Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

PRAEFATIO.

Praeclara quaedam et beata possessio censeri potest victoriae bellorum et trophaea, urbes couditae atque instauratae, omncs denique magnae admirandaeque res gestae. Atque haec quidem aliaque eiuscemodi ut maxime gloriam aliquam voluptatemque suis possessoribus adferant, aegre tamen eos e vivis excedentes comitantur. Sed et oblivio interveniens offuscat atque subvertit veros reium gestarum eventus; et cum ii ipsi qui eos norunt vivere desierunt, emoritur etiam atque evanescit una cum ipsis hoininibus earum rerum notitia. Quo fit, ut nuda memoria fluxum quiddam parumque firmum sit, neque temporis diuturiiitatem ferat. Neque vero putarim quosdarn aut pericula pro patria adituros, aut alios labores suscepturos iuisse, cum scirent, quantumvis maximas rcs gossissent, periturain una cum ipsis atque emorituram omnem earum gloriam, sola ipsorum vita circumscriptam; nisi quaedam, uti apparet, divina providcntia naturac humanae fluxibilitatem fulciens, historiae bonum, quaeque ex ea affulget, spem esset elargita. Neque enim, arbitror, oleastri aut apii causa Olympionicae in arenam nudi descendebant, neque rursum

5

strenui bellatores spoliorum tantum et praesentis lucri cupiditati accensi in aperta manifestaque pericula se coniiciebant: sed utrique solitlae atque adeo immortalis gloriae consequentlae studio inflammati: quam quidem aliter adipisci non potuissent, nisi historia eos ab interitu vintlicante atque immortales efticiente; non ut Zamolxidis instituta et Getica deliramenta, sed vere et modo quodam divino atque iinmortali, quoque solo mortalia haec perpetuari possunt. Haudquaquam igitur facile fuerit oratione persequi atque enumerare omnia qtiibus historia humanam vitam expleat bona. Ut vero summatim dicani, equidem civili philosophia eam non inferiorcm censuerim; nisi etiain plus forte utilitatis conferat. Haec enim veluti severa quaedam minimeque blautla domina iubet ac praescribit quae sequi, quae fugere oporteat, suasionibus suis vim quodammodo necessitatemque commiscens: haec vero, oblectaincntis plurimis utens, ac veluti condieus praecepta varietate exemplorum, et ob oculos ponens quibus in rebus homines prudentia iustitiaque usi praeclare rem gesserint, quibtis etiam in rebus, vel animi contrario aliquo vel fortuuae ductu atque impulsu a recto aberrarint, leniter ac placide virtutes animis insinuat. Blaiula enim et voluntatis nostrae arbitrio electionique exposita facilius animis hiunanis illabuntur atque adhaerescunt. Ego itaque hauc iaaiuludum consideerans et cum animo

6

meo reputans, admiratione dignos censcbam, et in publicum beneficos celebrandos, quotquot in hoc historiae scribendae instituto laborarunt. Mihi autem nequaquam suscipicndus hic labor, sed ne tenteudus quidem initio est visus. Eram enim magis iam inde a pnero heroicis modulis addictus, et poëticarum elcgantiarum magnopere delectabar; atque adeo brevia quaodam poemata hexametris versibus conscripsi, quae Daphniaca vocavi, fabulis quibusdam amatoriis variegata et eiusmodi illecebris referta. Visum vero mihi fuit etiam hoc initio laudabile et non inelegans institutum, si nova quaedam recentiaque epigrammata, latitantia adhuc sparsimque a nonnullis lusa, in unum, quoad eius fieri posset, recolligerem, singulaque in ordinem digesta conscriberem. Quod quidem etiain perfeci, ut et alia multa exercitamenta, non utilitatis ergo, sed oblectandi deliniendique animi causa a me facta. Est enim omnino sacra quaedam et divina res poesis. Afflantur enim in ea divino quodam furore animi, ut sapiens ille Plato dixit, valdeque venuste parturiunt, quotquot Musarum pleni atque hoc furore correpti sunt. Mihi quidem igitur statutum erat in his versari, neque unquam in animum inducere, ut iuvenilia haec iucundaque studia desererem, sed Deldphicum potius praescriptum sequi kosce te ipsum. Cum vero actate

7

hac, in quaμ incidi, ingentia bella per multas orbis terrarum partes praeter expectationem sint excitata, et multarum barbararum natiolium transmigrationes factae; dubiorum etiam atque incredibilium factorum inopiuati eventus temerario fortunae impulsu acciderint; nationum quoque et urbium eversiones, gentes subactae, coloniaeque deductac, et tantum non humanac res omnes loco suo motae : cum, inquam, haec aliaque eiuscemodi acciderint, subiit animum meum formido, parum honestum fore, si res usque adeo magnae atque adimirandae, et posteris adeo utiles conducibilesque futurae nullis scriptis proditae silentio praetermitterentur. Quocirca non abs re mihi facturus sum visus, si cas aliqua ex parte litteris commendare tentarem, ne omnis vita mihi in fabularum studio et supervacaneo labore consumeretur, sed aliquid etiam utilitatis publico adferret. Multi vero familiarium urgentes atque exhortantes studium meum excitarunt et confirmarunt. Inter quos hortatores facile princeps erat Eutychianus iunior, et primarius regum scriba, vir alioqui et bonus et prudens, et non mediocriter cruditus, idemque gentis Floriorum praeclarum orna-

8

mentum. Hic itaque vircum res meas maximi faceret, et de gloria utilitateque mea vehementer esset sollicitus, nunquam destitit me urgere, bouasque spes mihi ob oculos ponere, asserens, non ita arduum perfectuque difficile opus censeri debere, neque quia intentatum insolensque est, inslar navigationis inexperto maris, pertimescendum; immo vero ita statuendum esse, historiam a poëtica non multum distare, sed haec duo gemina affiniaque esse, soloque propemodum rhythmo inter sese discrepare. Bono itaque animo, tanquam e patria in patriam migrantem, incedere omnibusque viribus operi instare iubebat. Talia itaque mihi assidue occinens, libentem etiam me facileque delinitum in suam sententiam adduxit. Contuli itaque me ad scribendam historiam, spe, dignum aliquid hoc praeclaro studio institutoque praestandi et ad magnitudinem rerum gestarum quam proxine accedendi. Superest, ut quis et cuias sim, ex more eorum qui historiam scribunt, declarem. Nomen itaque mihi Agathias, Myrina patria; Memnonius pater; ars vero Romanorum instituta ac leges et fori certamina. Myrinam autem dico, non illam Thraeiam urbem, neque

9

si qua alia per Europam aut Africam hoc nomine vocatur; sed quae est in Asia, vcteium Aeolensium colonia, ad ostia Pythici sita; qui quidem fluvius ex Lydia regione fluens, in extremum ïtidis sinus alveum fertur. Sit itaque mihi, plenissima huic, quoad eius fieri potest, nutricationis praemia pcrsolvere, omniaque illustria et patria facta accurate conscribere; nunc vero haec beuigne et faventer propensum animum studiumque meum accipiat. Mihi autcm publicarum maximarunique rerum scriptio est aggredienda. Instituam vero historiam, non ut ab aliis hodie factitatur, (sunt enim etiam alii hac tempestate qui in eadem arena versantur,) non, inquam, ut ii, quibus minima est veritatis cura, utque res gestas ita ut acciderunt commemorent: adeo vero aperte plerisque proceribus adulantur et palpum obtrudunt, ut, si quando etiam vera dicant, fides tamen eis abrogetur. Atqui periti harum rerum auctores soli encomio sive laudationi couvenire aiunt, boua, quibus quisque praeditus est, verbis exaggerare atque extollere. Historiam vero, tametsi ne ipsa quidem a laudatioue eorum, qui praeclari aliquid gesserunt, prorsus abhorret, hunc tamen scopum argumentumque sibi praefixum

