Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

21. Post haec Imperator Iustinianus Martinum praefectura in univereum submovit , inque eius locum Iustinum Germani filium suf-

251

fecit, qui omnibus per Colchicam regioncm et Armeniam Iegionibus cum plena absolutaque potestate praeesset. Neque euim ipsi etiam autca valde gratum crat , Martiuum primas obtinere omnibusque imperare, quippe qui fraudis in Gubazeu structae non minima pars fuerat; mentein tamcn suam tcgebat , consiliumquc occultabat ad tempus, nequaquam concitandum aut immutandum piincipatum esse ratus , rcbus adhuc co loci pci turbatis , praecipue cum gratiosus apud exercitum csset Martinus, cum ob rei bellicae pcritiam, tum quod opportune siiiLjula ordinaret. Quae cjiiidcm res salutici, ut arbitror, fuit: nam alioquiu ctiam ipsi cum Ioanne ct Rustico moriendum fuisset. Nanc vero revcrentia quadam victoriarum et prudentiac, qua in quovis discrimiue adeundo utebatur, de summo iure nonnihil detrahens, legisque rigiditatem austeritatcmque temperans atque edulcans, crimen quidcm ci rcmisit, imporare autem non pcrmisit, scd privatam vitam agcrc iussit, sufliccre ratus, si ipsum ignominia afhceret ,ctiam si tanti sceleris particeps fuisset. Cum itaque Pcrsae quisccrcnt , statusque rerum induciis essct similis , hunc quidem submovit, Iustino vero, arctissima propinquitatc gencris sibi coniuncto, et alioquin niaximi per id tempus nominis , Eyzautium ad sc cvocato , univcrsum imperium rium dctulit , rurstisque ad Colchos misit , omuia dciuceps modera-

252

turum. Erat autem quidam in turba ipsum sequente, Ioannes nomine, Afer, vir obscurus quidem initio et pauperrimus, adeo ut victus quaerendi causa alteri cuipiam mercenariam suam operam locaret, et satellites sectaretur, et ministrorum labores subiret, non multo autem post ad summas opes et fastum clatus. Quamplurimas enim technas commentaque cum excogitasset, innotescit brevi post tempore Iustino, nequissimus alioqui existens et versutissimus, qui que nullum plane imquum improbumque faetum quaestus causa recusaret. Is certam quandam auri summam a praefecto petit , spondens, si eam auferret, et ipsi, qui eam daret, in quantum vellet tem pus commeatum commode suppcditaturum , et praeterea quidquid ipsi aderat famulorum et servorum, quotquot etiam erant domestici et ministri ac satellites, omnes hos necessario victu repleturum. Atque haec quidem faciens promittebat, se non solum aurum univer sum redditurum, et repositurum, quautum accepisset, integruna ne que imininutum, ut mutuo datum, sed et aliud usurae nomine superadditurum. Et videbatur quidem multis inanis quaedam iactantia et aenigmati affine dictum: Iustinus rero , cum oportuisset eum offendi Afri illius ineptiis, scientem, quod promissa praestare

253

non possot, nisi iniusta et violenta opera exercens, et illogitimis quibusdam negotiationibus omnes, quibnscum ei res esset, percleret, rationes illius aclmisit, aurocue ei numerato pcrmittit, ut de quibus inter ipsos convencrat faccret, quocl vellet.

22. Tunc itaque Ioanncs pagos Romanorum, quotquot in itinere siti erant, acccdeus , convocatis incolis, ubi cpiidem boum copia non erat , ipsc oxercitum iis egere pro concione dicebat. Yiginti igitur talenta profcrens : ,,Pro bac (inquiebat) summa oportet vos boves tradere, minus non licct; sed prctium prius accipite , ut mibi quam citissime omnes bovcs sistatis." Illis vero prccantibus, ut remittcret, et iurantibus, boves, quos habcrcnt, arandis ipsorum agris non suflicere, sevcre admodum renuebat scelcstus, et graves minas addcbat, si non licerot praefocto exercitus ncccssarium commoatum coomere; adeoque indignabundus rem exaggerabat, clonec illi protiosissimis suis rebus divcnditis , aurique summa quantum ficri potcrat maxima conflata , mandatum a nefario illo redimcbant. Inde vero rursum profoctus, cum alio venisset, ubi camelorum aut mulorum nomen ne auditum quidcm erat , ipsc eorum causa se vcnire clama-

