in statu mansit, singula pensitans et cum animo suo revolvens, multosque in speculis longe lateque per agrum ignes accendit, ut hostes eos conspicati, maximum esse putarent, ex ignium accensorum multitudine eum metientes. quidem ita plane putabant, ideoque metuentes sibi, quieti substiterunt. Ceterum non dudum hoc militari astu elusi conquierunt. Audierant enim iam quam minimum esse Romanum exercitum, neque parem, qui cum ipsis proelio decernere posset. Belisarii milites interea valde erant alacres, hostemque contemnebant, etiamsi copiis in se impetum faceret; virtute sua bellica praecipue freti, quippe quod Romani essent, et maximorum periculorum experientia in re bellica exercitatisimi. Belisarius vero, animadversa illa animorum elatione, quodque magis quam oporteret de laboribus gloriantes, praesentia contemnerent, verebatue, ne nimis suis spebus habenas laxarent, quae ipsos transversos quocunque vellent abriperent, eo quod faeiles admodum rerum, quas aggrediebantur, eventus sibi fingebant: quod quidem ne ita eveniret, omnibus in unum coactis, veluti proelio iam imminente, ipse in medium progressus, in huuc modum verba fecit.

314

17. „Non tanquam e metu vos, o viri, ad audendum erecturus, (quod quidem ante proelia fieri solet,) venio, consuetis usurus verbis. Viderer enim profecto eorum, quae olim exerientia ipsa mihi cognita sunt, oblitus, si apud milites Romanos in proeliis semper educatos, quieque maximarum prope dixerim gentium res publicas everterunt, nunc vero adversus vagos barbaros, atque hos quidem Hunnos et Cotriguros, exhortatione quadam ad excutiendum metum accommodata uterer. Sed cum in vobis magnam animorum elationem confidentiamque animadvertam modum omnem excedentem, non abs re facturus mihi sum visus, si vos veteris vestrae modestiae commonefacerem. Omne enim immoderatum quacunque in re vitandum est viris cordatis, etiamsi ad laudabilem aliquem finem tendat, et nimia auimi elatio gloriatioque de rebus antea bene gestis, qua similem perpetuo successum certo nobis pollicemur, prudentiam ex animis profligare consuevit, et ad superbiam arrogantiamque concitare. Qui vero eo vesaniae venerunt, ut nihil moderatum animo concipiant, ii vel ad Deum ipsum oppugnandum sunt evasuri. Adhaec considerare etiam oportet, quod tametsi barbari virtute bellica et fortitudine longe

315

nobis sunt inferiores, multitudine tamen superant: et si quae utrimque excedunt, inter se conferautur atque expendantur, excessus ad aequalitatem redigetur. Quo pacto igitur non turpe fuerit, nos, qui aequo apparatu sumus conflicturi, adeo praecipites atque effrenes ferri, ut neque temporis, neque ordinis, neque temerariorum fortunae momentorum rationem ullam habeamus? Neque enim quisquam, uti arbitror, manuum vi hostes superaverit, nisi adsit iudicii consiliique rectitudo. Quo enim pacto fieri poset, ut ego, qui ad tantam canitiem perveni, ut propemodum vietus belloque ineptus sim, in conflictibus proeliisque versarer, nisi me consiliorum bonitate prudcntiaque susteutarem? Quocirca si etiam senectutis imbecillitatem mens recta ac firma et quae par est appetens corroborat, et ad res bene gerendas exsuscitat, aetatis defectum prudentia compensans; quomodo non multo amplius vobis utilis sit futura iuventuti corporisque robori coniuncta? Siuistros enim e fortuito aliquo casu vel manus vitio profectos eventus fortasse recta cogitatio, quaeque se casibus accommodare norit, in melius transferre enatumque corrigere possit: ubi vero mentis vitio, quod inconsultius, quam oportet, res aggrediamur, adversi aliquid evenerit, unde, quaeso, remedium ac salus petentur, si primum illud, quod haec gignere sit depravatum atque subversum? Atqui mirabitur forsitau aliquis

316

18. „Ceterum mihi quidem etiam hoc incundum ac volupe esse videtur, bonamque spem mihi concitat, quod cum talibus viris ad proelium accedo, quibus si persuasero, ut tantillum de acrimonia et mctus , et clubias spes faciens.