10

habere nolle existimo. Sed sicubi factorum effectus laudem aut dedecus conciliat, vim facere historiae non licet, neque res ipsas palliare fucareque oportet. Hi vero historiam quidem scribere se profitentur, titulique promissio hoc prae se fert; experientia tamen ipsa historiae appellationem fucantes deprehenduntur. Eos enim qui adhuc in vivis sunt, sive reges sive alioqui viros illustrcs, non solum commcinoratione rerum gestarum laudant, in quo non nimis peccarent: sed omnibus conspicuum faciunt, nihil aliud ipsos operam dedisse, quam ut laude admirationeque quos volunt proscquantur, ultra quam par est; eos vero qui iam e vivis excesserunt, qualescunque fuerunt, aut pessimos vocant et rerum publicarum vastatores; aut, (quod utique minus gave est) ita eos contemuunt, ut ne memoria quidem ulla dignentur. Atque ita sese rem praesentem optime curasse existimant, semperque potentioribus assentantes privatis suis commodis consuluissc; non satis intelligcntes, quod ne ipsis quidem, quos laudibus extulerunt, haec talia admodum placeant; reputantibus scilicet, manifestam illorum adulationem parum firmum esse gloriae existimationisque ipsorum stabilimentum. scribant itaque hi pro sua libidine et more; mihi fixum est veritatem, quoad eius fieri possit,

11

scqui. Persequar autera quaecunquc memorabilia tam a Romanis quam barbaris plurimis hac tempestate sunt gesta, non eorum tantum qui adhuc fortasse vivunt, immo vero magis etiam eorum qui iam decesserunt; nihilque ex iis, quae memoratu digua videbuntur, omittam. Quocirca tametsi uon prius ad scribendam historiam me contuli, quam ex quo tempore Iustinus iunior ad imperium accessit, mortuo Iustiniano: ad superiora tamen etiam tempora recurram; et quaecunque a nemine adhuc alio sunt. elaborata, mihi vindicabo, propriumque opus efficiam. Pleraque enim Iustiniani temporibus gesta cum Procopius Caesariensis rhetor accurate conscripserit, mihi praetereunda iudicavi, ut plene satis tractata; quae vero post illum acciderunt, pro virili persequenda. Orsus enim est ille historiam suam a morte Arcadii, utque filio illius Theodosio Isdigerdes tutor fuerit institutus, et ab iis quae Vararanae et Perozae acciderunt, ct quo pacto Cabades rex creatus regno exutus fuerit idemque postea recuperarit, rit, utque Amidain ipsi Anastasio Romanorum regi eripuerit; quantos rursus post hunc Iustinus senior huic operi labores impenderit. Persequitur deinde bella Persica, quotquot adversus Cabadem et ëm circa Syriam Armeniamque et per Lazorum confinia Iustinianus Romanorum Imperator gessit. Haec omnia e Procopii scriptis optime cognoveris, et Gelimer Vaudaluni, Carthaginemque urbem

12

atque universam Afrorum rcgionem Iustiniano subiugatam, rursumque Romani Imperii partem factam, post multos annos quam, Bonifacii Gesericique actate, inde avulsa fuerat- Post vcro deletos Vandalos, quae quantaque mala et intulcrit et acceperit gens Mauritanica, multis Libyac locis cum Romanis praeliata; utque Stotzas pt Gontharis a Romanorum partibus stantes, arrepta tyrannidc maximarum calamitatum seditionumque auctores Libyae fuerint, neque prius cessassc mala, quam duobus hisce capitibus e medio sublatis. Scd et haec fere omnia in Procopii historia reperias, quomodo videlicet intestina seditio Byzantii adversus regem excitata, inquc niaximum malum evecta, rem publicam afflixerit, Hunnorum etiam excursiones, qui ea tempestate transmisso Danubio Romanum Iinperium quain maximis damnis affeceruut, Illyrios et Thessalos maximamque Eurorae partcm depopulati, partem etiam Asiac, trausmisso Hellesponto.

13

Suro etiam oppidum in Syria, et Berrhoea, et Antiochia ad Orontom fluvium quo pacto misserrime a Chosroë fuerint vastatae; quoque obsidionem, et quo pacto inde depulsus decesserit. Est etiam in iis videre Aethiopum et Homeritarum praelia; quaeque inimicitiarum causac intcr istas nationes fuerint Multa etiam scribit de atrocissima illa pestilentia, et quibus initiis in humanum genus irrepserit, quamque inaudita in ea evenerint. Praeterea quaecunque deinceps Romanorum exercitus circa Lazorum oppida et Petrae propugnaculum et adversus Chorianem et Mermeroëm Persarumque gesserit, inde etiam peti possunt. Cum vero in occidcntem transiit, quo pacto Theodericus Gothorum rex excesserit e vivis, et Amalasuntha eius filia a Theodato fuerit interfecta; omnia etiam, quorum causa Gothicum bellum exarsit, est persecutus; deinde, quo pacto Vitigis, qui post Theodatum Gothicae nationi praefuit, a Relisario post multa praelia captivus Byzantium sit ductus; denique quomodo Sicilia et Roma et Italia, barbaris eiectis, patriis

14

rursum moribus legibusque fuerit decorata, Inde etiam cognosci potest, quo pacto Narses Eunuchus in Italiam sit missus, praetor imperatorquc a rege constitutus; illustria etiam bella, quae ille adversus Totilam praeclare confecit: utque rursum post illum Teias Fredigerni filius, Gothorum praefcctura accepta, non multo post caesus fuerit. Haec vero omnia ad annum usque sextum et vigesimum regni lustiniani sunt gesta. Ac Procopius quidem in his, uti arbitror, finem historiae suae facit. Ego vero his proxima et consequentia, ut initio mihi propositum fuit, persequens, res ipsas aggredior.

1. Teias Gothorum post Totilam dux, instauratis copiis cum bellum totis viribus Narseti Romanisque intulisset, insigni clade accepta, in acie praelians periit. Gothi qui evaserant, Romanis absque ulla intermissione persequentibus, pressi assiduis insultibus et siccitate locorum, in quac se receperant, pacis conditiones cum Narsete ineunt ut scilicet suas illi terras intrepide habitent, regique Romanorum deinceps pareant. Haec cum ita iis in locis cessissent, videbantur omnibus bella in Italia finem nacta: cum potius praeludia aliorum bellorum essent. Censeo enim aevum hoc nostrum nunquam a bellis liberum futurum, immo potius perpetus duratura atque adeo invali-

15

tura quaradiu haec ipsa uatura hominum extiterit. Si enim altius rem repetamus, una cum ipsa vita propemodum dixerim invecta sunt bella; atque ita plena est poësis, plena omnis historia bellorum et praeliorum, neque quicquam in his comperias uberius conscriptum. Causam vero horum censuerim, non, multi statuunt, stellarum cursus et fatum atque absurdas quasdam necessitates. Si enim fati necessitas omnia permearet , eriperetur hominibus arbitraria voluntatis electio, et quidem praecepta omnia et artes ac disciplinae vanae inutilesque essent censendae; evanidae etiam fuerint infrugiferaeque eorum, qui optime vitam suam instituunt, spes. Sed nec Deum, quantum mea fert sententia, caedium et conflictuum auctorem censere oportet. Summam enim illam bonitatem omnisque mali profligatricem caedibus bellisque gaudere, nec ipse dixerim, nec id affirmanti acquieverim. Hominum vero animi in plus habendi cupiditatem et iniustitiam prolabentes, bellis omnia et tumultibus miscent; atque hinc interitus multaeque gentium interneciones eveniunt, innumeraeque aliae calamitates oriuntur. Eodem modo etiam tum temporis Gothi ictis foederibus dirempti, nonnulli eorum qui intra Padum fluvium degebant, in Tusciam et Liguriam, et quo cuique li-

16

bitum erat concesserunt; alii vero trans Padum circa Venetias sparsi in castcllis ct oppiclulis, quibus assuerant, consedcrunt. Cum itaque hoc in statu essent res Gothorum, dccebat ipsos pacta iurata re ipsa factisque confirmarc et stabilire, et res suas in tuto continentes, sese a diuturnis periculis vindicare, atque aliquando tandem ab aerumnis respirare. At vero cum per brcvissimum tempus sese continuissent, rursus res novas moliti, alterius belli semina iecerunt. Cumquc ipsi per se impares sese iudicarcnt, qui deinceps cum Romanis pracliarentur, statim acl Francos se converterunt, melius res suas habituras rati, utilitatemque se inde longe uberrimam percepturos, si cum finitimis ct propinquis societatc inita bellum faciiius instaurarent.