254

bat , iisdemque rursum verbis utens , aurum ostendebat, rursnsque accepto auro discedebat. In hunc ergo modum cum omnes vicos et pagos obiret, quaerens atque exigeus, quae nou habebant , et neque vemderet quicquam uspiam, neque emeret, neque alioqui contractum tractum ullum iniret, pecunias exigebat et corradebat ab iis, ad quos nulla plane redibat utilitas celerrimeque iam sors ipsa sive caput accessione nova conduplicabatur. Postquam vero ad Colchos pervenit, eadem fecit, et praeterea conquisitis nescio qua ratione navibus onerariis , fructus patrios illius regionis violentissime collegit, multaque vilissimo pretio coemens, in exteras terras exportabat divendebat. Penuria itaque rerum necessariarum exercitus premebatur, adeo ut etiam herbae essent venales. At scelestus ilie venaliciarius et dardanarius ingentem quaestum faciebat. Ex his itaque opibus pacta Iustino persolvebat, et commeatum suppeditans, et priorem auri summam cum foenore reddens. lustinus vero, tametsi quid ageretur non ignoraret, frequenterue ad ipsum euntibus hominibus, quos iste erat depraedatus, et ad pedes ipsius cum lamentatione provolutis, utque extorsionum remissio fieret obsecrantibus, parvi tamen lamenla lacrimasque faciens , citra metum inique partis vesccbalur gaudebatque et inemtis epulis fruens, et praeterea pleniorem gravioremque

255

crumenam reddens. Successu vero temporis graves poenas erat persoluturus. Tametsi enim infinitos posthaec Iabores exantlavit, maximamque gloriam est consecutus circa Istrum fluvium , barbarorum insultus retumlens : sed nibil inde divina vindicta est emollita, neque que his illa obtecta fuerunt; manserunt vero, arbitror, quieta, et memoriae firmiter infixa, in opportunum tempus sunt custodita. Neque enira simulatque delinquimus, poena statim irrogari solet , sed plerumque post aliquod tempus , cumque fortassis eorum, quae perpetravimus, sumus obliti : et dolemus quidem illico ob mala, quae nobis accidunt , perinde ac si iminerentcs iniusteque iis premamur, atque incusamus quidem bominum invidiam fortassis et inimicitiam, tanquam ab iis indignis malis affecti. Deus vero , in cuius manu atque imperio sumus, scit quid cuique couveniat et debeatur, et quo ipsi visum est modo, persequitur atque investigat peccata, quae multo antea tempore sunt commissa. Ceterum qualia Iustino postmodum acciderint, et qualem ipsius et vita tantaque felicitas inopinatum exitum babuerit , dicentur a me accurate singula , quando sernio suo consequenter ordine procedens, et continuatam incidentium rerum seriem persequens , ad illa tempora fuerit perductus. Nunc vero ad priora mihi est redeundum, reliquaque sunt prosequenda.

256

23. Cum enim res in Lazica regione ita se haberent, et Iustinus iam omnibus in praefectum esset constitutus , neque Persae tanquam bellum instauraturi sese appararent, neque Romani in eos monerent, sed utrimque diligenter excubarent , mutuaque consilia, quantum fieri poterat, observarent atque explorarent; nulli horum bellandi initium faciebant, sed quieti manebant, perinde ac si communi sententia ita tlecretum esset. Chosroes vero, Persarumrex, simulatque cognovit, quae apud Phasidem accidissent, quodque Nachoragan fugiens proelio exccssisset, confestim cum ex Ibcria revocatum crudelissimo supplicio iuxta patriam legem affecit. Neque enim satis esse putabat, si illius ignaviam simplici mortis genere puniret, sed a summa cervice cutem ei ad imos pedes detrahens, a carnibus avulsit , introrsum inversam, ita ut etiam formae inembrorum inversae conspicerentur, atque ita instar utris sensim inflatam, e scopulo quodam suspendi iussit; miserabile quoddam et foedum spectaculum, cuius primus, uti arbitror, Sapores ille, qui multo ante Chosroen tempore apud Persas regnavit, infamis auctor fuit. Quae enim de Marsya Phryge sunt litteris prodila, quod contentio ei intercesserit cum

