Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

[*](2. ἐνόρκως Α, ἔνορκος P. 3. βεβαιωσάμενος F, βεβοιωσάμενος P.)

His ita de imperatoris sententia finitis, cum prolatis sanctis evangeliis et lancea, qua salvatoris nostri latus impii pupugerunt, Boëmundus conventionis instrumentum, quod

248
[*](B)[*](C)[*](9. σεβαστοῦ A. 11. ὁ ante Εὐφορβηνὸς add. m. 1 F. 13. μᾶλλον F, μαλλῶν P. 16. αὐτοῖς F, αὐτῷ C, αὐτοὺς sic P. παρεμβολὴν] παρεμ in ras. F. 17. αὐτὸ τοῦτο A. 20 sq. οὐκέτι τῆς τῶν Κελτῶν φροντίδος εἴχετο A. 21. καὶ om. Α. 22. καὶ ἀπὸ διαβόλεως ἀναστὰς ἐκεῖ γὰρ ἐσκήνου, ὅτι τὰς μετὰ του βαϊμούνδου συμφωνίας πεποίητο) τῆς A.) iure iurando firmasset, in patriam redire cupiit relictis in arbitrio ac potestate imperatoris copiis suis omnibus, quibus volebat in Romanorum terris hiberna praeberi resque ad victum necessarias liberaliter suppeditari, tum transacta hieme, ubi ex multis laboribus se recrearint, liberam fore quo vellent abeundi potestatem. talia petenti Augustus statim omnia concessit eique praeter sebasti dignitatem pecunias quoque multas in sua castra reverteuti tribuit. prosecutus euntem est Constantinus Euphorbenus cognomento Catacalo, partim ne qua ei ab exercitus nostri militibus iniuria in via inferretur, partim idque potissimum ut salubribus tutisque castris designandis Gallici exercitus curam gereret eorumque aequis postulatis obsequeretur. sic Boëmundus ad suos reversus, iis tradidit quos imperator ad id ipsum delegarat, monere couscensa Longibardiam petiit; nec amplius sex mensibus post commune debitum solvit. imperatorem vero detinuit aliquamdiu cura Gallorum; tandem rebus eorum bene dispositis iter Byzantium versus
249
[*](D)[*](P. 420)[*](V. 333)[*](B) [*](3. μέχρις FA, μέχρι P. Ἀτταλίας Α. 4. ἠρείπωσαν καὶ F, om. ΑΡ. τὰς πόλεις αὖθις εἰς τὴν AP, ἐς τὰς πόλεις αὖθις τὴν F. 9. ἐπηβολωτατος FA. ἐπιβολώτατος P. 14. πάμπαν FA, πάνυ P. 16. λόχοις FC, λόγους AP. 18. Ἀττάλου C. ᾔτει C. 22. ἐξημάρτηκε A.) capessivit domumque redux minime in segnitiem remissionesque declinavit, sed animo reputans devastatam a barbaris a Smyrna usque ad Attaliam Asiae oram probro sibi fore credidit, nisi florentes olim civitates illas in pristinam felicitatem restituisset et ubique dispersos cives in eas reduxisset. nec profecto Attali urbem neglexit, sed magnam ei curam impendit. Philocales igitur Eumathius, qui animi promptissimi erat, non genere solum illustris. sed etiam prudentia plerisque praestans, liber animo atque alacer consilio manuque, deo fidelis et amicis, dominis ut qui maxime benevolus, militarium vero exercitationum plane rudis, ut neque arcus nervum ad mammam nec scuto se tutari posset, ceterum aptissimus ad insidias parandas et variis hostes artibus vincendos, is igitur ad imperatorem accedens etiam atque etiam Attaliae urbis praefecturam sibi poposcit. imperator, qui mentem hominis ad excogitanda exequendaque omnia paratam felicitatemque, qualiscumque ea est diciturve, perpetuam eius comitem esse norat (neque enim quidquam aggressus ferebatur,
250
[*](C) [*](D)

[*](2. νουνεχεὶ F, νουνεχῶς P. 6. δὲ A, om. P. τὰ AC, τὸ P. Σμύρνην AF, Σμύρνανα P. 7. ἐρειπώσας A. ἠφάνισε A, ἠφάνισεν P. 10. ἀποκατέστησε A, ἀπεκατέστησε P. 16 αἳ καὶ καταλαβοῦσαι C. 17. συνάψασι C. 19. τοσοῦτον om. AC. 20. ζωγρίαν F, ζωγρείαν P. 22. τὰ C.)

quod non confecisset), annuit petenti ac multa monens mandansque, ut quidvis consilio susciperet, idoneis eum copiis instruxit. qui Abydum statim profectus preto traiecto Atramytium se contulit. fuit ea populosissima olim civitas, sed Tzachas, cum Smyrnae oram vastaret, eam penitus evertit ac delevit. quapropter Pphilocales, ubi talem urbem penitus deletam conspexit, ut nemo in ea umquam habitasse videretur, extemplo eam reficere aggressus priorem ei speciem restituit civesque eius et indigenas, quotquot adhuc fortuna servarat, undecumque convocavit ac multis etiam aliunde arcessitis pristinum urbi ornatum reddidit. nuntiato autem esse Turcas circa Lampen partem ex copiis suis delgit in eosque dimisit; qui eos aggressi acri certamine commisso primo impetu superant. tam crudeliter vero victoria usi sunt, ut Turcarum parvulos in ferventes lebetes inicerent; caesisque tum plurimis captisve laeti ad Eumathium redeunt. at Turcae superstites, quo cladem ipso habitu popularibus suis testaren-

251
[*](P. 421)[*](B)[*](1.συμφορὰς FA,οm.P. 11. ὡς ἐς E, ὡς om. P. 12. ὐπ᾿ αὐτὸν] αὐτοῦ C. 16. αὐτοῖς Α αὐτοὶ P. 17. ἐγρήγορσιν FA, ἐγρηγόρησιν P.) tur, pullis vestibus induti cunctas circumibant regiones a Turcis occupatas miserrime querentes et quae sibi acerba contigissent narrantes; quorum lugubris haec species et ad misericordiam et ad vindictam omnes incitavit. interim Eumathius Philadelphiam se contulerat ob successus felicitatem laetissimus. archisatrapa vero quidani, Asan nomine, qui Cappadociam obtinebat indigenisque ut mancipiis utebatur, cum illa Turcarum mala audivisset, confestim et suis et aliis aliunde copiis usque ad quatuor et viginti millia militum contractis contra Eumathium proficiscitur. is, quem acrem virum diximus, minime securus considebat Philadelphiae nec se segnitiae intra eius moenia dabat, sed exploratoribus in omnia lωλ̓ dimissis, ne essent neglegentes, postea alios submisit, qui ad vigilandum eos excitarent, ita ut totas noctes ad vias camposque vigilias agerent. horum igitur qui primus forte Turcarum exercitum conspexit, celeriter advolans Eumathio id nuntiat. ille praesentissimi animi vir deliberationisque velocis, qui consultationes uno momento corriperet, cum in tantum exercitum haud satis copiarum sibi adesse sensisset, communiri om-
252
[*](C)[*](V. 334)[*](D)[*](2. FC, ἐκέλευσε AF. 3. ἐς F, εἰς AP. 7. καὶ τῷ ΑΡ, καὶ om. F. 8. verba τῶν ἐντὸς, quae P post πύλαι habet, huc transposui. 9 sq. ἑλεπόλεις . . . ὄργανα om. C. 11. τοῦτο] add. m. 1 F. 12. καὶ πολλὴν P, καὶ om. FA. 15. 21. Κελβ. C, Κερβ. P. 16. lacunam quinque litterarum agnoscit F: in AP nulla lacuna. τὸ AC, τὸν P. 17. χλιερὰ Α. 19. τὴν Σμύρναν A. lacuna septem litterarum in F, **** P. 22. ὑπνώττοντας F, om. AP. ἀπεριμερίμνους A.) nes Philadelphiae portas nec quemquam moenia ascendere neque clamare nec tibia citharave sonum edere iubet, verum ita urbem instituit, ut praetereuntibus plane deserta videri posset. Asan vero se admovit Philadelphiae ac triduum cinctae a suis urbi assedit, cumque neminem eorum qui intus erant de muro prospicientem portasque obstructas (deerant vero ballistae ei et catapultae) videret, putans Eumathii exercitum parvum esse ideoque non audere erampere eumque propter infirmitatem spernens aliam viam iniit. nam hoste prorsus contempto decem suorum millia contra Cerbianum, alia * Smyrnam versus et Nymphaeum, reliquos in Chliara Pergamumque misit; hos omnes ad praedandum emisit ipseque eos qui ad Smyrnam proficiscebantur subsecutus est. at Philocales cognitis Asanis inceptis quotquot copias habuit in Turcas irruere iubet; nostrique eos, qui Cerbianum tendebant, persecuti secure dormientes occupant et pugna diluculo inita
253
[*](P. 422)[*](Β)