2. Sunt enim Franci Italis accolae et contermini, olim dicti Germani; cpiod cjuidem satis constat. Nam circa Rbenum fluvium habitant, ct contineutem ei adiacentem, maximamquc Galliarum partcm occupant, non quidem iam olim ab ipsis possessam, sed posterius acquisitain. Massiliam quoque urbem tenent, Ionum coloniam. Hanc enim olim Phocenses ex. Asia a Medis pulsi incoluc runt, Dario Hystaspis filio apud Persas regnante; et nunc ex Graecanica cst barbarica. Patria enim rei publicac administratione abiecta, impcrantium legibus utitur. Videtur vero etiam hodie,

17

non admodum pristiua incolarum dignitate inferior. Sunt enim Franci non campestres, ut fere plerique barbarorum, sed et politia, ut plurimum, utuntur Romana et legibus iisdem; eandem etiam contractuum et nuptiarum rationem et divini numinis eultum tenent. nent. Christiani enim omnes sunt, rectissimeque de Deo sentiunt. Habent et magistratus in urbibus et sacerdotes; festa etiam perinde atque nos celebrant. et pro barbara natione valde mihi videntur civilcs ct urbani; nihiloquc a nobis differre, quam solummodo barbarico barico vostitu et linguae proprietatc. Ego certe eos cum ob alia quibus praediti sunt bona, tum vero ob mutuam inter se iustitiam et concordiam summopere miror. Frequenter enim iam et olim et mea aetate modo inter tres, inodo inter plurcs diviso ipsis impcrio, nunquam adversus sese mutuo hellum movisse, neque civili sanguiue patriam inquinasse constat. Atqui fit fere, ut ubi magni sunt exercitus aequalis aut dubiae intcr se potentiac, ibi ctiam animi elatiores inflatioresque evadant, et ambitiosae acmulationcs et de primo honoris gradu contentioues aliique innumeri affectus tumultibus

18

et seditionibns gignendis aptissimi suboriantur: apud illos taruen, tamctsi in quam plurimos principatus eos esse divisos contingat, nihil tale usu venit; sed si quae forte inter principes oriatur contronersia, omnes quidem aciem instruunt tanquam ad bellandum rcmquc armis dcccrnendam; dcindc simul conveniunt, conspicatae vero scsc utrinque copiae, statiin abiecta olFensione, ad concordiam rcdcunt, iubentque ut principcs iurc potius controvcrsias decernant; sin minus, ut siugulari iutcr se ccrtaminc agant, et suorum ipsimet capitum periculum adcant. Neque cnim acquitati aut patriac consuctudini consentaneum ceiisent, ut privatac ipsorum simultatis causa res publica labefactctur et subvertatur. Confcstim itaque ct exercitum solvunt, et arma dcponunt, paccijuc rcdintegrata tuto rursus intcr se commcant, sublatis e niodio difiiciiltatibus. Adeo apud illos subditi sunt iustitiae et patriae studiosi; principcs vero, ubi opus cst, placidi et obsecundantes. Idcirco utiquc ct firmam degunt iiabcnlcs potcntiam, iisdem legibus utcntes, suatucnles, nihilquc amitlcntcs, quam plurima TCTO acquirentes. Iustitia cnim et amicitia ubi vigent, bcatam firmamque efficiunt rein publicam ct ncquaquam bostibus expugnabilem.

3. Franci itaquc boc inodo optiinc vitam suam institucutcs, et sibi

19

ipsis et finitimis imperant. Filii patribus in regnum succedunt. Sed eo tempore, quo Gothi legationcm acl cos miserunt, tres ipsis erant priucipes; neqcte vcro abs re facturus mihi videor, si paulo altius repetito genere, brevissimeque enarratis iis qui antea eos rexerunt, iu iis, qui eo tempore imperabant, digressiouis finem fccero. Chlldibcrtus quidcm et Clilotharius, praeterea vero Theodericus et Chlothomerus gcrmani fratrcs fuerunt. Hi mortuo patre Chlothoaeo in quatuor partes regnum partiti, sccundum urbes ct populos, ita ut aequas singuli portiones, ut arbitror, accipcrent. Nou multo post tempore Chlothomerus adversus Rurgusiones excrcitum duccus, (natio autem haec Gothica est per se laboriosa et bellica laude clara,) in ipso proelio, pcctus iaculo ictus, iuteriit. Quo humi iacente Burgusiones promissam illius laxamque comam et ad scapulas usque pertingentem couspicati, confestim intellexerunt se ducem hostiuni interfecisse. Solemne enim est Francorum regibus uunquam tonderi: sed a pueris intonsi manent; caesaries tota deceutcr cis in humeros propendct, anterior coma e froute discriminata in utrumque latus deflexa. Neque vero quemadmodum Turcis et Avaris impexa iis et squallida sordidaque est

20

coma, vel complicatione indecenter cirrata, sed smigmata varia ipsi sibi udliibent, diligenterque curant; idque velut insigne quoddam eximiaque honoris praerogaliva regio generi apud eos tribiiitur. Subditi enim orbiculatim tondentur, neque eis prolixiorem comam alere facile permittitur. Burgusiones itaque praeciso Chlothomeri capite, cum illud copiis quae circum cum erant ostentassent, magnam statim trepidationem desperationemque iniecerunt, adeoque eis animi metu ceciderunt, ut in posterum belium detrectarent : et victores quidem ex animi sui seutentia, et quibus oportere videbatur conditionibus et pactise, bello sese exsolverunt. E Francico exercitu qui supererant, libentes in sua se receperunt. Caeso itaque Chlothomero, statim fratres ipsius, (neqne enim ullos adfauc liberos susceperat,) regnum illius inter se sunt partiti; neque multo post Theodericus morbo correptus inleriit, Theodiberto filio praeter alia bona etiam principatus aignitate ielicta.

4. Theodibertus accepto paterno regno et Alemannos et alias nounullas finitimas gentes subegit. Erat cnim summopere et audax

21

et turbulentus et periculorum praetcr modum amans. Cum itaque Romania bellum adversus Totilam Gothorum ducem esset ortum, Tbeodibertua Iioc aninio agitabat, sumrnaque tliligentia procurabat, ut interea dum in ltalia Nrses pariter et exercitus laborarent occupatique essent, ipse fortissimis validissimisque copiis coactis in Thraciae regionem penetraret, eaque tota vastata et subiugata, Byzantium regiam urbem bellum trausferret. Hoc vero consilium suum adeo gnaviler re ipsa tantoquc apparatu est persequutus, ut etiam ad Gepidas et Longobardos aliasque nonnullas finitimas geutes legationem instituerit, ut et hi in societatem belli venirent. Neque enim toleiandiim esse censebat, quod imperator Iustinianus in edictis imperatoriis Francici et Alemannici, nec non Gepidici et Longobardici, aliosque huiuscemodi titulos sibi viudicaret, perinde ac si omnes baace gentes subiugasset. Quocirca et ipse graviter hanc iniuriam ferebat, et alios ut communi secum iniuria contumeliaque affectos ad indignationis societatem sollicitabat. Ego vero ita statuo, si hanc ille expeditionem suscepisset, audaciam ei suam nulli bono futuram

22

fuissc; scd sive in Thraciam, sive in Illyrios venisset, in praesidiarias iis in locis Romanorum legiones incidisset, turpiterque periisset. Sed lioc ipsura quod ciusceinodi consilium animo concepisset, et vellet et optaret, omnemquc quod ad se attinet ad hoc lapidcm movisset, evidentissirno argumento esse potest, qualis ille vir, quamque ferox et arrogaus fuerit, quippe qui furorem temeritatemipie fortitudinem csse existimbat. Nisi enim vitae fiuis conatus ipsius antenertisset, expeditionem hanc aggressus fuissct. Nunc vero qiunn venatum ivisset, taurus ei ingens et excelsis cornibus praeditus occurrit, non domito cuidam et aratori tauro similis, setl silvcstcr et montauus, et quidquid obvium habet, disperdens. Bubalos, uti arbitror, hoc gcntis illi appellaut,; plurimoa vero fert illa regio. Densissimae cnim in ca silvae, borridi inontes, et tractus frigidissimi, quibus omnibus gaudere solet hoc animal. Qnem quidem taurum couspitatus Theodibertus e saltu quodam prosilientcin atquc in se irruentem, consiitit tamquam hasta occursurus. Taurus vero iam propior factus, impetu cursus dclatus in arborem quandam non ita magnam, fronte et cornibus eam ferit, cl subvcrsa tota arbore et in solum depressa, maximus quidam ex iis, qui indc coufracti erant

23

ramus violentissimo ictu ita eius caput sauciavit, ut lethali intolerabilique plaga accepta confestim supinus prociderit, aegreque a suis domum reportatus eodem die e vita decesserit. Theodibaldus itaquc eius filius in regno succcdit; qui quidem tametsi iuvenis admodum atque adhuc sub magistri cura institutionequc esset, patria tamen lex eum atl regnum vocabat.