257

Apolline de tibiis et tibicinandi arte , quodque longe victus fucrit Marsyas et valde iuste , quippe qui , nisi valde stultum dictu sit, deo suo tibiis obstrcpuissct; quodque hanc poenam suae temcritatis victori pcrsolverit, quod pcllis universa ipsi detracta et cx arbore suspensa fuerit; haec, inquam , omnia poctica sunt portenta et fabulac ac ludicra , quae ncque verum, nequc verisimile quicquam in se habent, Si enim tibicinem dicunt Apollinem factum , et de arte certantcm tantam in Marsyam a se victum indignationem concepisse, ut ·adeo nefariam ac vesanam de eo poenam sumserit : quo pacto νeνο ipsi oblcctamento fuisse potuerit, vidcre hunc e sublimi pendentem, crudelitatis suae argumentum ? Haec enim ct prisci poëtac canunt t et recentiores ab iis accepta concinunt. Quocirca et Nonnus ille ex Pano, Aegyptia urbe, natus, in quodam suorum pofimatum, quod Dionysiaca appellavit, cum nonnulla ncseio qua dc re de Apolline narrasset, (neque enim praccedcntium vcrsuum satis memini ,) ita subiicit :

  • Marsyae ut victi, dino certare volentis,
  • Distentam υento suspendit ab arbore pellem.
  • Quod itaquc ex illo tempore turpe hoc scclus nuuquam humano ge-

    258

    neri cognitum fuerit , manifeita indicia sunt et sufficientia iis, qui vetustissimas res recte considerare atque observare consueverunt,non autem poëticis fabulis figmentisque capiuntur. Sapores vero cum et vehementer iniustus esset et sanguinarius, ac praeceps quidem ad iram et crudelitatem, tardus autem ad misericordiam et veniam, an in alios ab ipso hoc adeo atrox factum sit perpetratum, plane affirmare non possum; quod vero Valerianum, Romanorum tum temporis regem, bellum adversus se gerentem, ac deinde victum vivumque captum, hac ipsa poena affecerit, multae testantur historiae. Et sane primi eorum, qui post deletos Parthos Persicum regnum obtinuerunt, Artaxares, inquam, et Sapores, scelerati ambo iniustissimique fuerunt; siquidem alter eorum, cum dominum suum interfecisset, per vim ac tyrannidem regnum invasit, alter vero adeo atrocis supplicii nefariique sceleris auctor fuit.

    24. Ceterum cum ex incidentibus aliis semper atque aliis rebus oratio rursus ad Artaxarem sit devoluta, opportunum fuerit, quod supra promisi, praestare atque absolvere, et reliquorum deinceps regum seriem pertexere. Atque hic quidem e quibus or-

    259

    tus fucrit, qui quove modo cidarim sibi vindicarit, superius plene suimus. lllud vero solum addiderim, quod annis quingentis triginta octo post magnum illum Alexandrum Macedpnem, quarto veto alterius illius Alekandri Mamaeae F. regni anno, cum Artaxares, quo dictum est modo, Persarum regnum occupa quindecim in eo annos peregit, duobus mensibus demtis. Huic in imperio successit execrabilis ille Sapores, et supervixit annos in universum unum et triginta, et ingentibus malis Romanos aff Interfecto enim ipsorum rege, nihil iam impedimento sibi fore raulterius est progressus, et Mesopoiamiorum ac deinde eam, qnae huic erat proxima, pervadens, Cilices depopulatus, et in Cappadoces usque provectus, immanem stragem edidit, adeo ut hiulca concavaque in septis montium loca cadaveribus caesorum oppleret, et distantias eminentiasque collium inter se coaequaret, atque ita super cadavera equitatum ducce(??)