[*](C)[*](3. σμύρναν Α. 4. τὸ FAC, τὸν P. 8. ζωγρίαν FA, ζωγρείαν P. 11. θαρρήσαντες AC, θαρσήσαντες P. 12. κἀπὶ F, καὶ ἐπὶ P, κἂν A. 13. ἐγένετο AF, ἐγίνετο P. 14. πορρωτάτω F, πορρωτέρω P, ὡς πορρωτέρω A. 18. ἐς F, εἰς AP. 19. ante μετὰ quattuor litterarum spatium in F. 22. ἐν ταὐτῷ scripsi: ἐνταῦθα Ρ. 28. σπενδομένους C.) obtruncant quosque illi ceperant libertate omnes donant. deinde Turcarum eos, qui Smyrnam Nymphaeumque petebant, persequuntur. atque nonnulli celerius profecti et ex adverso et ab utroque latere graviter aggressi eos egregie vincunt. multos nostri caedunt, multos etiam capiunt; pauci superstites praecipiti fuga in Maeaudri vertices illati statim perierunt. perfluit is amnis Phrygiam, fluviorum omnium obliquissimus et crebris se flexibus contorquens. erecti animo nostri altera hac victoria reliquos etiam insequuntur; quibus tamen nimio intervallo progressis cum nihil amplius profecissent, Philadelphiam redeunt. eos simul ac conspexit Eumathius fortiterque pugnasse audivit atque id maxime egisse, ne quem sibi hostium elabi siuerent, largiter eos remuneratus magnas etiam in posterura gratias promisit.

At ëmundo defuncto cum Tancredus Antionchiam mordicus cus teneret et imperatorem inde arcens plane propriam sibi imperator reputans et violata illa de hac urbe Francorum istorum