5. Eo itaque tempore, quo Teias excessit e vivis et Gothicae res pcregrinis auxiliis egcrent, Fraucorum reges erant Theodibaldus iste adolescentulus et Childibertus et Chlotharius eius maximi patrui, prout legcs Romanorum loqucrentur. Verum ad hos utpote remotissime inde dcgentes Gothi nequaquam eundum ccnsucrunt: ad Theodibaldum vero aperte legationem instituerunt; non taraen natio, scd soli qui iuxta Patlum fluvium dcgebant: alii vero gaudebant quidem et rerum innovatioue et status immutatione, perculsi

24

tamen erant, de eventu dubitantes et fortunae instabilitatem pertimesceiites, et suspeusis dubiisque animis observabant sciscitabanturque quid ageretur, statucntes iis, qui potiores superioresque essent, sese adiungere. Aliorum vero oratores cum in regis conspectum venisseut et omnium primorum regui, orabant, ne. sese a Romanis oppressos dcspicerent; sed sociale cum ipsis bellum susciperent, et genti finitimae atque amicae suppctias ferrent, quae alioqui in discrimine erat ne funditus everteretur. Ostendebant praeterea hoc etiam ex illorum re maxime futurum, si non paterentur Romanos ad tantam potentiam evehi, sed potius omnibus viribus eorum incremeuto officerent. Si enim universam gentem Gothicam deleveriut, statim etiam in vos, dicebant oratores, exercitum ducent et pristiua bella instaurabunt. Neque enim illis est defutura speciosa aliqua causa, quam avaritiac suac practexant: quin potius iustum sese vobis inferre bellum putabunt, Marios quosdam et Camillos et Caesarum plerosque recensentea, qui olim bella adversus priscos Gerinanos gesserunt, et trans Rhenum universa occuparunt: quocirca non vim illaturi videbuntur, sed iustum bellum movere, tanquam nihil alienum quaesituri, sed maiorura suorum possessiones recupe-

25

raturi. Tale porro etiara nobis crimen obiicient, quod scilicct quum Thcotlcricus noster olim princeps et coloniae deducendae auctor non decenter Italiam occupasset, nostris quidera rebus nos spoliarunt; maiorem gentis nostrae partem trticidarunt, uxorcs et libcros οpulentiorum apud nos bominum atociter sub bastam miserunt. Atqui Tbeodcricus non vi captam, scd Zenonis antea ipsorum regis permissu, sibi adiunxcrat Italiam, nihil Romanis eripiens (iam enim ca privati erant,) quin potius caeso Odoacro advena tyranno, quae illius erant omnia occupavit belli iure. At posteaquam ipsis maior vim inferendi potestas fuit, mox nihil iuste agere coeperunt, sed Tbeodato antea Amalasunthae causa infensi, idque initiium occasioncmque belli statuentes, deincepa in bunc usquc diem violcnter omnia agere ac rapere non desistunt. Hi nimirum sunt sapientes et rcligiosi, quique soli se inste rem publicam administrare gloriantur. Ne igitur vos huiuscemodi malis affectos vecordiae vcstrac sero poeniteat, antevertendi vobis sunt bostes, neque negligenda est occasio, quae modo sese

26

offert; quin potius iustus in eos excrcitus est mittendus, et ex vobis ipsis dux aliquis rei bellicae pcritus ei praclicicndus, qui bello adversus Romanos optime confecto, binc eos cjuani citissime nostrasque nobis terras recupcret. Hoc enim facicntcs, et Gothicae nationi summopere gratificabimini, servatores malorumque profligatores declarati, vestrascjue simul res in tuto collocavcritis, si nihil vobis amplius hostile ex vicinis reliquum fiat. Ad hacc immensa vobis fiet pecuniae accessio, non solum ex praeda, quam de Romanis facietis, scd ct aliis quas nos persoivemus.

6. Haec cum dixissent legati, Theodibaldo quidem (crat enim parum generosus et belli imperitus, atque adco morbidus etiam corporeque invalido) eorum petitio non admodum probabatur. neque putabat oportere ob alienas calamitates privatia difficultatibus laboribusque involvi. Leutharis vero et Butilinus, tametsi id regi ipsorum minime placebat, belli cum cis societatem inicrunt. Erant hi duo gormani fratres, gcncrc quidem Alcmanni, maximain vero apud Fraucos potentiam consecuti, adeo ut natioai ipsorum praecsscut,

27

a Thcodiberto primum accensi. Alemanni autem, si Asinio Quadrato homini Italo, quique res Germanicas accurate conscripsit, credimus, convenae sunt et colluvies; quod et appellatio ipsa satis indicat. Hos antca Theodericus Gothorum rex, cum etiain universa Italia potiretur, tributarios feccrat totamque hanc gentem subegerat. Simulatque vero is c vivis cxcessit, atrocissimumcjue bellum inter Iustinianum nianum Romanorum Imperatorem et Gothos exarsisset: tum Gothi Fraucis adulantes, corumque amicitiam et benevolentiam quibuscumque poterant modis sibi conciliantes, et aliis multis locis eiecti sunt, el MeiiMiinicain gentem dimiserunt. Cogendas enim sibi tum temporis undequaque vires suas putabaut, subditosque quotquot supervacanei neque admodum opportuni viderentur missos faciendos, quippe qui uon amplius de principatu et gloria essent concertaturi, sed iam pro Itaiia ipsa, neve funditus delerentur, periculum adituri. Quocirca cum fnturum periculum ipsi animis suis praecepissent et praevidissent, voluntatcm suam ad necessitatem aggregarunt. Hoc itaqtie modo etiam Alemannorum nationem a Gothis dimissam in suam potestatem rcdegit: quo mortuo, ut supra dictuni cst, Theodibaldo filio uua cuin rcliquis subditis etiam hi cesseruut.

28

7. Sunt vero ctiam his patria quaedam instituta: in rei publicae vero administratione Francoiuin poliliam scquuntur: tantum in iis, quae ad Dcum pertinent, sentcntia variant. Arhoics cnim quasdam colunt, et flumiuum lapsus et collcs ct saltus: atque his, taiiquaiu iusta facientes, equos bovesque aliaque qiianipluiima rcsectis capitibus iminolant. Porro consuctudo, quam cum Francis liabent, ipsis conducit, in melius transferens et quodammodo pcrtrahcns cordatiorcs: et brevi, uti spero, tempore hoc ipsum apud omnes evincet. Opinionis euim absurditas ct vesania etiam ab ipsis arbitror, qui ea imbuti sunt, nisi plane stolidi sint, cognoscitur, facileque iis eximi possit. Et sane commiseratione et venia potius, quam odio digni sunt quotquot a vero abcrrant. Neque enim volentes crrant ct labiinlur, sed boni ac recti studiosi; iudicio autcm deeepti conceptas semel opiniones mordicus tenent, cuiuscumque generis fuerint. Porro sacriGcioram immanitas ct sinister cultus, non satis scio an verbis curari possint, sive saltibus et lucis praestetur, ut apud barbaros; sivc iis, qui olim habiti sunt dii, quales Graecorum religio tenuit. Equidcm ita statuo

29

nihil iucundi accidere aris sanguine pollutis, et animalibus violentissima nece affectis. Quidquid vero omnino huiusmodi res appetere consuevit, bonum quidem non fuerit, neque benignum, sed immane potius atque insaniae affine, quale Pavorem vaue fingunt poëtae et Timorem et Enyo quandam et Aten et Erida, ut ipsi dixerint ἀμαιμάκετον. Adde vero bis, si placet, etiam illum quem Persae nominant Arimanem, et e terrenis spcctris quaecumque malefica sunt et sanguinaria. Atqui baec tauietsi cuipiam videri possint promissioni meae ncquaquain convcnire, sed potius supervacanea atque ab instituto meo aliena: iuvat tamen me et quidem maguopere, omnia, quae cognita mihi sunt, in medium proferre, et recta collaudare, prava aperte damnare, inutilia coargucre. Nisi enim hoc haberent historiae, ut hac etiam ex parte ct quidem praecipue utiles humanaeque vitae conducibiles essent; sed sola rerum gestarum narratione eaque simplici minimeque accurata constarcnt: in periculum venirent apud nonnullos, ne (nisi boc asperum dictu sit) non multo meliores censcientur fabulis, quae in coetibus muliebribus in lanificio decantautur. De his itaque quisque ut velit sentiat; mihi vero

30

ad ca quae coeperam progrediendum. Leutharis itaque et Butilinus ubi primum exercitus contra Romanos ducere coeperunt, magna ambo spe erecti erant, tanquam non amplius eo in slatu mansuri : Narsem enim ne primum quidem impetum sustinere posse credebant; omnem vero Italiam, una cnm Sicilia, in ipsorum potestatem venturam. Mirari vero se Gothos dicebant, si tantopere homuncionem thalamo et umbratili delitiosaeque vitae assuetum, nihibpie masculum et virile prae se ferentem, reformidarent. Hi itaque sua gloria clati ac fastuosi, validis copiis coactis, exercituque ex Alemannis et Francis ad duo et septuaginta stienuorum virorum millia collecto, sese ad bellum instruebant, veluti iamiam Italiam invasuri.