18.„Ceterum mibi quiclcm ctiam hoc iucunclum ac volupe esse vicletur, bonamque spem mihi concitat, quod cum talibus viris ad proelium accedo , quibus si persuasero, ut tantlillum de acrimonia animorum remittant, multum dicendo valuisse videar. Hoc vero sibi quisque vestrum persuadeat, conatus actionesque prudentia destitutas non esse adscribendas fortitudini, sed audaciae et temeritati et praevaricationi varicationi officii. Quocirca acrimonia quidem animorum in vobis maneat, immo et magis magisque vigeat; moderata vero castigataque cogitatione, atque intra oflicii limites se continente , nimia audacia arrogantiam secum trahens succidatur. Neque enim metum ac timifoysyr, infert cogitare et considerare , quo pacto rebus praesentibus sit utendum, immo vero dignitatem atque fidentiam. Ita enim rebus, quae ex usu sunt, perpensis, consectaneum est omnino, ut iustam audaciam concipiamus, quippe quae non ad incerta fortunae temere efferatur, sed iudicio sit confirmata et stabilita. Sed dicet forsitan aliquis ve-

317

strum, non posse naturam generosam et impetu rationi consentanco concitatam, et laboris perpetuo appetentem, nunc confestim inhiberi, et cogi ad quietem et remissionem et moras ac deliberationes longiores, quam necessitas postulet, praecipue cum aegerrime ferat, barbaros adeo contumeliose nobis insultare, omniaque promiscue agere ac ferre, adeo ut ad ipsam usque regiam urbem excursiones facere audeant. Haec quidem ita se habent, et experientia ipsa comprobatur merita vos hostes ira inflammatos. Lenitate enim patientiaque vestra nequaquam moderate usi sunt. Verumtamen valde etiam facile iudicarim, viris cordatis compescere et submovere ab ira furorem et perturbationem, et inconsultum ad res, quae nobis sese offerunt, impetum, tantumque ex ea animi magnitudinem constantiamque retinere, et adversantibus obsistore: nam ex animae motibus, quicunque pure atque sincere sunt cum honestate officioque congruentes et expetendi, ii utique absolute sunt amplectendi: qui vero etiam in contraria nutant ac vergunt, iis non perpetuo est utendum, nisi quatenus utilitatem adferunt. Prudentiam itaque purum minimeque adulterinum bonum esse, non negaveritis, credo. In ira vero acrimonia quidem et strenuitas est laudabilis: audacia vero fugieuda, ut damno non vacans.

318

Quocirca id quod in ira est optimum deligentes, prudentiaque res gerendas temperantes, ita demum fidenter in hostem eamus, quippe qui nihil eorum, quae necessaria sunt, neglexerimus. Hoc tantum sciamus oportet, decertandum nobis esse cum hominibus barbaris, qui praedonum in morem adoriri occultosque insultus facere consuenerunt, ad aperta vero proelia non admodum sunt exercitati, neque in conflictibus perdurare docti. Nunc autem cernentes statariam pugnam in se apparari, et extra vallum propugnacula et muros vim omnem obsistendi ac propulsandi in exercitu constitutam, deposituri sunt verisimiliter veterem suam consuetudinem, eoque adducentur, ut nobiscum misceantur et collato pede armis decernant, docente ipsos necessitate. Vobis vero prudenter rem gerentibus patrioque ordine ac disciplina utentibus actionesque nostras recto consilio moderantibus, cognoscent reipsa, quanto id, quod exercitationenostraque voluntate et studio est acquisitum, ex temporario et coacto semper sit praestantius.“

19. His dictis Belisarius finem fecit. Romani vero resipiscentes, retinuerunt quidem etiam ita fortitudinem, plusculum tamen quid eis inerat circumspectionis, quam iactantiae, et tali fere ani-

319

morum strenuitate pariter et modestia erant praediti, (ut minima comparemus magnis,) quales olim qui circa Leonidam erant Lacedaemonii fuisse commemorant, cum ad Thermopylas Xerxes eis immineret. Sed illi quidem ad internecionem omnes caesi sunt, eo solo celebres, quod non turpiter periissent, sed multis antea Persis interfectis. Qui vero Belisario aderant Romani, audacia quidem usi sunt Laconica, universos autem hostes fortiter fugarunt, et quamplurimos eorum trucidarunt, ipai nullo singulari incommodo ab illis affecti. Cum euim ex barbaris duo equituni millia a reliquo exercitu separata confestim cum clamore procurrerent, veluti facillime hostes deleturi, et speculatores ad Belisarium venissent eos indicantes, et iamiam adfuturos dicentcs, suas contra copias duxit, simulans quamtum fieri poterat paueitatem atque occultans. Selectos enim equites ducentos scutatos et iaculatores in silva utrimque in insidiis colocavit, qua parte barbaros impetum facturos putabat, praemonitos, ut simul atque ipse signo dato mandasset, confestim in hostile agmen iaculantes proruerent, ut nimirum iaculorum vi pressi in arctum se contraherent, et multitudo ipsis inutilis redderetur, neque laxare ac