254
[*](V. 335) [*](D)[*](P. 423)[*](1. ὅτι F, ὅτ’ P. Ῥωμαϊκὰ στρατεύματα F, στρατεύματα Ῥωμαϊκὰ P. 6. δυεῖν F, δυοῖν P. 8. ὑφ' F, ἀφ’ P. 9. μὶν addidi. 10. διδοῖεν scripsi: διδόναι P. 17. ἐκείνας δωρεὰς F, δωρεὰς ἐκείνας P. 18. τοὺς FC, τὰς P. 19 — 21. καὶ τῶν πὰρ . . . ἀπόνασθαι in mg. add. m 1 F. 19. αὐτοῖς F, αὐτοῦ P.) barbarorum iuramenta et tot sumptus laboresque a se impensos, cum, quamvis superbe proterveque ea geus se gessisset, innumerabilia eius agmina ex occidentalibus terris in Asiam deportasset iisque multos Romanorum exercitus contra Turcas adiunxisset (fecerat id partim christiana ductus caritate, ne Turcarum gladiis interirent, partim ut a nobis adiuti Ismaelitarum urbes alias everterent, alias imperatoribus Romanis ex foedere redderent itaque fines imperii promoverenture), ex tantis igitur molestiis laboribusque et muneribus nihil imperio Romano fructus redundasse reputans ac vel Autiochiam istos mordicus tenere nec reliqua Romanis oppida reddere, ferre diutius non potuit, quin mala referret tantamque eorum inhumanitatem ulcisceretur. Tancredi enim utilitati esse innumera illa dona aurique acervos et curam illam immensam multitudinesque exercituum his a se auxilio missornm, Romanum autem imperium nihil inde commodi
255
[*](B)[*](C)[*](D)[*](2. ἀθετήσαντας C, ἀθητήσαντας P. 5. καὶ τὴν τῶν ὅρκων in ras. m. 1 F. 9. ἀνηλώκει F, ἀναλώκει P. 13. τῆς τῶν P, τῶν om. F. 20. διατετρήνειν AP, correxi. 22. ἂν γένοιτο P, ἂν, om. F.) cepisse, Francos vero foederibus iuramentisque abolitis et pro nihilo habitis praedam suam dicere: haec igitur omnia animum eius excruciabant, ita ut facere non posset quin diutius insolentiam non perferret. quocirca legatione ad Tancredum Antiochiae ducem missa iniuriae eum violatique iurisiurandi accusat addens, se non toleraturum amplius ab eo se sperni, sed tandeni ingratum ipsius adversus Romanos animum ulturum: turpe enim et adeo plus quam turpe sibi videri, cum ipse toto animo Romani imperii fines augere studens innumeras impendisset pecunias delectissimasque suas copias ad Syriam omnem ipsamque Antiochiam debellandam Gallis adiunxisset, Tancredum ipsius et sumptibus et laboribus perfrui. ita perorantibus imperatoris legatis furiosus ille ac fanaticus barbarus, qui ne summis quidem auribus veritatem orationis legatorumque libertatem pati posset, vanitate, ut gens eius assolet, efflatus supra astra se thronum suum locaturum et hastae cuspide Babylonios muros percussurum iactavit. gloriabatur etiam grandiloquis verbis sna potentia, cui nihil terrorem inicere aut resistere posset; nec se ullo raodo de An-
256
[*](P. 424) [*](V. 336)[*](B)[*](3. Νίνον scripsi: νοῦν AP; scilicet Ninus idem esse dicebatur atque Nimrod; cf. c. Chron. pasch. I 50. 6. ἐκεῖσε C. 11. βουλὴν ἐξ ἁπάντων ᾐτεῖτο F, ἐξ ἁπάντων ᾐτεῖτο βουλήν P. 13. ἐπέλευσιν C. 17. αὐτῷ βούλοιντο scripsi: αὐτῷ βούλοιτο F, βούλοιτο αὐτῷ Ρ. Ἀντιόχου F, Ἀντιοχείαι P. 21. καὶ αὐτίκα P, καὶ om. F.) tiochia destiturum affirmabat, etiamsi mitterentur in se milites igneas manus gerentes: sese enim magnum esse Ninum Assyrium et veluti imraensum invictumque gigantem ac terrae onus non posse de loco depelli, Romanos autem omnes formicarum animaliumque maxime imbecillium instar esse. inde reversi legati cum insaniam Galli retulissent, imperator ira accensus amplius teneri non potuit, quin confestim Antiochiam pergeret; convocatosque ob id praecipuos e militari ordine senatoresque universos, quid sentirent, rogavit. verum omnes imperatoris in Tancredum expeditionem improbarunt dixeruntque, prius adsciscendos ceteros comites, qui circumiacentes Antiochiae civitates obtinerent, atque ipsum etiam Hierosolymorum regem Balduinum, eorumque animos experiundos esse, ecquid ei subvenirent, si Antiochiam peteret. tum si omnes contra Tancredum conspirarent, confidenter eum posse illum aggredi, sin minus, Antiochenam controversiam alia ratione transigendam. his consiliis imperator probatis Manuelem Butumiten et alium quendam linguae
257
[*](C)[*](D)[*](P. 245)[*](2. ἐξέπεμψεν P, correxi. 7. πλοῖα F, πλεῖα PA. 8. A. 10. παντοδαπῶν ποιοτήτων om. A. πρὸς τὰς εἰς Α. 14. Πεκτράνον G. 16. ἀναμνήσωσι F. ἀναμιμνήσκουσι P. 17. ἐγχειρίζουσιν C. 21. ἐκδικήσαντα P, correxi.) latinae peritum arcessivit eosque et ad comites et ad Hierosolymorum regem delegavit; quos accurate docuit, quid cum comitibus ipsoque Balduino rege agendum esset. ad hoc, quoniam intellexit cum avara Latinorum gente nihil sine pecunia effici posse, datis Butumitae litteris ad Eumathium Philocalen Cypri tunc ducem mandat huic, ut et naves quotquot opus esseut et pecunias quam plurimas omnis metalli, generjs, qualitatis, formae, ad dona comitibus facienda legatis daret. iisdem insuper legatis inprimisque Manueli Butumitae commendavit, ut acceptis a Philocale pecuniis ad Tripolin primum appellerent viserentque Pelctranum comitem Isangelis illius filiura, cuius saepe supra mentio facta est, cui refricarent memoriam illius fidei, quam pater eius imperatori servasset; simul quoque imperatorias ei epistulas redderent addentes haec: “Non inferior patre tuo appareas oportet, verum eandem quam ille fidem erga nos serves. me quidem scito Antiochiam nunc proficisci ultionem de eo sumpturum, qui et deum et me contemnendo horrenda illa iuramenta laesit. tu
258
[*](B)[*](V. 337)[*](C)[*](4. ἐκεῖθεν F, ἐκεῖσε P. 6. ἀποβεβηκότες F, ἐπιβεβηκότες P. πελκτράνῳ C, Πλεκτράνῳ P. 12. Ἀντιοχείας C. 18. ἐλογίσατο F, ἐλογίσαντο P. 22. κᾶθ᾿ F, καὶ εἰθ’ P.) ergo noli ei opem ferre, sed fac comites in nostram fidem adsciscas, ne ullo modo illi Tancredi partes ” veniunt igitur in Cyprum sumptisque pecuniis et quotquot voluerunt navibus recta Tripolin versus navigant. ad eius urbis portum appulsi egressique navibus Pelctranum conveniunt eique quae ab imperatore mandata erant coram exponunt. quem cum benevolum et ad omnem imperatoris voluntatem, quin etiam ad mortem pro eo, si opus esset, oppetendam paratum invenissent atque insuper affirmantem, se, ubi primum imperatorem in agrum Antiochenum pervenisse audiverit, ipsius venerandi causa eo profecturum esse, quas pecunias afferebant, eius consensu in episcopali aula Tripoli deposuerunt. sic enim imperator iis praeceperat quippe veritus, ne comites, si in notitiam venirent pecuniae, erepta ea legatisque vacuis dimissis pecunia pro se et Tancredo uterentur. quare satius esse duxit, legatos sine pecunia antea eorum mentes temptare et quaecumque ab imperatore indicata essent, nuntiare pecuniarumque largitiones pollicitos iuramentum eos poscere et tum demum, cum impcratoris voluntati oboedituri
259
[*](D)[*](P. 426) [*](B)[*](3. F, καθάπερ Ρ. καὶ εἴρηται F, καὶ om. P. 8. Πλεκτράνου P, correxi. 10. ἀσμένως Α. ἀποδεξάμενος Α. 15. μὶν γὰρ F, μὲν om. P. 16. ἐνδότατον C. 20, οὕτω F, οὕτως P.) essent, pecunias iis tribuere. Buturaites igitur, ut diximus, Tripoli pecuniam in aula episcopali deponit. Balduinus autem audito imperatoris legatos Tripolin advenisse pecuniarum cupidus obviam misit extemplo eorum adventum occupatiirus Sinionem patruelem, qui eos ad se invitaret. hi pecuniis ibi Pelctrano consentiente relictis Simonem Hierosolymis missum sequuntur Balduinumque Tyrum obsidentem offendunt. is cum humanissime illos excepisset affecissetque multa benevolentia, quoniam circa carnisprivium venerant, tota eos quadragesima in castris suis ad Tyrum retinuit. erat ea urbs cum aliis protecta moenibus firmissimis, tum etiam circuitu trium murorum, qui ita eam circumcludebant, ut extremus ambitus alterum, hic intimum tertiumque amplecteretur omnesque velut orbes sese complecterentur urbemque cingerent. sed Balduinus, priusquam urbem caperet, antea sibi munimenta illa occupanda cognovit, quae quasi loricae Tyro circumdatae oppugnationem frustrarentur. iamque machiais quibusdam oppugnatoriis
260
[*](C)[*](V. 338)D [*](2. καθελὼν F, καθελεῖν P. ἐς F, εἰς P. 5. ἀνέπεσεν E, ἐνέπεσεν P. 6. προσεξένησε C. 8. ἐντὸς ἀρκύων F, ἀρκύων ἐντὸς P. ἀφήλλοντο F, ἀφέλοντο P. 10. δέ τι καὶ P, correxi. 18. πίττης F, πίσσης P. 20. τὸ τοιοῦτον F, τὸ om. P.) usus primum alterumque circuitum plane diruerat et tertii, ad quem perrexerat, propugnacula corruperat, sed tum segnis factus est. nam et ipsum cepisset, si rem egisset studiosius; verum scalis postea existimans muros ascendi posse, quasi iam in manibus urbem haberet, oppugnandi contentionem remisit, quod quidem ita Sarazenis salutem praebuit, ut, qui victoriae proximus erat, longe ab ea summoveretur, qui vero quasi retibus tenebantur, e laqueis evolarent. etenim quod tempus socordiae Balduinus tribuit, id illi diligentissime ad vires reficiendas adhibent. etiam dolum machinantur: dum enim se foedera inire velle simulant ac de pace legatos mittunt, re vera per inducias defensionem parant; ilUim igitur spe suspensum dolis fallere conantur. magna enim belli desidia Gallorumque militum neglegentia animadversa una repente nocte fictilium amphorarum copiam, quas liquida pice impleverant, in machinas urbi imminentes coniciunt; quibus amiDhoris scilicet fractis cum machinarum ligna undique liquore circumfusa essent, ardentes in ea faces iaculan-
261
[*](P. 427)[*](B)[*](7. μεταμελόμενοι F, μεταμελούμενοι P. 10. ἀργηγὸς P, correxi. 12. ἀπεσφενδόνησε F, ἀποσφενδόνησε P. 21. δρομεῦσιν ἐκείνως F, ἐκείνως δρομεῦσι P.) tur. tum alias amphoras naphthae plenas igni alendo ingerunf; quo factum est, ut flamma confestim sublime elata machinae in cineres mutarentur. itaque cum prima luce ignis quoque e ligneis testudinibus aetherem versus turris instar se efferens inluxit. id Balduini militibus praemium levitatis fuit, cuius, postquam fumus iis et ignis rem indicavit, valde eos poenituit. capti etiam erant circa machinas Gallorum milites sex numero, quibus praefectus ille Tyrius ad se ductis capita praecidit eaque in Balduini castra ballistis iaculatus est. iam ut vidit exercitus ignem et capita, cuncti velut capitibus illis consternati summa perturbatione equis conscensis fugiunt Balduino frustra ubique obequitante fugientesque officii monente ac multimodis exsuscitante. sed surdis ea cecinit; qui in fugam semel effusi nihilo segnius, immo maiori avibus celeritate ferebantur, donec arx tandem Ace ab indigenis dicta, quae timide fugientibus asylum praeberet, meta trepidationis fuit. desperans igitur omnia Balduinus et inops consilii licet invitus fugientes sequitur atque ipse quoque in
262
[*](C)[*](D) [*](V. 339)[*](P. 428)Bουτουμίτης “εἴπερ [*](3. κυπρίας . 7. ἀπαγγεῖλαι F, παραγγεῖλαι P. 10. ἐκεῖσε C. 11. ἔλαθε F, ἔλαθεν P. 12. γὰρ om: F. 15. ἐκεῖσε C. 17. τῷ Βουτουμίτῃ ὁ Βαλδουῖνος F, ὁ Βαλδουῖνος τῷ Βουτουμίτῃ P. 19. τάφου] στεφάνου C. 20. γὰρ C. 22. οἱ] αὐτῷ C.) eandem illam urbem confugit. Butumites autem Cyprias triremes ingressus, quae omnino duodecim erant, Aco versus oram practernavigavit ibique Balduinum convenit, cui, quae imperator mandarat, omnia coram exposuit, addens etiam imperatorem iam Seleuciam usque processisse ; quod quidem verum non erat, sed artificium quoddam, quo barbarum conturbaret efficeretque, ut ille cito eum dimitteret. res tamen Balduinum nou latuit multumque eum, quod mentitus esset, obiurgabat. ante enim a quodam edoctus fuerat, quid ageret imperator : profectum eum in longum litus piratarum naves in eo mari depraedantes cohibuisse indeque morbo coactum recessisse, ut accuratius postea narrabimus. his cum Balduinus Butnmitem facile refellisset, ob fraudem increpans "Volo" inquit "te venire mecum ad sanctum usque sepulcrum indeque missis legatis meis, quid nobis visum fuerit, imperatori exponetur." dein simulatquo ad sanctum sepulcrum advenerunt, pecunias ille ab imperatore missas flagitavit. Butumites vero "Si ex iuramento," inquit "quo trans-
263
[*](B)[*](6. ναὶ μὴ P, καὶ om. F. 13. σύμφωνα F, σύμφωνον P. αὐτὸν λέγοντα F, λέγοντα om. P. 15. Πλεκτράνῳ P, correxi, 21. Πελκτράνος P, Πελκράνος F, Πλεκτράνος C.) euntes imperatori vos obstriaxistis, opem ei in Tancredum promiseritis, statim pecunias ” at ille pecunias quidem volebat, Tancredo autem, non imperatori auxiliari, molesteque ferebat, quod non dabantur: adeo suo more quaestum ac dona barbari concupiscunt, praestare vero ea, ob quae pecuniae tribuuntur, neutiquam volunt. itaque eum solis litteris datis dimisit. legati vero offendunt latzulinum comitem, qui die resurrectionis domini ad sanctum sepulcrum adorandi causa venerat, et cum eo agunt. sed cum ipsum haud diversa Balduino loquentem intellexissent, infectis rebus recesserunt Pelctranoque non iam in vivis reperto, quas pecunias in episcopali palatio deposuerant, repetierunt. sed Pelctrani filio et Tripolitano episcopo reddere eas cunctantibus illi minantes "Ni pecunias" aiunt "restituatis, vestro in imperatorem officio deestis neqae ut Pelctranus ac pater eius Isangeles fidem servatis. itaque pro certo habetote, fore, ut in posterum nec annonae copia a Cypro insula nec ducis
264
[*](D)[*](P. 429)[*](V. 340)