8. Narses vero Romanoruni dux tametsi eorum consilia non plane habebat explorata, maxima tamen utens prudcntia, hostiumque conatus semper antevertere cupiens, statim oppida quaedam in Tuscia quae adhuc in Gothorum potcstate erant, summa vi subigere statuit. Neque enim vir ille victoria praeter modum insolescens indecenter efferebatur; neque, quod aliis accidere solet, post labores otio vo-

31

luptatique se tradebat; sed confestim moto exercitu ad Cumas processit. Est vero id oppidum Italicum munitissimum, neque facile expugnatu. Situm enim est in arduo quodam et difficilem aditum habente colle, et veluti specula maris Tyrrheni. Imminet enim littori collis, ita ut ad eius pedem fluctus maris illisi frangantur; editiore loco vallo cinctum est, turribusque et propugnaculis validissiniae structurae. In hoc itaque munitissimo tutissimoque oppido Totilas et Teias priores Gothorum reges quicquid ipsis erat preciosarum atque admirandarum rerum repositum habebant. Quo simulac Narses venisset, summa vi contendit, ut quam citissime et oppido et pecuniis potiretur, ne Gothis tuta belli sedes, unde Italiam excursionibus infestarent, relinqueretur, eoque oppido expugnato plena absolutaque victoria efficeretur. Aligeruus enim minimus natu frater Teiae, qui Gotlioium dux fuerat, intra oppidum erat et collecto non exiguo exercitu nihil pacificum animo agitabat, tum quod Teias in bello caesus esset, tum quod Gothorum res labefactatas dissipatasquc plane intellexisset. Nequaquam itaque animum despondebat, neque adversae fortunae ictus pertimescebat, sed et loci situs et re-

32

rum necessariarum affluentia eius confidentiam arrogantiamque ita augεbat, ut facile hostiles insultus se repulsurum speraret.

9. Statim itaque Narses suos adhortatus, exercitum oppido admovit. Illi vero cum in cditiorem collem maximo labore conscendissent, et propugnaculo appropinquassent, iacula in eos qui ad pinnas murorum consistebant torquebant, et arcus assidua sagittarum remissione clangebant, fundac in altum excutiebautur, et machinae quotquot oppugnationi murorum inserviunt, omnes admovebantur. Aligerni vero milites e muris ad intermedia turrium spatia collecti, nihilo segnius iacula telaque retorquentes propugnabant, saxa ingentia manibus in subeuntes mittebant, et truncos et secures et quidquid opportunum usui videbatur; machinis itidem utebantur instrumentisque propulsandac hostili violentiae idoneis, nihilque omnino omittebatur. Tela vero quae Aligorni ipsius manibus emittebantur, Romani prae aliorum telis facile cognoscebant. Magno enim stridore et velocitate immani illius sagittae deferebantur, adeo ut in saxum aliquod autaliud quiddam durum fractuque difficile delatae, totum illud impetus violentia perfringerent. Palladium itaque illum (erat autem is non vulgari apud Narsetem loco, sed et Romani exercitus ductor erat, et e praecipuis cohortium pracfectis,) illuni, inquam, conspi-

33

catus Aligernus ferrea lorica indutum, magnaque confidentia muro imminentem, sagittam in eum ex edito torquct, qua statim totum horuinem per scutum et loricam traiecit: tantopcre viribus alios superabat, validaeque ei erant ad torquendum arcum manus. Multis itaque deinceps diebus eiuscemodi velitationes sunt habitae, neutrisque ex animi sententia res procedebant. Nam et Romanis turpe videbatur si infecta rencque redacto in potcstatem oppido recederent, et Gothi apertesatis videbantur obsidione ad deditionem non venturi.

10. Narses itaque indigne molestissimeque ferebat, si Romanis longius tempus in perquam exigui oppidi expugnatione esset terendum. Fluctuanti itaque ipsi singulaque perpendenti visum taudem est propugnaculi expugnationem hoc pacto tentare. Ad orientalem collis flexum antrum quoddam suberat omni ex parte tcctum valdeque cavum, adeo ut adyta quaedam nativa haberet et sinum ingentem ac profundum instar barathri. In hac aiunt habitassc olim Italicam Sibyllam numine afflatam, divinam, et sciscitautibus futura

34

praedicere. Aiunt vero etiam Aeneam Anchisae filium cum eo venisset, Sibyllam ei omnia quae deiuceps acciderunt dixisse. Super hanc itaque speluncam pars quaedam moenium incumbcbat atque innitebatur. Quod cum animadvertisset Narses, pro se facere censuit, immissisque statim in illas antri concavitates viris quamplurimis adferentibus secum instrumenta exscindendis saxis et suffodiendis muris idonea, excavavit paulatim atque excidit antri convexum, qua parte propugnaculum ei innitebatur; eoque tandem exscindendo et abradendo basim aedificii proccssit, ut iam initium fundamenti nudarctur. Tum erecta in ordinem tigna substituit, quae totum muri pondus sustcntarent, ne paulatim resoluta compages corrueret, et Gothi quid ageretur statim cognoscerent. Nam alioqui statim initio occurrentes, reparataque iactura firmissimc deinceps sua custodissent. Ne itaque omnino quae agebantur eis innotescerent, neve fragor caesorum saxorum exaudiretur, tum utique Romanus exercitus summa vi in editiorem murum impetum faciebat, magnis clamoribus et armorum complosionibus excitatis. Tumultus itaque erat ultra quam par erat magnus et turbulenta obsidio. Cum vero iam murus qua erat in antri longitudinem porrectus totus suffossus et e sublimi pendulus esset, et tantum tignis firmiter in altum erectis sus-

35

tentaretur, tum strue foliorura aridorum et quicquid alterius siccae quaequc facile accendi posset matcriae ad manum erat, tiguis subiecta, igneque immisso, spelunca excesserunt. Neque multo post a ilamma cxcitata, sustentacula illa statim perusta conflagrarunt, ponderique cesserunt; propugnaculi vero quidquid sublime ac pendulum tignis illis sustentatum fuerat, eo vacuum subsedit ct corruit; turres vero minoraquc propugnacula, quae ibidem crant, repente ab aliis avulsae, in pracceps ruebant; porta ipsa in hac regione murorum sita, validissime, utpote praesentibus hostibus, clausa tenebatur, et claves a custodibus asscrvabantur; tota vero ista una cum suis vectibus et repagulis excussa in littus et saxa maritima est collapsa, simulque omnia quae illi adhaerebant abrepta sunt, antepagmenta videlicet et superliminare et cardines liminares ei coaptati. His peractis, facilis dcinceps Romanis in oppidum ingressus videbatur, et hostis contemnendus. Sed et hic spe sua sunt frustrati. Hiatus enim quidam et abrupta locorum tam in ipso colle quam in ambitu interiore in longum protensa, arduum revera nibiloque ininus quam antea accensu difficile oppidum reddebant. Narses iterato summis viribus in

36

oppidum impetum facit, perindc ac iamiam totum direpturus; Gothis vero ea ex parte conglobatis omnibusque viribus murum tuentibus, repellitur, neque quicquam opcrac pretii effecit.