    260

    monlinmque iuga, tanqnam planiticm aliquam, transiret. Iluius itaque domtira rcversi, neque modcratc utentis impic partis multaque superhia clati , non multo post arrogantiam coutudit Odcnathus ille Palinyrcnus, vir obscurus quidcm initio et ignotus, e cladibus tamen Sapori illatis, rebusqtie in eum gestis summam coiisccutus gloriam, et a multis veleribus historicis mcmorabilis est habitus. Mortuo vero Sapore, Hormisdatcs, huius filius, rcgnum accepit , cui cxiguo admodum tempore supervixit. Annum cnim unum et dies decem forhma usus est, nulla re memoratu digna ab se gesta ; quemadmodum et cum secutus Vararanes, qui tribus annis regnavit. Filius autrm huius , patri cognominis, scptcndccim annis regnum obtius Tertius vero Vararaiics menses duntaxat quatuor imperium degustavit ; Segansaa autcm cognominatus est, non abs re, puto, nequc temere , sed a veteri quadam patriaque consuctudine id conscutus. .Persarum enira rcgcs maxima aliqua e fmitimis gente debellat, eoritmque ditione potiti , victos quidem ncquaquam interliciunt, sed tributo, quod pendant, ipsis imperato, et iuhabitare et ara-

    261

    re agros bello captos permittunt, primoribus tantum gentis ducibus miserrime trucidatis, filiis vero suis piincipatus appellationem tribuunt, memoriae, ut verisimile est, causa, et magnilicae pro partis tropaeis gloriationis. Cum itaque etiam Segestanorum gens a Vara- rane huius patre subacta essct, merito utique ipsius filius Segansaa vocatus fuit, quod Graecorum lingua significat Segestanorum rex.

    25. Hoc vero ocius extincto, Narses statim regnuin annis septem, mensibus quinque tenuit; cui succcssit Hormisdates filius, haeres paterni non tantum regni, verum etiam acqualis in spatio tempoirs. Mirari enim merito quispiam possit, quod utrique et annorum et meusium, quibus reguarunt, numerus exactissime sit appensus. Post hos Sabor plurimo longissimoque tempore reguo protitus est, quippe qui tot annis regnavit, quot et vixit. Matre enim adhuc ipsum utero gestante, regii generis successio vocabat ad regnum quod ipsa csset paritura. Dubitabatur vero, masculum au femellam partu esset cditura. Primores itaquc rogni pracmiu ac dona proposueruut magis, ut de fnturis praedicerent Eipinm itaque gravidam iu mcdiuiu adducunt iam partui proximam, iusse-

    262

    runtque, ut magi de hac prius vaticinarentur, quod futurum censebant. Ita enim paucis post diebus cognituros se credcbant, quo illorum divinatio evaderet, atque hinc collecturos, similem eventum habitura etiam quae de homine praedicerentur. Quid autem de equa divinarint, nihil liquido possim affirmare, neque enim mihi certi quicquam ea de re est renuntiatum; ceterum ita singula evenerunt, ut illi praedixerant. Cum itaquc ex ea re ceteri scirent, magos vaticinandi artem optime callere, provocarunt rogaruntque eos, ut etiam de muliere, quae futura nossent, explicarent. Qui cum responderent, masculam prolem parituram, nihil ultra morati sunt, sed cidari utero imposita, embryum regem pronuntiarunt, nomineque insignierunt foetum recenter efformatum atque ita animatum, arbitror, ut intus paululum moveretur et subpalpitaret. Ita vero, quod natura obscurum incertumque erat, pro certo indubitatoque opinione exspectationeque apprehendentes, non frustrati sunt tamen sua spe, sed et amplius, quam opinati erant, sunt consecuti. Nascitur enim non multo post Sabores cum regno, inque eo et adolescit et senescit, perducta ad annos usque septuaginta vita. Quarto autem et vigesimo regni sui anno, Nisibis urbs in Persarum po-

    263

    testatem venit, Romanis quidem olim subdita, Ioviano vero ipsorum rege eam tradente ac prodente. Cum enim Iulianus, qui antea Romanorum rex erat, in interioribus Persici imperii locis repente periisset, ipse a praefectia et exercitu reliquaque turba rex declaratur, qui, utpote regno ipsi recenter delato et rebus, uti verisimile est, perturbatis, et quidem in media hostili regione, praesentem rerum statum non satis componere poterat. Quocirca pertaesus vitae in extera hostiliquc regioae , reditusque in sua cpiam citissime compos fieri cupiens, ignominiosas turpesque cum hoste pactiones init, quasque in hunc etiam diem Romana res publica magno suo malo persentiscit. Novis enim terminis imperiam coarctavit, multumque de veteri amplitudine decidit lam vero quae per id tempus acciderunt multi ex veteribus historicis memortae prodiderunt: mihi vero otium non est iis repetendis immorandi, cui quae coeperam sunt persequenda.