[*](B)

[*](5. Πελκτράνου P, Πλεκτράνου C. 7. ἀποδοῦναι C. 11. εὐσθενῶν C. 12. ἐδέδης F, Ἐδέσσης PA. ἀραβίας FA, Ἀῤῥαβίας P. 14. πλοῦν τὲ FA, τε om. P. 15. θαλάττης FA, θαλάσσης P. χερόνησον F. 21. παραθαλάσσια πάντα C.) eius auxiliis iuvemini ideoque fame ” deiu omni ut fune moto, cum et blanditiis et minis Pelctrani filio, ut pecunias redderet, persuadere non potuissent, oportere censuerunt ei praestito solemni in imperatorem fidei iuramento, quam thesauri partera patri eius destinassent, cum aureos argenteosque nummos tum multifarias vestes, tradi. quibus ille acceptis, ubi in imperatoris nomen solemniter iuratus est, reliquas legati pecunias ad Eumathium deferunt iisque generosos equos e Damasco et Edessa ipsaque Arabia mercantur. hinc Syriacum pelagus ac Pamphylium sinum emensi navigatione omissa terrestri itinere, quod tutius habebant, Cherronesum petunt, ubi erat imperator, transitoque Hellesponto eum adeunt.

Etenim quasi grandine continuarum curarum obrutus, siquidem mari Pisae et Genuae Longibardiaeque principes totam oram classe parata vastare conabantur, in continenti vero ex orientali parte Amer Saisan

265
[*](C)[*](D)[*](4. χερόνησον F. 5. ἀνακαλεσάμενος F, μετακαλεσάμενος P. 7. Ἀτραμυτίου scripsi: ἀτραμύτου F, Ατραμήτου P. 8. μὲν οὖν P, οὖν om. F. 11. Χλιερά C. 13. τολμῆ καὶ πείρᾳ στρατηγικῇ F, π. σ. κ. τ. P. 15. ἁπανταχόθεν F, πανταχόθεν P. 18. ἀπεῖδε F, ἐπεῖδε P.) iam Philadelphiam maritimasque regiones petebat, imperator ipsi sibi exeundum e regia urbe eoque accurrendum putavit, unde in utramque partem pugnaret. quare in Cherronesum profectus undique terrestres navalesque copias contraxit, ex quibus cum idoneas copias delegisset, per Scamandrum usque ad Atramytium Thracesiumque eas progredi iussit ibique consistere. erat tum Philadelphiae Constantinus Gabras praefectus cum suffieientibus praesidiis, Monastras vero mixobarbarus, de quo multa supra diximus, Pergamum et Chliara finitimasque arces, ceteras vero ad mare urbes alii obtinebant duces et rei militaris peritia et fortitudine praestantes. quos iraperator nuntiis assidue monuit nuit ut attenti essent et quoquoversum speculatores mitterent, qui hostium excursiones observarent celeriterque ipsis indicarent. sic Asiae rebus procuratis ad maritima se bella convertens nauticis edixit, ut partim Madyti et Coelorum portus occuparent, fretum interiectum diligentissime custodirent celocibus expeditis maria percursantes et
266
[*](P. 430) [*](B)[*](V. 341)[*](C)[*](1. τοὺς] πρὸς C. 2. Πελοπόνησον P. 8. ἐπεποίητο (ίη in ras.) F, ἐπεποίηντο P. 9. τρήρεις A. περὶ Α, παρὰ P. 10. μαθεῖν C. 14. θάλασσαν F, θάλατταν P. 15. χερόνησον F. 19. τοὺς τοιούτους F, τοιούτους P. 20. νῆα FC, νῆαν P.) curiose observantes Francorum classem expectarent, partim insulas tutandi causa praeterveherentur nec Peloponnesum neglegerent, sed ei quoque curae quantum satis esset impenderent. in his partibus quoniam diutius imperator morari coustituerat, opportuno loco, ubi ex tempore domus quasdam aedificaverat, hiemem transegit. at postquam e Longibardia ceterisque partibus solvit Latinorum classis, dux eius selectas quinque biremes dimisit, ut caperent quosdam ab iisque, quid gereret imperator, cognoscerent; quibus vcro iam ad Abydum appulsis accidit, ut reliquis cum remigibus captis una ad eum qui miserat recurreret. ab hac classium, quas diximus, duces, quid ageret imperator, edocti ipsumque mari et continente praesidiis firmatis, ut omnium animos excitaret, in Cherroneso hiemare, cum se adversus eius apparatus feliciter pugnare non posse intellexissent, versis repente clavis alio flexerunt. sed tameu unus horum ducum propria monere velocissima consceusa Balduinum adiit Tyrum tunc oppugnantem eique iussu, opinor, ducum illorum, omnia, quae supra de
267
[*](D)[*](P. 431)[*](20)[*](1. ἐπελθὼν C. 3. καθώσπερ C. 4. ὡμολόγει C. 11. τὰ addidi. 12. πάλης . ἄτερ F, ἄνευ PA. ἄνευ F, ἄτερ P. 15. ταύτῃ om. C. 21. ἐπιτοξεύσας καὶ P, καὶ om. F. πολλὰ FC, πολλὰς P.) imperatore relata sunt, exponit, dromonesqne ipsorum exploratorios a classe Romana, ut narravimus, captos esse refert. atque illud etiam sine pudore fatebatur, duces Francicae classis, cum ita paratum imperatorem cognossent, redire decrevisse melius iudicantes re infecta salvos se discedere, quam navali proelio cum Romanis inito devinci. haec igitur Gallus ille et tremens quidem Romanamque classem metuere adhuc praeferens Balduino retulit. sic mari res contra Gallos gerebatur. nec in terra imperator tempestate gravissima curisque non agitabatur. Michael enim ex Amastri quidam Acruni praefectus hanc arcem defectionem molitus vi occupavit et adiacentia omnia populatus est. id certior factns imperator mittit in enm cum sufficientibus copiis Georgium Decani, qui urbem tres menses obsessam cepit ipsumque Michaelem extemplo ad imperatorem delegavit. is alio castri praefecto nominato torvo vultu istum intuens ac multa minans mortisque supplicium ei destinatum esse simulans magnum ei terrorem iniecit ; quo tamen mox militem liberavit. nec-
268
[*](B)[*](C)[*](V. 342) [*](D)[*](3. θάνατον . 6. ἀπηλαυσε] ἐπέτυχε C. πάντων CA, πρῶτος P. 8. ἀβρόχως . 10. γινομένης Α. 14. δὴ A, om, P. 15. τὰ τοιαῦτα P, τὰ om. F. 18. τοῦ scripsi: τῆς P. 20. ὁ , om. P. φρουρῶν καὶ P, καὶ om. FA. 22. Κελβιανὸν C, Κερβιανὸν PA.) dum enim sole condito captivus ille vinculis erat solutus quique morti addictus fuerat innumerabilia munera accepit. talem se in omni occasione pater meus praestitit, quamquam postea quidem omnes nihil nisi mala ei referebant: quod idem olim expertus est ille omnium bonorum auctor domiuus ab iis, quibus manna in deserto pluit, quos pavit in montibus siccosque per mare transportavit, postea spretus illusus pulsatus cruci denique impie affixus. sed inter haec verba lacrimae mihi suboriuntur gestitque animus ea edere et ingratorum catalogum componere; at linguam animumque cupidum cohibeo illud mihi continuo inculcans poetae: "Fer mea mens: alia imporbiora tulisti." verum haec de insrrato isto milite. copiarum, quae a Saisane sultano ex Chorosane missae erant, aliae per Sinai partes iter feceruut, aliae per eam regionem, quam proprie Asiam vocant. quo cognito Gabras Constantinus Philadelphiae tum praefectus copiis suis assumptis occurrit bai-baris ad Celbianum remissisque habenis pri-
269
[*](P. 432)[*](B)[*](C)[*](1. κατὰ κράτος A. 3. καὶ ἀποστείλας C. 4. περὶ τῆς P, τῆς om. FA. 5. ῥημάτων Μουσολμάνων F. Μουλσουμάνων P. τῶν om. F. 9. ἐπεγνωκὼς F, ἐγνωκὼς P. 13. πελεκοφόρους F. 16. ἐπερωτήσας FC, ἐπετρωτήσας P. μνηνύματα F, μηνυόμενα P. 17. μετὰ] διὰ C. 19 sq. συνοίσοντα τῇ τῶν Ρωμαίων ἀρχῇ F, τῇ τῶν Ῥωμαίων ἀρχῇ συνοίσοντα P.) mus omnium in eos ipse invectus, dum ceteros idem facere iubet, hostem superat. tanta clade nuntiata sultanus, qui hos miserat, per legatos cum imperatore de pace egit fatens simul iamdiu se inter Musulmanos Romanosque pacem cupivisse. etenim egregiis Alexii contra omnes hostes facinoribus iam pridem auditis cum periculo facto vestem ex fimbria et ex ungue leonera cognovisset, ad pacem componendam licet invitus animum applicarat. igitur cum advenissent e Perside legati, imperator in solio terribilis sedit, ii autem, quibus hoc curae fuit, militibus omnis linguae ac barbaris, qui secures humeris geatabant, suo ordine dispositis legatos ad imperiale solium adducunt. tum imperator de sultano quae decuit percontatus cum quae nuntiabant audiisset, se quoque optare ac velle significavit pacem cum omnibus fieri; cognitaque sultani sententia, quoniam non omnia quae poscebantur Romanorum imperio salutaria esse intellexit, oratione ad persuadendum composita magna cum dexteritate quae a se facta erant
270
[*](D)[*](P. 433) [*](V. 343)