11. Tum Narses, cum neque bello ncque vi ulla oppidum capi posset, statuitnon universumexercitum in laboriosa hac obsidionc detincre, sed Florentiam et Centumcellas et alia quaedam Tusciac oppida statim se transferrc, rcbusque omnibus ibi constitutis hostium adventum antevertere. Nuntiabatur enim Leutharim et Butilinum et Francorum Alemannorumque copias intra Padum veuisse: qua de causa quanta potuit celeritate, maximam exercitus partem eo ductabat. Cum vero Philimuth sequentium se Erulorum dux paucis ante diebus morbo correptus obiisset, ac necesse esset, ut proprio alicui suaeque nalionis duci subessent; cum Fulcarim statim ipsis contribulcm Phanithei nepotem raefecisset, iussit ut una cum Ioanne Vitaliaui filio, et praeterea Vaeriano et Artabane, aliisque praefectis et ducibus, cumque maiore et validissima exercitus parte, Alpium iugo, quod inter Tusciam et

37

Aemiliam prominet, circumito, circa Padum flumen se reciperet, ibique fixis castris, munitioribusque locis praeoccupatis, hostium insultus propulsaret et rcprimeret; et si eos penitus profligare posset, gratiam haberet fortunae; si vero multitudine pressus non posset, moram tamen eorum expeditioni iniicerct, efficeretque, ne audacter intrepideque progredcreutur; sed metu eis maximo incusso, posset longissime arceret, donec ipse omnia quae opus erat ex animi sententia disposuisset. Hi itaque quo ipsis mandatum erat concesserunt. Ad Cumas vero copias non exiguas reliquit, ut locis omnibus circumquaque insessis, hosteque intra urbem clauso, diuturna obsidione premerent. Atque hi quidem vallo in orbem ducto, exitus observabant, sicubi aliquem capere possent pabulatum euntem. enim ipsis iam fere per annum obsessis omnia absumta esse. Narses vero oppida adorsus, pleraque citra laborem in suam potestatem redegit. Florentini enim obviam progressi, fideque accepta nibil sese hostile passuros, sponte se suaque omnia dediderunt. Idem fecerunt Centumcellae, neque aliter Volaterrae, ita vero etiam

38

Lunaei, quin et ipsi Pisani: adeo ei omnia prospere succedebant et ex itinere cuncta subigebat.

12. Soli Lucenses moram trahere tentabant, neque sese dedere, lametsi antea hi cum Narsete pacti erant, obsidibus datis et iureiurando praestito, quod si triginta dies praeterlaberentur, auxilia ipsis venirent sustinendae obsidioni belloque apcrto gerendo idonea, ad non ex turribus et muris sed statario praelio pugnandum, confestim urbem seque dederent. Sperabant enim Francos brevi ipsis auxilio venturos. Hac enim fiducia freti, cum Narsete pacti erant. Caeterum cum iam statum tempus esset elapsum, neque ulla auxilia comparerent, neque sic tamen conventis pactisque censuerunt. Narses itaque illusus, moleste id, ut par erat, ferens ad murorum oppugnationem se comparabat. Nonnulli vero ex suis interficiendos esse obsides censebant, utque ita oppidani confecti perfidiae suae poenas luerent. Sed Narses prudenter omnia

39

gerebat, neque ita se ira abripi patiebatur, ut crudeliter eos, qui nihil plane deliquerant, ob aliorum delictum necaret. Huiusmodi vero astum excogitavit. Adduxit enim eos in medium manibus complicatim ad lumbos revinctis, capitibus deorsum deorsum; atque ita eos oppidanis miserando in statu constitutos ostendebat, comminatus iamiam illos obtruncatum iri, nisi confestim quaecumque pacti erant praestarent. Ligna vero quaedam brevia ex interscapilio ad tendines suppacta erant, pannis obtecta, ne hostes eminus dolum prospicere possent. Cum itaque non parerent oppidani, neque vellent pacta pracstare, statim ex ordine omnes obtruncari iussit. Lictores itaque strictis eusibus, maxima vi ferierunt, tanquam colla praecisuri. Ictus vero lignis impactus eos illaesos reliquit; proni nihilominus, ut ipsis imperatum erat, in terram prolapsi, sua palpitabant seque vibrabant, simulantes se iam mortuos. Quod cum vidissent oppidani, et ob magnam loci distantiam rem ipsam animadvertere non posaent, sed tantum in speciem apparentia, confestim stim ad luctum eiulatumque tanquam gravissimo malo accepto sese converterunt. Erant enim viri illi obsides non ex multis et obscuri,

40

sed melioris notae et nobiles. Quibus quidcm viris cum se privatos putarent, ingens ploratus est exortus, crebrique eiulatus et lamentabiles voces longe lateque exaudiebantur. Mulieres etiam multae unguibus dilaniatae stolisque discerptis per propugnacula discurrebant, sive matres eorum, qui necati putabautur, sive sponsae, sive quacunque alia ratione hoc illas tangeret. Omnes vero aperte Narsetem conviciis incessebant, vanum improbumque iactatorem eum appeltantes, et re quidem ipsa violentum et sanguinarium esse dicentes, pietatem vero et divini numinis cultum falso iactitare.

13. Haec illis inclamantibus, An non, inquit Narses, vos hisce causa necis fuistis, qui iis neglectis ac proditis, neque vobis ipsis recte consulentes, periurum iusiurandum curastis, pactaque turpiter violastis? Verumcnimvero si vel nunc velitis quod expedit agnoscere, reque ipsa pacta praestare, nihil mali accipietis. Nam et obsides vestri reviviscent, et urbi vestrae nibil damni inferemus: siu minus, non horum causa deinceps vobis erit dolendum, sed iam cavendum ne etiam vos omnes similia luatis. Haec cum audis-

41

sent Lucani, illudi sibi fucumque fleri censebant mortuorum resuscitatione. Et suberat quidem omnino verbis fraus, non tamen ita atque illi putabant. Promptissime vero nihilominus profitebantur rursus et iurabant, se ipsos et urbem arbitrio Narsetis dedituros, si obsidcs salvos cenierent. Cum enim ipsis impossibile videretur, mortuos reviviscere, putabant se honestissime hoc pacto criminationem remoturos causamque suam aequam facturos. Tum Narses erectos confestim eos stare iussit, et oppidanis spectandos posuit, salvos atque incolumes. Hi vero eos conspicati, perculsi quidem fuerunt, ut par erat, spectaculi novitate, sed ne ita quidem omnes pactis standum censebant; neque deerant qui recusarent. Posteaquam enim superstites et salvos suos sunt conspicati, animis ex moerore et dolore ad bonam spem conversis, uti vulgus solet, ad ingenium redierunt, vicitque peifidia. Quo quidem vesauiae cum illi essent abrepti, Narses summa utens animi magnitudine, statim obsides libelos ad suos remisit, nullis redimiis acceptis, neque ulla conventio-

42

ne ab urbe extorta. Admirautibus vero Lucanis, et quo consilio id fecisset ambigentibus, Non est mei moris, inquit, adulari et vana spe lactare. Nam etiam absque his, nisi quam citissime deditionem faciatis, haec, inquit, vos subigent; simulque haec dicens, enses eis ostentabat. Obsidcs itaque dimissi, et civibus suis redditi, Narsetem, coetibus hominum immixti, summis laudibus efferebant, comitatemque qua excepti essent pracdicabant, et quod blandis commodisque moribus praeditus esset, quodque singularem animi magnitudinem iustitiae stndio temperaret, passim mussitabatur; videbanturque hi sermones brevi plus quam arma effecturi, demulcentes quotquot e vulgo erant contentiosiores et inconstautiores, et quamplurimos ad Romanorum partes sectandum concitaturi.