    26. Post Saborem itaque Artaxer ipsius frater potitus imperio, cum annos quatuor regnasset, moritur. Filius autem huius, Sabor vero etiam ia vocabatur, quinque annis imperium obtinuit; duplo vero temporis spatio et uno insuper anno Vararanes huius fi-

    264

    lius, qui et Cermasaa dictus fuit. Huiusmodi vero appellationum causam supra retuli. Cerma enim gentis forsan alicuiua aut regionis est nomen, qua a patre Vararane subacta, filius verisimiliter eam appcllationem est consecutus; quemadmodum etiam olim apud Romanos hic quidem Africanus, ille Gcrinanicus, alius vero ex alia gente devicta est dictus. Post hos Isdigerdes Saboris F. Persicum imperium accepit, cuius frequens et celebris est apud Romanos memoria. Aiunt enim Areadium regem iam moribundum, et humano more de rebus post obitum suis disponentem, hunc custodem et curatorem filii sui Theodosii instituisse totiusque Romani imperii status. Hic enim sermo ab antiquo veluti per manus posteritati traditus, plurimum etiam hodie apud nos invaluit, et apud doctos pariter et vulgus hominum circumfertur; scripto vero aliquo aut historicorum libris id proditum non reperio, ne in iis quidem, qui de Areadii morte scripserunt, uno tantum Procopio rhetore excepto. Neque sane meo iudicio mirum est, ad multiscii huius viri, quique universam, ut uno verbo dicam, historiam decerpist, notitiam hanc etiam narrationem ab alio olim conscriptam pervenisse; ad

    265

    meam vero nequaquam, qui non nisi exiguam, utinam modo exiguam, harum rerum scientiam habeam. Sed illude, et quidem vehementer, admiratione dignum censeo, quod cum narrationem de Arcadio instituit, non simpliciter ita quae ab eo statuta fuerunt narrat, sed laudat ipsum magnificisque verbis effert, tanquam optimo consilio usum. Ait enim, ipsum aliis in rebus non admodum solere esse industrium, hac vero sola in re et sapientera et prudentissimum declaratum. Mihi vero videtur is, qui hoc admiratur, non ex primo cousilii impetu, sed ex eventu de eius rectitudine iudicare. Quo pacto enim prudenter recteque factum dici possit, homini extero et barbaro, et regi gentis infestissimae, neque satis nοto, an fidem ac iustitiam coleret, quique praeterea erroneae esset de deo diversaeque opinionis, quae habebat carissima tradere ? Si vero nihil omnino in infantem sibi creditum deliquit, sed huius imperium sartum tectum a curatore firmissime est conservatum, et quidem, cum adhuc ille lacteret: illius potius probitas est laudanda, quam Arcadii factum. Hisce igitur de causis , prout quisque mente ac iudicio pollet, ita iudicet. Isdigerdes vero cum unum et viginti aunos regnasset, nullum unquam adversus Ronianos bellum suscepit, neque ulla eos affecit molestia, sed mansit perpetuo he-

    266

    nevolus et pacificus, sivce ita casu acciderit, sive revera etiam respectu pueri, et communium curationis pupillaris legum.