[*](B)

[*](10. ἐς F, εἰς P. 11. συμφωνούμενα C. 12. τὰ γὰρ μετ’ αὐτὸν ἄλλως ἴσχε] καὶ τῶν αὐτοῦ βουλευμάτων ἠστόχει C. 13. κατεστόρητο G. Dindorfius: κατεστορεύετο P. 14. ἀπάντα ἀπεῖδε? lacunam signavi: τοῦδε vel simile verbum intercidit. 16 — 18. μετὰ τὴν αὐτοῦ παρέλευσιν . . . τὰ σκῆπτρα] καὶ ὅλως ἀσυντελὴς μετὰ ταῦτα γέγονε τῶν πραγμάτων ἄλλως πως δια- κυβευθέντων C. 17. γέγονεν F, γέγονε P.) defendit multisque verbis iis persuasit, ut suae voluntati obsequerentur. post haec in tabernaculum, quod ipsis pararat, dimisit eos iussitque ea meditari, de quibus egissent, simul pollicitus, modo toto animo ea accepturi essent, postero die statim pacem factum iri. ac postridie cum omnes imperatoris condiciones libenter accepissent, pactio concordiae confecta est; qua in re haud se unum imperator, sed Romanorum imperium attendit quippe communi magis, quam suae saluti consulens et solam Romani sceptri maiestatem spectans ad eamque omnia referens: talem enim pactionem et post se et deinceps permansuram voluit. at vero id eum fefellit: eo enim mortuo Romanorum res commutatae ac perturbatae sunt, quamquam antea pax fundatissima cunctis molestiis pulsis tranquillitatem usque ad saeculi finem promisit. sed cum Alexio omnis occidit salus eiusque facta infecta reddidit eorum imprudentia, qui post eius excessum regnum susceperunt.

Duces Francicae classis, cum ab iis, qui ex quinque illis dromonibus servati erant, ut diximus, imperatorem bene instructa classe