14. Narsete vero adhuc obsidionem urgente, copiae Romanorum in Aemiliam missae, sinistris eventibus perculsae erant, et valde, uti par erat, animis constcrnatae. Cum enim quo missae erant pervenissent, inilio quidem prudenter ordinateque omnia gerebant, et sicubi vicum aliquem aut oppidum depraedaturi ibant, acie quani optime instructa procedebant, neque longius quam par erat excurrebaut, ne-

43

que in diversas partes palantes distrahebantur: sed ordines suos servabant, excubiis quidem a tergo opportunis in locis manentibus; quadrata vero acie instructa, praedaque omni in medium recepta, ut quam firmissime tutissimeque asservaretur. Ita vero ipsis initio hostilia loca populantibus, paucis post diebus omnia in contrarium versa pessum ierunt. Fulcaris enim Herulorum dux, strenuus quidem ille, nihilque plane hosticum formidare solebat, audax vero et inordinatus erat, et ad res gerendas exequendasque non ita bene comparatus. Neque enim praefecti ac ducis decus esse censebat, aciem instruere atque disponere: sed sicubi ipse in praelio conspicuus aliosque praecurrens magnoque impetu et ardore animi in hostem ferretur, suisque ipse manibus pugnam cum hoste consereret, hoc vero sibi magnae laudi ducebat, valdeque eo nomine gloriabatur. Tum vero temporis maiore etiam temeritate elatus, in Parmensem urbem excursionem fecit (erat vcro iam tum Parma a Francis occupata) cumque oportuisset cum speculatores priua emittere, qui hostium consilia accurate explorarent, atque ita ordinate ad res praccognitas cxeriitum duccre: ille praecipitautia sola et temerario auimi impetu fretus, nullo ordiue Heru-

44

lorum copias educens, et quotquot e Romanis legionibus eum sequebantur, concitato agmine tendebat, nihil adversi eventurum suspicatus. Quae cum praescivisset Butiliuus Francorum dux, in Amphitheatro quodam non procul ab urbe erecto (erat vero id destinatum iis, qui spectante populo cum bestiis decertabant) delectam e suis copiis strenuorum maxime bellicosissimorumque militum manum occultavit, maximisque insidiis dispositis observabat exspectabatque rei bene gerendac occasionem. Postquam vero Fulcaris et Heruli iam intra hostea essent progressi, tum signo dato erumpentes Franci, impressioneque in eos inordinate neglectimque euntes confertim facta, obvios promiscue omnes gladiis trucidabant, repentina impressione perculsos atque inopinato indagine cinctos; aegre vero quamplulimi, conscii iam quo mali venissent, ignobilem turpissimamque salutem quaesiverunt. Terga enim hostibus vertentes concitatissimo cursu fugerunt; onmis et bellieae virtutis et diuturnac periculorum exercitationis obliti.

15. Ita vero fuso exercitu, Fulcaris Herulorum praefectus solus cum satellitio suo relictus, nequaquam sibi, ut aliis, fugiendum puta-

45

bat, praeclarius facturum se ratus, si gloriosa morte occumberet, quam parum generose superviveret; substitit itaque quam potuit frimissime ad tumulum quendam sive sepulcrale monumentum tergo imminens, multosque ex hostibus occidit, modo impetuose in eos irruens, modo adversa fronte sensim retrorsum se recipiens. Cum vero ei etiam sic adhuc integrum esset quam facillime fugam capessere, suique ut ita faceret hortarentur: Et quo pacto, inquit, Narsetis linguam sustinuerim, temeritatis me insimulantem? Convitium itaque, uti videtur, magia quam gladium extimescens mansit, etquam diutissime restitit, neque destitit pugnare, donec circumfusa hostium multitudine, multisque iaculis pectore exceptis, securi etiam capiti impacta, et iam cum morte conflictans, pronus in scutum concidit. Super hunc vero reliqui etiam quotquot ei adhaeserant. ad unum omnes, sive sua sponte, sive hostili vi sunt trucidati. Fulcaris itaque Herulorum dux creatus, non fuit in diuturna illius di gnitatis sed brevi admodum tempore prosperis rebus veluti laetitia quadam, quae somniantibus accidit, usus, celerem habuit et praefecturae et

46

vitae exitum ac finem. Hac itaque clade Romanis illata Francis multum animi roborisque accessit. Gothi vero Aemiliam et Liguriam proximaque loca incolentes, qui antea infidam quidem illam et non sinceram, pacem tamen bellique societatem metu potius impulsi quam voluntate adducti cum Romanis inierant, animis recuperatis, foederibusque apcrte ruptis, confestim ad barbaros ut morum vitaeque similitudine coniunctos sese contulerunt. Copiae vero Romanorum quas Ioannes Vitaliani filius, ut antea dixi, et Artabanes ducebant, et ex Herulis quotquot fuga evaserant, Faventiam statim sese receperunt. Censebant enim praefecti ex re sua non esse circa Parmam diutius haerere, cum hostiles copiae eo coniluxissent, et quod, cum inopinato prospere rem gessisent, non amplius utebantur fortuna moderate. Nam Gothorum urbes ipsis apericbantur, et iam valido praesidio recepto, manifeste videbantur omnibus viribus impressionem in ipsos facturi. Quamobrem praefecti copiarum quam proxime fieri posset Ravennam concedendum iudicabant, caque ratione hostium impetum declinandum; quippe qui conserendo cum ipsis praelio impares essent. Hisce vero rebus Narseti nuntiatis, dolebat quidem ille molesteque ferebat barbarorum insolentiam, et quod Fulcaris ita subito periisset, vir non e multis et obscurus, sed

47

strenuus imprimis, multisque victoriis clarus, qui nunquam ab hoste vinci potuisset, si prudentiam cum fortitudine coniunctam habuisset. Hisce igitur de causis lugebat quidem ille et lamentabatur, non tamen, ut multi, animo cadebat aut formidabat; sed cum circumstantes ipsum copias inopinata clade consternatas videret, adhortationem sibi in publico habendam censuit, qua eos ad animi praesentiam revocaret metumque eximeret.

16. Erat enim Narses prudens imprimis et industrius, valdeque peritus accommodandi se cuivis fortunae atque evcntui; et doctrinae quidem aut eloquentiae non magnopere studuerat, naturae vero dexteritate eminebat; poteratque animi sui sensa commode explicare ac demonstrare; et haec quidem spado existens, et in aulis regum molliuscule habitus. Erat autem et statura corporis brevi, et ad gracilitatem educatus, adeo vero strenuus magnisque rebus gerendis par, ut propemodum fidem superaret. Ex quo satis liquet, ei qui liberali et generoso animo sit praeditus, nihil impedimento esse posse, quo minus quavis in re plurimum valeat. Tunc itaque Narses in medium exercitus progressus, in hunc modum verba facit: Qui

48

quotidianis de hostibus victoriis rebusque prospere perpetuo gerendis sunt assuefacti, iis si quid forte etiam ad breve tempus non plane ex animi sententia accidat, et lactitiam intercipit et spes obtundit. Ego vero ita censeo, viros prudentes in rebus prosperis nequaquam cum fortuna extolli debere, sed ut facilis est et proclivis rerum praesentium immutatio, ita semper praeparatos in omnem eventum animos gerere. Iis enim qui ita affecti sunt, suavissima quidem res videbitur prosperitas; non valde tamen acerba ac molesta, si forte aliquando spe sua excidant. Video itaque vos, viri, plus quam casus iste postulet, angi; neque aliunde hoc proficisci quam ex hoc uno, quod ultra modum vincendi consuetudine gloriemini, quasi nunquam labi possitis; quocirca si hac opinione deposita factum ipsum per se considcretis, non tam atrox et grave, quam alioqui putatis, videbitur. Si enim Fulcaris, utpote barbarus, patrio more temere adversus tantam hostium multitudinem ordine omni neglecto congressus, consentaneas suae temeritatis poenas luit: at vos, o viri, neque sic in praesenti animis cadere, neque ab instituto discedere oportet. Turpe enim

49

fuerit, si Gothorum reliquiae tota fere gente deleta belli gerendi socios sibi adsciscunt, et plus negotii nobis facessunt, neque plane ue tanta clade accepta animum despondent: nos vero nunc eo solum nomine victos nos existimantes, quod non continue vicerimus, practeritarum rerum gloriam amittamus, animum abiicientes, cum potius gaudere nos hoc casu conveniat. Nam hoc ipso nimia fortunae prosperitas castigata est, et nimiam cui obnoxii cramus invidiam subterfugimus; et deinceps fidentiore animo proelia adire nobis licebit, facto nobis hinc rursus vincendi initio. Etsi enim hostes multitudine se iactant et gloriantur, at nos certe ordinis militaris praestantia longe ipsis, si sapimus, erimus superiores. Pugnamus etiam adversus peregrinos, et rerum necessariarum, uti par est, penuria laborantes, cum nobis abunde omnia suppetant. Castella et oppida securitatem nobis, si quando opus fuerit, praebebunt. Illos vero haec deficient. Quin et Deum ipsum adiutorem fautoremque sumus habituri, quippe qui iuste res nostras tue-

50

amur, cum illi alieiiis inhient: adeo omni ex parte nou benc σπεραρε uos, nedum tinicre, cst rationi dissentaneum. Quocira Lucensibus his nulliim obsidcudo respirandi locum demus, ct ad bclluin quiscpic vestrum summa cura alacritateque sc comparet.