    27. Illo vero mortuo., Vararanes filius cum praeesset imperio, expeditionem quidem in Romanos fecit, sed cum illum praefecti, qui in finibus erant, amice placideque suscepissent, ipse statim recessit, et ad sua se recipit, neque bello finitimis, neque praeterea damno ullo agris eorum illato. Cumquc annos viginti regnasset, Isdigerdi alteri suo filio regnum tradit; qui cum eo annis septendecim et mensibus circiter quatuor esset potitus: Perozes post illum rex declaratur, vir temerarie audax et bellorum cupidus, et magnificentiam semper prae se ferebat, solidis autem tutisque consiliis non admodum utebatur; sed plus in eo erat audaciae quam consilii. Periit itaquc in expeditione adversus Nephtalitas non tam, arbitror, robore hostium quam sua temeritate. Cum enim oporteret ipsum tuto per hostilem regionem procedere, occultas insidias praevidentem et praecaventem, horum cura neglecta confestim in insidias incidit; inque scro-

    267

    bes et bes et fossas, quae ad longissimum in campo tractum ad confeetae, atque ibi cum exercitu interriit quarto et vigesimo regni sui anno, vitamque finivit inglorius, utpote ab Hunnis debellatus. Hunnica enim gens Nephtalitae. Balas autem huius fratcr ad regnum evectus, nihil mcmoratu dignum bellorum aut proeliorum causa gessit; non solum quia placidis esset moribus et mitis, et ad irruptiones violentas faciendas hostilitatesque exercendas non admodum promptus, sed etiam quod ad exiguum tempus supervixerit. Quatuor enim duutaxat anni ei in regno sunt decursi. Post hunc etiam Cavades, Perosi F., Persico imperio potitus, multa quidem adversus Romanos bella gessit, multa etiam a finitimis barbaris trophaea retulit, neque ullum tempus praetermisit, quo non esset turbis periculisque involutus: erat vero etiam in subditos saevus et intractabilis, aptusque ad ea, quae bene constituta erant, turbaudum, et ad civile vivendi genus innovandum veteresque consuetudines subvertendas. Dicitur vero etiam hic legem tulisse, qua feminae viris communes prostituerentur, non ex Socratis, arbitror, et Platonis instituto, aut utilitatis in ea reconditae respcctu, sed ut cuivis liceret, cum qua liberet rem habere, etiam si alteri alicui nupta esset, eique addicta conviveret.

    268

    28. Frequenter itaque hac in parte permittente lege peccabatur, satrapis aperte indignantibus, neque tolerandum esse dedecus censentibus. Sed ea lex ipsi et insidiarum et submotionis ab imperio causa fuit. Conspiratione enim facta omnibusque insurgentibus, imperio eum abdicant, undecimo, ex quo regnaret, anno, et in Lethes castellum coniiciunt; regni vero potestatem in Zamasphem transferunt, qui et ipse Perosi filius erat, et alioqui lenitatis et iustitiae nomine optime audiebat. Atque ita putabant, omnia sibi recte curata; sperantes, se deincens placide quieteque victuros. Cavades vero non multo post e custodia elapsus, sive uxore ad fraudem opitulante, ut Procopius seribit, et mortem etiam pro illo subire cupiente, sive alio quopiam modo usus, aufugit tamen, et e carcere evasit, atque ad Nephtalitas se recepit, eorumque regi supplex est factus: qui cum varias incertasque fortunae mutatioues ac vicissitudines cum animo suo perpenderet, perhuinaniter eum excepit, neque desinebat eum solari, auimique aegritudinem sublevare; primum quidem blanditiis verborum commodaque exhortatione ad meliora ipsius mentem corrobo-

    269

    rans, ac praeterea lauta mensa amicaque propinatione frequenter excipiens, vestibus etiam pretiosis donans, omniaque hospitalitatis munia explens; paulo vero post etiam filiam hospiti nuptui despondet, datoque ei valido satis exercitu ad sua remisit, cum eorum, ui obstituri essent, clade pristinum suum regnum recuperaturum. um autem frequenter soleant hominibus res contrariis plane, quam. animo destinarant, eventibus confundi, tale quid etiam tum usuvenit, variisque in utramque partem momentis, diversisque in contrarium mutationibus Cavadae vita fuit librata, idque brevi satis temporis spatio. Nam ex. rege antea reus factus et captivus; ubi vero e carcere evasit, fugitivus et supplcx; ex supplice autem et peregrino gener regis eique intimus; nioxque ad sua reversus, imperium citra labores aut pericula recepit, perinde ac si nunquam eo exutus fuisset, vacans adhuc et quodam modo se opperiens. Zamasphes enim sua sponte regio solio excessit, regnumque relinquere potius censuit, quatuor annis eo gavisus, et renuntiare fastui ambitionique maluit, privatam vitam cum securitate coniunctam praeferens, atque ita necessitatem rectitudine consilii antevertit.