271
[*](C) [*](D) [*](3. χερόνησον F. 4. τῆς F, om. P. 7. ἱστόρητο C. 8. ἀποπλεῖν F, παραπλεῖν P. 9. . . . οὐ F. 12. γὰρ om. C. 14. πολέμων C. 16. ὃν καιρὸν P, καιρὸν om. F. 17. κάτα τῶν Χριστιανῶν om. C. 20. ποτε FA, πώποτε Ρ. 21. ἐς F, εἰς P. ἵνα μή τις? 22. νομίζοι F, νομίσοι Ρ.) se ad Cherronesum opperiri comperissent, temptandae Romaniae cogitationem abiecerunt. itaque imperator Calliopoli una cum Augusta, quae. ut saepe narravi, ob pedum morbum eum comitabatur, hieme transacta, ubi tempus, quo Latinorum classis abire solet, diligenter attendit, in urbem regiam rediit. nec multo post certior fit. Turcarum ad quiaquaginta millia ex cunctis terris orientalibus ipsoque Chorosane adventare. nam ne paululum quidem qaietis toto principatus sui tempore adeptus est hostibus hostes continuo sequentibus. quocirca universam Romanorum militiam undique convocavit eoque tempore, quo Christianorum terras barbari incursare solebant, fretum inter Byzantium Damalinque traiecit pedum dolore per eos dies ingravescente minime se retardari passus. qui quidem morbus, ne quis seminis eum rationibus in ipsum propagatum existimaverit, nullum ex eius proavis invasit nec ei ex mollitie extitit, qualia luxuriosis intemperanterque viventibus evenire solet:
272
[*](P. 434)[*](B) [*](V. 344)[*](C) [*](2. ταττίκιον A. 3. ὑπὸ] παρὰ C. 5. γένυος C. τὸν om. FA. 7. τυχὼν F, τυχεῖν P. 8. ἐλθὼν F, ἐλθεῖν P. 9. ουν om. F. 11. δευτέρα δὲ F, δὲ om. P. ἐναργεστέρα FA, ἐνεργεστέρα P. 12. δὲ καὶ F, δὲ om. F. οἶδε F, εἶδε P. 13. ἐκεῖνα PA, ἐκείνων F. 14. ἁπανταχόθεν] ἁ add. m. 1 F. 16. καὶ ἐκ P, καὶ om. F. πολλοῦ F, πολλῶν P. συνιδὼν F, συνιδεῖν P. 17. τὴν τῶν P, τῶν om. F. 19. οὐδὲ πρὸς F, πρὸς om. P.) sed ut veram morbi originem proferam, quondam pila ludebat corporis exorcendi causa una cum Taticio, cuius crebra iam mentio fuit. is tum equo vehementer abreptus in imperatorem impingitur indeque alterius genuum nodus graviter ei contusus dolorem in totum pedem propagavit; quem tamen ut laborum patiens dissimulayit levique cura adbibita sublatisque brevi doloribus consuetis occupationibus vacabat. haec prima imperatori istius mali causa fuit : dolores enim partium ad se humores attrahunt. altera vero et manifestior et omnis miseriae mater haec fuit. quis ignoret innumerabilem illam Gallorum copiam, qui relicta patria Λὰ nos confluxerunt urbemque regiam inundaverunt? tunc enim immenso ille curarum quasi mari agitabatur, cum barbaros Romanorum imperium somniare intellegeret ingentiaque agmina quae siderum harenaeque numerum superabant videret, Romanorum autem copiae omnes in unum coUectao ne multesimam quidem illorum partem aequarent earumque insuper ple-
273
[*](D)[*](P. 435)[*](Β)[*](1. περὶ F, παρὰ P. 5. τῶν F, om. P. 6. ὅλος FC, ὅλως P. 8. ἔχθραν in ras. m. 1 F. 20. ἐκείνην C.) raeque dispersae essent, aliis per Serbiam Dalmatiamque angustias cnstodientibus, aliis ad Istrum Comanorum Dacorumque irruptiones observautibus, multis denique Dyrrachii, ne iterum a Gallis caperetur, providentibus. haec igitur considerans imperator ceteris omnibus posthabitis ad Gallicum bellum totus incubuit. barbarorum enim vicinorum motus clandestinos necdum ad lucem erumpentes inimicitias honoribus atque muneribus sopivit, id quod Galli agebant variis artibus remorari molitus; nec minus vel potius magis etiam domesticas insidias respiciens omni id ope curabat, ut inimicorum consilia irrita redderet. sed quis aerumnarum, quibus premebatur, turbani enumeret? et ut nihil omniuo mali neglegebat sese, quantum fieri poterat, ad varios casus refingens, ita rei, quae cum maxime urgeret, curam adhibuit maiorem tamquam bonus medicus artis lege utens. itaque mane ut sol exortus est throno insidebat Gallisque omnibus, ut quotidie se sine ulla mora adirent, permisit; nam et quid cuperent tum eos proferre voluit, et ut suae voluntati obsequerentur variis studuit
274
[*](C) [*](V. 345)[*](D)[*](P. 436)

[*](3. γένος F, ἔθνος P. 6. ἐχομένως] ἐρχομένου C. 7. δ᾿ F, δὲ P. ἄλλος] ἕτερος C. 11. γλῶτταν F, γλῶσσαν P. 15. καὶ τὰς P, τὰς om. F. 19. διαμεμενηκὼς ἡμέρας F, ἡμέρας μεμενηκὼς P.)

sermonibus. Galli autem comites, quia natura et audaces minimeque verecundi sunt et pecuniae avidi atque immoderati ad omnia quae concupiscunt, tum etiam loquacitate omne genus humanum superant, sine reverentia imperatorem adibant, intrabatque comitum quisque quotquot voluit viris asssumptis aliusque alii, huic rursus alius succedebat. postquam vero intraverunt, non, ut oratoribus olim praescriptum erat, ad aquam dicendi tempus metiebantur, sed quamdiuquilibet vel infimus voluit, imperatore utebatur; cumque ita nec agendi nec loquendi modum nossent, nulla vel maiestatis vel temporis praetereuntis vel adstantium taedii ratione habita ne locum quidem insequentibus cedebant, sed continuo adstabant iterabantque petitiones. istam profecto gentis loquacitatem et ut ita dicam artem venatoriam minutiasque consectandi studium nemo ignorat, qui hominum mores cognoscere studet; eos vero, qui tunc aderant, multo accuratius experientia haec docuit. etsi enim vespere demum imperator. postquam totum diem impransus assedit, e solio surrexit ad re- gium conclave iturus, tamen ne sic quidem Gallorum molestiis libe-

275
[*](B)[*](C)[*](8. γλωσσαλγίας] στωμυλίας Α. 10. τῶν Φράγγων] τούτων C. 12. τῇ τῶν C. 16. μέχρι μέσης F, μέσης om. P. 17. σχεδὸν] τυχὸν C. 20. κἀντεῦθεν] καίτοι ἀνέχεσθαι? καίτοι ἀντέχειν? καρτερεῖν δὲ?) rabatur aliis super alios ventitantibus, nec solum, qui interdiu nondum auditi fuerant, sed illis quoque, qui iam admissi erant quique novas semper causas proferentes denuo ad eum redibant. ipse interim eodem semper vultu medius inter Galios stans immotus tantam linguae intemperantiam ferebat unusque ad omnes eorum quaestiones prompte respondebat; finis autem importunae eorum loquacitatis nullus erat; si quis vero aulae ministrorum intercedebat, hunc imperator compescuit; namque irritabilia Francorum ingenia expertus verebatur, ne magno scandali incendio ex parva causa coorto magnum Romano imperio damnum existeret. quare permirum sane erat spectaculum, si tamquam malleo expressa aut ex aere aut rigida ex ferro statua a vespere saepe ad mediam noctem vel adeo ad tertium gallicinium, interdum etiam ad clarissimam solis lucem stabat. itaque omnes defessi saepe abibant et, ubi se recrearunt, inviti revertebantur; nec erat qui immotus ut ille tamdiu stare posset: quidam sedebaut,
276
[*](D)[*](P. 437) [*](V. 346) [*](B)[*](1. δ’ F, δὲ P. 2. ὑπήρειδεν scripsi: ὑπερεῖδεν P. 5. ἀμετροεπῶς F, ἀμετροεπής ἐκολόα F (in mg. m. 2 ἐθορύβει). 9. καὶ F, om. P. 10. δὲ διαναπαυόμενος F, δ’ ἀναπαυόμενος P. 15. σφοδράν F, ἐφυδράν P. 17. πάσχω scripsi: πάσχων P.) caput inflexerunt aliqua re nisi, alii denique parieti se appresserunt. ita solus inter tot labores invictus arrarebat imperator; cuius incredibilem patientiam quae consequi potest oratio? etenim in tanto tumultu, cum et multa quisque garriret crocitaretque, ut ait Homerus, sine modo loquens et fabulando fessos exciperent semper alii, ita ut his standi vices essent, imperatorem tamen in vestigio perstare oportuit ad primum alterumve galli cantum. ac modico somno percepto, ubi illuxit, denuo in solio sedebat et alii rursus labores duplicesque molestiae nocturnas illas excipiebant. propter hanc igitur causam maxime imperatorem pedum morbus occupavit: exinde ad mortem usque certis intervallis humor affluxit vehementem generans dolorem. attamen sine ulla querela egregie eum tolerabat et dicere solebat : "Digna patior; raerito mihi talia accidunt ob multitudinem peccatorum meorum." ac si quae forte imbecilli animi vox labiis exciderat, statim crucis signo in execrabilem daemonem utens “Fuge” ait “a me, scelerate! vae tibi et tuis contra ” de pedum dolore hactenus. sin vero quis hunc
277
[*](C)[*](D)[*](P. 438)

[*](6. προσεμηχανᾶτο F, ἐμηχαωᾶτο P. 15. παρεκθέεινπ F, παραθέειν P. 17. τεταμιεύσθω F, ταμιευέσθω P.. 19. τῶν Κελτῶν om. Α, seclusi. περαιωσάμενον F, διαπεραιωσάμενον P.) morbum adiuvit plenoque illo amaritudiuis cratere huic propinato, quam quidem rem, ne omnia dicam, paucis indicabo, etiam dolores auxit, quamquam Augusta melle craterem circumlinens quippe indefessa imperatoris custos pleraque haec raala levare studuit, hunc quoque disputationi addamus et fuerit sane tertia morbi causa nec ea principio tantum extitit, sed perpetua fuit, quemadmodum medici distinguunt. non euim semel adgressus ille nusquam comparuit, sed praesens semper fuit semperque comitatns est veluti in vasis humores pessimi. quin etiam si illius naturam respicimus, certe non solum morbi auctor, sed potius morbus ipse et gravissimum malum fuit. at nunc nobis expedit admorsa lingua tacere nec de via declinare, quamvis valde cupiamus in sceleratissimos excurrere; ad opportunius enim tempus haec reservabimus.