17. His dictis Narscs et militum animos erexit ct arctiorc obsidione Luceuscs pressit. Aliis veio praefectis militaribus gravitcr succensebat, quod opportunioribus locis derelictis, Faventiam scsc contulissent, et in coutraiium ipsi consilia sua ccssissent. Nam ipse circa Parmensem urbera copias, quibus illos pracfccerat, pro vallo ac propugnaculo collocari oportcre ccusucrat, ut hae quidcm hostes, uc ulterius procedcrent, prohiberent; ipse vcro, rcbus omnibus in Tuscia quam optimc constitutis, ita tandem ad ipsos sc transferret. Nuuc Vero cum illi procul inde discessissent, ficbat, ut quac circa Narsctcm erant copiae, primae hostibus expositac essent. Quod quidcm cum minimc ferendum existimaret, confcstim ad pracfectos illos pcrquam idoneum virum misit, cui Stcphano quidcm nomen erat, patria vero EpidamnuSjOppidum ’ricum, qui cos acribus verbis timiditatis insimularet publicique boui descrtores, nisi rursus ad priora loca se rccipercnt. Stcphanus itaque, ducentis cquitibus bellicosissimis optimacque armaturae viris secum ductis, quam celerrime iter fecit,

51

idquc maximo cum labore maximisque vigiliis, Francici enim exercitus pars quaedam campos late omnes pervagabatur, partim pabulandi, partim praedae ex agris agendae causa. Noctu itaque ut plurimum Romani iter faciebant, couglobati iuter sc mutuoque sibi tergum municntes, ne, si pugnandum esset, imparati deprehenderentur. Eiulatus itaque agrestium exaudiebantur, et boum abactorum mugitus, eque lignatione, quam in silvis faciebaut, fragor; et talibus quidem borroribus omni ex parte eorum aures personantibus, aegre tandem Faventiam et ad exercitum pervenerunt. Tum itaque cum in praefectorum conspcctum venisset, Ecquid mali, inquit Stephanus, vos cepit, o viri? ubi vero nunc praeteritorum factorum gloria, et tot victoriarum iactantia? Quonam vero pacto Narses et Lucam capere et quae intra Alpes sunt, omnia in suam potestatem redigere possit, vobis tantum non vcluti ex pacto transitum hosti dantibus, ct quocunque velit eundi potcstatem facicntibus? Atque ego quidem acerbius nihil in vos dicam; alius vero forsitan aliquis mollitiem iguaviamque factum vestrum interpretabitur, et quae ad publicum bonum spectcnt, ncglectum. Nisi enim quam primum Parmam vos receperitis, Narses quidem indignationem, quam

52

animo suo concepit, non deponet, ncque desinet Vobis imputarc, si quicl advetsi ei accitlerit. Cavctc vero, viri optimi, ne et Imperator vobis succcnscat.

18. His auditis praefecti, et a Narsete haec profieisci non ignorantes, iuiuste quidcm sesc insimulari diccrc non potcrant, scd excusationes quasdum practcndcbaut ct causas, quod vidclicet necessitate coacti stationc sua cessissent; quippe qui ex circuniicctis Parmae locis non satis commeatus militilnis nancisci potuissent; neque Antiochum praesidem, cui ea cura commissa crat, ipsis adfuisse; sedneque stipendia eousuela ipsis persoluta. Stcphanns itaijuc summa celeritate tate Ravennam reversus, et praesidem illinc ad praefectos perduxit, ct difficullalibus omnibns, quoad ficri poterate, sublatis, peromnibus, omuibus, ut revocato itincrc rursum ad Parmam castra transanimo ferrcnt. His ycio ita pcractis, Lucam reversus, Narseti dixit, bono ut csset, alaeriterque institutum suum urgcret. Neque enim ipsi obfuturos hostes, scd Romauorum legioucs opportuna rursum loca insidenles ipsorum impetus rcprcssuras. Narscs itaque dcinccps nequaquam quaquain iercndum ratus, Luccnscs diutissime rcsistcre remissius

53

obscssos, muro intrcpidc appropinquavit, statimque machiuae oppidis capicndis accoinmodatae admovebantur, et in pinuas interioremque ambitum murorum ignita tcla emittebautur; quique in turrium internallis comparebant, saxis ct sagittis petcbantur: quadam etiam ex parte moenia iam erant diruta, atque adeo omne mali genus urbem premebat. Tum itaque qui antea obsides fucrant, obnixius pto Rimanis apud suos agebant; neque pcr ipsos stetit, quo minus universa civitas ad deditioncm inclinarot: riunc vero Francorum moderatores qui intus crant ad praesidium custodiamque urbis constiluti, infestis aniniis eos ad pugnandum concitabant, utque armis obsidionem propulsarent. Statim itaque apertis portis repentinam in Romanos eruptionem feccruntj existimantes se bac ratione fore superiores. Sed re ipsa visi sunt hi quam miuimum hostibus profuissc, immo potius maxinio dainno cos atfocisse. Plerique enim Lucenses persuasi iam ab iis, qui intus cos ad dcdilionein sollicitabant, dc industria mimis streuuc pugnabant. Postquam vero re frcqiicuter tcntata irriti esscnt conatus, et multis suorum desideratis turpitcr parumque generose pcdcm rctro ferre cogerentur, denuoque intra muros repulsi, acrius obsessi clausique teucrcatur, pcrindc ac si iain ipsis omuis exeundi

54

potestas esset adempta: tum vero omnes tamquam nulla alia salutis spe reliqua, ad tranquilliora consilia animum adiecerunt, et praesenti rerum statui recte consulendum statuerunt Confestim itaque fide a Narsete accepta, quod nequaquam ipsis praeteritarum rerum causa esset infensus, urbem dediderunt, exorcitumque libentes in cam admisoiunt, tribus iam mensibus in obsidione consumtis: sicque iterato Lucenses Romanorum regi paruerunt.

19. Narses vero expugnata Luca, cum iam nihil hostile reliquum esset, longiorem ibi moram trahendam minime censebat, et ne tantillum quidem respirandum a laboribus. Relicto itaque ibi Bono praefecto ex Moesia ad Istrum fluvium porrecta, viro eximie prudente, et tam civilium quam bellicarum rerum peritissimo, iustisque copiis ei adinnctis, quibus videbatur, si forte novis rebus stnderent qui ibi erant barbari, facile superior eis evasurus et coniprossurus: his inquam rebus ita compositis, Ravennam recta contendit, ut exorcitum illic morantem hibernatum mitteret. Vergente enim iam autumno, solstitio hiberno imminente, belligerandum sibi per id tempus nequaquam videbatur. Revera enim hoc pro Francis futurum, videbatur, quibus aestus valde est inimicus et gra-

55

vis; ncquc libentes acstatc bellum gerunt; brumac vcro tempore validioresque fiunt, ct tunc commodissimc laborcs ferunt. Naturaliter cnim ob patriae algiditaicm ita affecti sunt, ut cis cognatum quodammodo sit frigcrc. His itaque de causis protralicndum bellum ct in proximum ver diffcrcndum ccnscbat. Dissipato itaque cxcrcitu ct per centurioncs ct tribunos partito, ut in proximis oppidis pidis ct castellis hibernarent, iussit; statim vcro ineunte vcre Romam omncs vcnirc ct congrcgari, ut ibi omnibus copiis coniunctis cxcrcitum instruercnt. Atquc Iii quidcm quo mandatum crat concesserunt. Narses vcro Ravcnnam se reccpit, famulitio tantum satellitioque suo sccum sumto, et iis, qui ipsius aulam administrabant, quibus ulique archiva curae crant, idquc tum ornatus apparatusque causa, tum nc promiscuc cuivis volenti ingrediundi potcstas cssct. llos vero moris est Romanis a canccllis appeilare et ab opera, rruam in iis praestant. Duxcrat etiam secum Zandalcm, domestici comitatus praefcctum, cum rcliqua omni scrvorum et spadonum cubiculariorum turba. Duccns itaque secum iu univcrsum viros quadringentos, Ravennam vcnit.