320

dilatare aciem possent, sed in seipsos convoluti implicatique essent Agrestes vero et qui e civibus erant bello apti, iussit, ut ingenti elamore et fragore armorum edito, se, quo iret, sequerentur: cum reliquis enim in medio constiterat, tanquain hostium impetum aperte excepturus. Cum autem iam venirent barbari, ulteriusque progredientes intra insidias plerique pervenissent, Belisarius statim cum iis, qui ipsi aderant, adversa fronte occurrens, valiclissimum in eos impetum fecit, et agrestes omnisque reliqua multitudo clamore et lignorum, quae eum in usum gestabant, complostione ac fragore pugnantibus animos addebant. Dato vero signo, etiam alii ex insidiis prosilientes, utrimque transversim in hostes ruuut; clamorque et tumultus maior quam pro proelii magnitudine est excitatus. Tum barbari omni ex parte iaculis icti, (id quod Belisarius praecogitarat,) in se ipsos conglomerati et in arctum redacti ac compressi, tueri se bellando non poterant. Neque enim sagittare commode poterant, cum neque locus esset telis, neque excursiones equis et alarum circumductiones facere poterant; videbanturque veluti maximo exercitu circumventi et in orbem cincti. Nam et qui a tergo magno ulutatu et fragore eos urgebant, terrorem incutiebant, et pulvis in altum elatus

321

obstabat, quominus de mimero eorum, qui in conflictu erant, iudicare possent. Primus autem Belisarius, multis ex adversa acie caesis ac profligatis, in fugam eos conipulit; deinde vero aliis ctiam universis impressionem facientibus, barbari terga vertentes incomposite fugerunt sparsim dissipati, nullis sibi mutuo a tergo custodiis caventes, sed quo cuique visum erat, effusissimo cursu aufugicntes. Romani vero acie instructa eos insectantes, extremos quosque facillime trucidant ; magnaque barbarorum caedes est edita, citra ullam cum equis retroversionem fugicntibus. Nam et habenas omnes equis laxarant, et praeterea flagella assidue urgentia praeripiebant celeritatis remissionem. Defecerat autem ipsos prae pavore etiam ars ipsa, qua magnopere gloriari soient. Fugientes enim hi barbari magis propulsaut eos, qui sese acriter insectantur, retroversim sagittantes. Tunc enim etiam violcntius sagittae scopo, quem petunt, infiguntur, quando illae quidem magno impetu recta feruntur in persequentes, et hi ex adverso occurrentes in sagittas proruunt contraque ferimtur, gravioremque sibi ipsis plagam efficiunt occurrendo et sagittas e proximo excipiendo.

20. At tum temporis omnia Hunnis desperata esse videbantur, neque illis artem ullam propulsandi hostes attentare in mentem veniene-

322

bat. Caesi itaque sunt ex iis circiter quadringenti, e Romanis nemo desideratus; pauci tantum vulnerati : aegre vero et Zabergan Hunnorum praefectus, et qui cum eo effugerant, laeti in castra pervenerunt. Romanorum enim equi insectando defatigati, maxima eis causa salutis fuere: alioquin ad unum omnes eo die trucidassent. Nunc vero cum hi in vallum munitionesque suas magno cum tumultu proruissent, reliquum universum exercitum vehementer conturbarunt , veluti certissimo exitio iamiam immineute. Ingens itaque barbarorum eiulatiis exaudiebatur: cultris enim geuas lacerantes , patrio more lugebant. Roniani autem cum Belisario ad sua redierunt , re melius quam sperarant gesta, digno tamen prudentia ducis eventu. Barbari vero hac cladc accepta, motis statim e Melantiade castris, retrorsum trepidi cessere. Belisarius autem, tametsi verisimiliter eos abcuntes mariore strage ac damno afficere potuisset, utpote homines iam metu perculsos inscctans, cum fugac similem discessionem facerent, nihilominus tamen statim in urbem rediit ; idque non tam ex animi sui senteutia, quam Imperatoris iussu. Cum

323

enim populus universus, victoria hac ipsis nuntiata, eum decantaret et in convontibus summis laudibus efferret, veluti ab illo conservatus, momordit vero id pessimeque habuit plerosque primores urbis, invidia et livore occupatos, vitiis adeo atrocibus et semper optima quacque labefactantibus. Calumniati itaque sunt virum, ut arrogantem et popularis aurae blanditiis insolescentem, aliasque spes animo agitantem; quibus quidem de causis citissimeque eo ventum est, ut non absolutissimam gloriam reportaret, neque ob res praeclare a se gestas debito honore afliceretur; sed omnis victorie laus ei quodammodo e mauibus effluxit, quantum in illis erat, oblitterata praemiique expers et in universum silentio involuta. Porro quod praestantissimorum animorum acrimonia obtundatur, cum non collaudantur neque debito honore afficiuntur, quodque ex hoc res publicae detrimentum accipiant, quod non recte curentur et decorentur ea. quae contemta iacent, sive bellici siut labores, sive litmomenti, disciplinae, sive aliud quippiam eorum, quae maximi sunt momenti, dictum iam antca est a veteribus sapientibus et demonstratum ; facileque a quovis ex quotidianis eventibus intelligi potest. Hunni vero primum quidom insectationem quandam suspicati, et multo cum tumultu longis quos vocant muris egressi, posteaquam Relisarium revocatum fuisse cognorunt, neque alius quisquam in ipsos moveret, lentius rursum procedebant.

324