    270

    Cavades vero multo quam antea potcntior factus, alios triginta annos ultra undecim priores monarchicum imperhim obtinuit, ut unum ct quadraginta annos cum regia postestate vixerit.

    29. Quac itaque eo antea et postmodum regnante acciderunt, veteres illi docti scriptores in modum historiac accurate pertractarunt. Quod autem a neteribus illis praeteritum est, qubdque dignum cognitu ac mcmoratu credidcrim, non abs re fuerut aduucere. Mirari enim quispiam possit, quod per id tempus Romanis et Persis nonnulli similes sibi mutuo casus acciderint, tanquam spoute in utraque re publica contraria quadam revolutione fortunae adversus Imperatores ingruente. Paulo enim ante etiam Zeno ille Isaurus, Romanorum Imperator, qui antea Tarasiscodisaeus cognominabatur, insiliis ei per lllum et Basiliscum et Cononem structis, coadiuvante praecipuc Berine, imperio excidit eiectusque est, atque aegre in Isauriam salvus cvasit, rediit tamen rursus in regiam, et Basilisco, qui non diutius quam duobus annis tyrannidem exercuerat, interfecto, regioque insigni ei adempto, rursus imperium recupcravit, omniaque moderatus est, non quidem multo tempore, regnans tamen e vita excessit. Haud secus et Nepos, Occidentis Imperator,

    271

    similibus aut maioribus calamitatibus fuit immcrsus. Nam ab Oreste circumventus, fugit ex Italia, purpura exutus, quam nunquam reeuperavit, sed inter privatos degens iuteriit. Adeo inopinalae mutationes tum temporis potenlissimis regibus acciderunt. Causas vero harum mutationum quacrant, qui abdilarum rerum occulta principia investigare consueverunt, et quascunque voluerint proferant, mihi vero, unde digressus sum, est redeundum. Mortuo enim Cavade quinto auno, ex. quo Iustinianus Romanis imperarat, Chosroës ille, maximi apud nos nominis, paternum suscepit imperium, et plurimas maximasque res gessit; quarum nonnullae a Procopio rhetore sunt conscriplae; reliquae vero partim iam a me dictae sunt, aliae consequenter dicentur. Ut autem continuata temporum series exactissime observetur, in praescntia duntaxat dicam, quod per octo et quadraginta annos, quibus imperio potitus est, multis decoratus fuerit victoriis, talisque evaserit, qualis ante eum ex Persarum regibus nemo, si cum singulis eorum comparetur; ne si Cyrum quidem Cambysac filium aliquis nominaverit, aut Darium Hystaspis, sed neque Xerxem illum, qui mare equis, montes navibus reddidit pervios. Ceterum talis ac tantu3 cum fuerit, inglorium et miseran-

    272

    dum, et ab ante actis ipsius rebus gestis aliouissimum habuit vutae exitum. Cum enim per id tempus circa Carduchios montes versans in vicum Thamanorum propter aestivum tempus et illorum locorum temperiem transisset, ibique commoraretur, Mauritius Pauli F. a Tiberio, Constantini Romanorum regis filio, legionibus Orientalibus praeesse iussus, repente in agrum Araxianum irruit, qui finitimus conterminusque erat ditioni, qui vico illi erat circiimiectus, neque ullum vastantli universam ac depraedandi finem faciebat: traiecto vero Zirma flumine in anteriora procedebat, cuncta vero flamma rapinisque miscens. Omnia itaque fuuditus evertente ac devastante Mauritio, és (neque enim longe aberat, sed tantum, ut in altum elatam flammam prospicere posset) hostilis ignis adspectum nequaquam tulit, siquidem nunquam antea eum viderat. Quocirca pudore simul ac metu perculsus, neque obviam ivit, neque sua tuebatur; sed ingenti quodam atque immoderato dolore in animo suo ex ea strange concepto, et quodammodo in desperationem adductus, confestim gravi incurabilique morbo prae moerore est correptus. Quapropter lectica elatus quam celerrime in Seleuciae et Ctesiphontis regia palatia, recessu fugae simili facto, non multo post excessit e vita.