Itaque, ut redeat oratio ad res narrandas, imperator, cum ad Damalin, quo traiecisse eum narravi, stationem haberet, confestim omnes traicientes nivis instar ad eum confluxernnt, qui ibi commorabatur,

278
[*](B)[*](C)[*](V. 347)[*](7. ἐς F, εἰς PA. 8. ἄχθομαι ἤδη P, ἤδη om. FA. 14. διαλαμ ] in ima pagina m. al. ἄπο τῶν ὧδε λείπουσι φύλλα δύο. sequuntur duo folia insiticia m. rec. scripta. 15. μελήσας F. 17. λύγον FC, λόγον P. 19. στιχηδὸν ἴενται F (sed eadem m. corr. ἵεντο).) partim quod exercitus adventum expeotabat, partim quod magnum illum pedum dolorem delinitum iri sperabat. interim plenilunium conspicatus, cum Augusta adesset pedumque dolores omni cura levare stnderet, “Turcae,” inquit "si quidem ad praedas erumpere volebant, nunc adest tempus opportunissimum; quod me quidem omisisse, est sane, quod ” sic vespere locutus est ; mane postridie imperatorum cubiculum intraus eunuchus, cui cura eius demandata erat, et Turcas contra Nicaeam proficisci nuntiat et Eustathii Camytzae, zae, eius tunc praefecti, epistulam ostendit, qua, quid ilb agereut, exposuit. quare dolorum, quibus cruciabatur, quasi oblitus imperator sine ulla vel minima mora curru Nicaeam pervolat dextra manu flagellum ipse tenens, properabantque eodem hastis arreptis militum cohortes apte utrimque dispositae, partim procurrentes partim comitantes partim subsequentes; mira alacritate omnes, quod imperatorem coutra barbaros proficiscentem videbant, tristes vero, quia doloribus
279
[*](D)[*](P. 439) [*](B)[*](3. δὲ C, τε P. 4. Αἰγιαλοὺς C, Αἰγύλλους P. 11. lacuna sex litterarum in FP. 12. παρά Α, περὶ P. θάλασσαν F, θαλάτταν P. 13. πρῶσαν C. 19. μηδ’ ὁποσοῦν P, correxi. 21. καὶ τὸν FC, τὸν om. Ρ.) ne equitaret prohibebatur. is quidem omnium animos nutu et arrisu dictisque excitabat. sic triduo perventum est ad locum quendam, qui Aegiali nomiuatur, unde Cibotum traiecturns erat. Augusta vero traiectionem maturari videns coniugi vale dixit et in regiam urbem contendit. Cibotum appulsum imperatorem adit quidam nuntians praecipuos Turcarum satrapas distribuisse inter se copias. quas habuissent, quadraginta millia numero eorumque alios ad Nicaeam vicinaque loca populanda exiisse, Monolycum vero et * maris oram devastare, illos tota ad Nicaeensem lacum regione, Prusa etiam Apolloniadeque direptis castra ibi posuisse praedaque omui eo coUata communi agmine ire perrexisse nec Lopadium modo omniaque eifinitima vexasse, verum ipsam etiam Cyzicum in transcursu cepisse impetu a mari facto, cum urbis praefectus minime resisteret, sed turpiter inde effugeret. deinde Contogmen et Amerem Muchumetum delectorum archisatrapas per
280
[*](C)[*](D) [*](V. 348)[*](5. Ιβιδος C, Ιβιβος P. 6. ἀπορυίσκονται P, correxi. 7. Ἀγγελοκωμίτης FC, Αγγιλοκωμίτης P. παριὸν A. Πάρεον P. 8. ἀτραμυττίου τε F, ἀτραμυττίου δὲ A, Ἀτραμύτου P. 12. Νικαίας χρηματίζοντα C, Νικαίας om. P, lacunam hahet Α. 14. δὲ scripsi : τε Ρ. 16. μαχούμετ F. 22. ἐγνώκεσαν A, ἐγνώκεισαν P.) Leutianos Poemanenum abiisse multam praedam plurimosquc captivos cum mulieribus et pueris, quotquot ferrum reliquisset, secum trahentes ; Mouolycum autem traiecto Bareno fluvio (ita eum accolae appellant, fluitquc, unde multi quoque alii, Scamauder Angelocomites Empelus, ex monte quodam Ibide) ad Parium declinasse et Abydum ad Hellespontum sitam cumque per Atramyttium Chliaraque cum tota captivorum multitudine tutum sine sanguine et proelio iter habuisse. hac re imperator nuntiata litteris Camytzae tunc Nicaeae duci maudat, ut barbaros cum quingentis militibus subsequeretur et quae de illis comperta haberet, statim ad se scriberet, vitaret autem cum Turcis cougressum. is igitur Nicaea profectus Coutogmen et Amerem Muchumetum reliquosque ad Aorata, quae vocant, deprehendit ac vehiti oblitus imperatoris mandatorum illico cum iis manum conseruit. ibi Turcae, quia adfuturum imperatorem sciebant seqne ab ipso iam invadi credebant. terga conterriti dederunt; sed ubi e Scytha, quem ceperant, Camytzeu adesse
281
[*](P. 440)[*](B)[*](C)[*](2. σκεδασθέντας AP. διασκεδασθέντας F. 6. Καμμύτζης F: sic semper in his foliis insiticiis. 11 sq. ἐπελανθάνοντο τοῦ καμύτζη, τοσαύτην πληθὺν βαρβάρων ἑωρακότες ἀνδραποδισθέντα ἐξ αὐτῶν παρὰ τοῦ καμύτζη A. 13. διατρίβοντα F. 14. περὶ scripsi: παρὰ P. 18. φυγῇ FA, φυγὴν Ρ. τὴν ἑαυτῶν σωτηρίαν ἐδόκουν πραγματεύσασθαι Α. τ. ἑ. σ. πραγματεύεσθαι ἑ. F, τ. ἑ. πραγματεύεσθαι ἑ. σ. P. 19. Κελτῶν καὶ τῶν Σκυθῶν F. 21. ἐμάχοντο C. 22. ὀλίγων πάνυ A.) compererunt, resuniptis animis montes percurrentes tympanis clamoribusque dispersos populares suos undique e fuga revocarunt; qni agnito revocandi signo rursus congregati omnes in planitiem ad Aorata subiectam redierunt. at Camytzes universa praeda barbaris erepta ad Poemauenum vicinam arcem munitissimam, ubi in tuto res suas componeret, progredi noluit. sed morando circum Aorata, quippc cum servati barbari haud eius oblivisceutes perpetuo ei insidiarentur, ipse sibi inscius perniciem struxit. illi enim, simul ac morari eum adhuc circum Aorata cognoverunt totamque praedam captivorumque res componere, copiis extemplo per cohortes dispositis primo diluculo in eum irruunt. tum plurimi Camytzae milites tot barbarorum impetu cognito salutem in fuga posuerunt ; dux ipse una cum Scythis et Gallis et Romanorum, qui generosiores erant, fortissime puguans licet plerisque suorum occisis solus cum paucis proelium
282
[*](D) [*](P. 441)[*](2. ἔρριπτο F, ἔριπτο P. 5. εἶχεν F, εἶχε P. 7. σωζούσα.ς καθάπαξ A. 8. συμπλακῆναι om. F. 10. ἀνέχοντα P, correxi, 18. δίδου μοι P, δίδοθι Α. 19. τὴν Α, om. P. 21. μουχούμετ C (sic semper) AF, Μαχούμετ P. ἔφιππον P, correxi.) sustinebat. in quo postquam letali vulnere percussus eius equus concidit, patruelis Camytzae nomine Catarodon suo statim equo desiliens hunc ei tradit. verum ingentis ponderis staturaeque homo, cum faclie equum conscendere non posset, pauhim retrocedens ad quercum humeris applicitis acinacem stringit saluteque desperata, quotquot barbari accedere audebant, eos in galea et hnmeris manibusque ictibus continuo petebat. hunc barbari caesis ab eo vuhieratisque multis pugnare perseverantem conspicati admiratique viri et audaciam et constantiam servare decreverunt; ex quibus Muchumet archisatrapa, ubi agnovit eum, qui ipsi olim notissimus erat, omnes in eum dimicantes impetu prohibet et ipse equo desiliens cum iis, quos forte secum habuit, propius accedens "Noli" ait "mortem saluti praeferre, sed manum mihi da ac salvus esto." tum Camytzes intellegens tanta se copia circumventum diutius resistere non possc dat manum Muchumeto, qui in equo imposito ei, ne facile elaberetur, pedes vinciri iussit. hactenus de casu Eustathii. imperator autem
283
[*](V. 349)[*](B)[*](C)[*](3. Μαλαγίνων C, Μελαγίνων P. 6. ἀκρομὸν Α. 9. τέπειαν F. 10. καταλαβόντες om. F. 12. τεπείας F. 13. τύπον F, τόπον P. 16. Τζιπουρέλη (corr. m. 1) F.) viam, qua progressuros esse barbaros praevidit, vitans per Nicaeam et Malagina eomque locum, cui Basilica nomen est (quae valles sunt angustae viaeque impeditissimae circa Olympi iuga), descendit in Alethina indeque, ut Acrocum occuparet Turcas a fronte aggressurus cumque iis proelium committeret, itcr eo maturat. verumtamen illi Romani exercitus prorsus immemores occupant arundinetum, quod in ista valle est, in eoque circumfusi iacebant. ubi comperit imperator contra eos procedens barbaros vallis planitiem occupasse, idoneo intervallo instructa acie in fronte Constantinum Gabram et Monastram collocavit reliquisque copiis ex utroque latere per cohortes dispositis postremum agmen Tzipurelae et Ampelae viris longo belli usu exercitatissimis commendavit; ipse vero mediam sibi aciem sumpsit totasque phalangas conturbans fulminis instar in Turcas immissus acre cum iis proelium conserit. ibi comminus certamlne coorto multi barbarorum cadnnt capiuntnrque, ceteri in arundineam silvam abditi
284
[*](D)