    273

    30. Sed nescio quo pacto me orationis decursus abreptum, rerumque memoratu dignarum voluptate delinitum, eo praecipitantiate ailduxerit, ut omissa rerum praesentiuni tractatione, remotionra sim persecutus. Quocirca cum uunc sciam quo pcrvenerim et unde fuerim digressus, illa quidem iam sunt omittenda, quae suis temporibus conscribemus: ad praecedentium autem rerum coiitinuatam congruentemque narrationem revertar. Persicorum enim regum successionem et annorum numeruin, et, ut uno verbo dicam, universum id, quod promiseram, iam absolvi. Et quidem vera esse quae dixi, puto, accurateque elaborata, utpote e Persicis libris desumta. Cum enim Sergius ille Interpres iliic ageret, et regiorum annalium custodes ac praefectos obnixe rogasset, ut secum illa scripta communicarent, (frcquenter enim ego iilum ad hoe eram hortatus,) causam vero etiam adiecisset, quam non aliam esse declarabat, quam ut etiam apud nos litterarum monumenlis commendarentur ipsorum instituta, quaeque in pretio baberent; statim illi recte facientes, eius petitioni annuerunt, rem non ingratam fore rati, immo vero ad regum suorum gloriam pertincntem, si etiam

    274

    Romanis innotesceret, quales et quot fuerint, et quo pacto generis series ipsis sit conservata. Sergius itaque, acceptis eorum nominibus et temporibus et praecipuis insignioribusque ipsorum rebus gestis, iisque scite in linguam Graecam conversis, erat enim interpretum omniiim optimus, quemque ës ipse admirabatur ut in utraque re publica erutlitorum interpretum principem,) perfectissimaque, uti verisimile est, interpretatione a se confescta, ad me omnia fideliter amiceque detulit hortatusque est, ut causae, ob quam haec monumenta a Persis acceperat, satisfacerem effectuique darem; quod et nune a me praestilum perfectumque est. Quocirca tametsi nonnulla eorum, quae de Cavade commemorata sunt, aliter a Procopio rhetore narrantur, nobis Persici annalium scriptores potius sunt sequendi, quaeque ii scribunt, ut veriora tenenda. Hoc itaque laboie nobis pci lcctissimc absoluto, age ad continuandam historiam redeamus, quam interrupta narratione rerum in Lazico geob, huc usque perduximus. IIoc itaquc pacto Nachoragaii ob suam vecordiam, et quod per vim esset victus a Marlino et Romanis copiis, et ob turpem in lberiam fugam, cridelissima morte

    275

    affectus fuit, quemadmodum supra a me est dictum. ës vero. considerans, se non posse in Colchica regione adversus Romanos exercitum ducere, quod illi quidem mari potirentur, ac per id facile necessaria omnia eis subveherentur, ipse vero longis desertisque itineribus in castra sua etiam exiguum commeatum non nisi per baiulos et iumenta oneraria difficillime mittere cogeretur, totum bellum deponendum censuit, ne ipsis pax, quibusdam ut plurimum locis circumscripta, mutila imperfectaque et quodammodo claudicans permaneret, sed ex acquo ubique valeret atque confirmaretur. Byzantium ergo cum legatione mittit virum quendam Persam maximae auctoritatis, cui nomen erat Zich. Is cum ad Iustinianum Impe peratorem venisset, multique ultro citroque sermones de praesenti rerum statu essent habiti, tandem ita inter eos convenit, ut Romani et Persae in Lazica regione omnia retinerent, quaecunque belli iure obtinuissent, sive castella sive propugnacula ea essent; ipsi vero inter se quietem agerent, belloque abstinerent, donec arctius aliquod perfectiusque foedus principes utrimque inirent. Zich itaque legatione sua ila perfunctus, ad suos rediit. Quae ubi praefectis

    276

    fuerunt renuntiata, exercitus ad multum tempus ab omni bello abstinuerunt; quodque autea sponte erat factum, tum etiam pactis fuit constabilitum.