[*](P. 442)[*](B)[*](V. 350)[*](1. νίκην κατ’ αὐτῶν F. 6. ἁφῆναι scripsi: ἀφεῖναι PA. 9. δὲ om. F. 12. ἐλθόντας F. ἀμηρᾶς Α. Μουχούμετ ΡΑ, μαχούμετ F. 17. μουχούμετ F, Μαχούμετ Ρ. 21. μουχούμετ F, Μαχούμετ Ρ.) in praesentia quidem salvi erant; verum imperator splendida de iis reportata victoria ad arundinetum conversus inde illos extrahere studuit; cumque milites, qui per uliginosum densumque aruudinetum penctrare non poterant, quo se verterent, uescirent, undique militum corona arundinetum cingi iubet et ab una parte ignem accendi. inde sublimi fiamma elata fugientes Turcae in militum manus inciderunt; quorum pars caesi, pars vivi ad imperatorem ducti sunt.

Sed hactenus de rebus contra eos barbaros gestis qui a Carme descenderant. at vero Amer Muchumet de hac Musulmanorum, qui a Carme venerant, clade certior factus iunctis, qui Asiam incolunt, Turcomanis reliquisque repente a tergo imperatorem sequitur; quo factum est, ut eundem, qui pcrsequeretur alios, alii persequerentur. nam et Muchumetis milites imperatoris vestigia indagantes eum persequebantur, et hic eos qui a Carme venerant utrimque conchisus agit, quos quidem iam vicerat, cum ipsi qui insequebantur securi procederent. subito vero Muchumet novissimum imperatoris agmen aggressus primum incidit in Ampelam. qui et imperatoris

285
[*](C) [*](D) [*](2. ὁ ἀνὴρ P, ὁ delevi. περιμείνας τοὺς μετ’ αὐτόν (περιμείνας scriptum altera manu) C, περικαρτερήσας P. 4. Μαχούμετ P, correxi. δὲ τούτῳ κτὰ A. Τζιπαρέλης F, τζιπερούλης Α. 5. γενομένοις scripsi: γενομένῳ P. αὐτοὺς C, αὐτὸν P. 8. ὃν Ρ, correxi. 9. ἀλλὰ καὶ] finis foliorum insiticiorum; ab eodem qui illa scripsit primus versus (τὸν . . . οἷον τοῖς) in pagina adiectus est. 15. ἀπελαύνειν ἱεμένους F.) vicinia, ante cuius oculos ipsi pugnaudum esset, fretus et alioquin vir audacissimus, ne tantillum quidem moratus, ut composito agmine Turcarum impetum exciperet, praeceps in Muchumet fertur. successit etiam Tzipureles; iamque ad vici cniusdam rudera uterque processerat militibus nondnm eo progressis, cum obviam iis fit Muchumet, vir animi praesentis, Ampelaeque equum salvo equite iaculo transfigit, ut corrueret; quo conspecto cinctum peditem Turcae interficiunt. item Tzipurelen audacter in ipsos irruentem cum viderent, postquam equum eius tot telis confixerunt, ut alatus videretur, equo deiectum ferro statim trucidarunt interea novissimi agminis milites, qui calones defatigatos et equos tueri et hostes a tergo pro viribus prohibere iussi erant, ubi Turcas adesse viderunt, eos aggressi fundunt fugantque. erat tunc vinctus apud Turcas Camytzes, qui perturbationem ut in certamine factam illosque fugere, hos persequi animadvertens, utpote praesenti vir animo, fugam meditans pergit conscensoque equo, quem
286
[*](P. 443)[*](Β)[*](2. τεπείας F. 4. στρατεύμασι F. 4 sq. ὁ δὲ τὸν C, τὸν δὲ P. 7. ὅσα τε F, τε om. P. 8. κατάγγειλον C, κατάγγειλε P. 15. δὲ ἕνα F, δ’ om. P. 22. ἀμφηρικῷ L. Dindorfius: ἀμφιρύκῳ P.) forte Gallus quidam cataphractus ei dederat, cito ad imperatorem delatus est, qui in vallis planitie inter Philadelphiam et Acrocum posita nec uni, sed multis simul excipieudis exercitibus sufficiente castra posuerat. eum simul ac conspexit imperator, laetissimus salutat gratiisque deo relatis ob restitutara illi libertatem ipsum Constantinopolin dimittens “Nuntia,” inquit “quidquid et tuleris et videris, ac nos dei gratia valere nostris refer.” nostris.” verum caede eognita intimo dolore affectus imperator “Unum” inquit “recepimus, duos amisimus”. nam ipsi moris fuit bello gloriose confecto, ut exquireret, ecquis militum captus occisusve esset, cumque unum forte eumque infimi ordinis militem periisse comperisset, etiamsi splendidissima victoria totas hostium phalangas fudisset, eiusmodi victoriam nihili faciebat eamque vere Cadmeam putabat ac noxiam magis, quara utilem. post haec praefectis huic regioni custodiae causa Georgio Lebune aliisque, quibus suas copias reliquit, victor in regiara urbem contendit. Camytzes vero ad Damalin nave
287
[*](C)[*](V. 531)[*](D)[*](Ρ. 444) [*](5. ἀποζυγωθῆναι F, ἀπογυμνωθῆναι P. 8. ὠνόμαζον F, ὀνομαζόμενον P. 14. ἐφ’ P, correxi. 15. μέχρις F, μέχρι Ρ. 16. ἅπασι F, ἅπασιν P. 18. ἐσθημάτων F, ἐσθήτων P. 21. τε] μὲν?) conscensa circa mediam noctis vigiliam ad superius palatium, ubi Augustam esse cognorat, appulsus portam littori vicinam pulsat. ibi custodibus, quis esset, quaerentibus, cum edere nomen suum initio noluisset, sed pandi sibi ostia iussisset, tandem nomen professus introire permissus et ab Augusta ante cubiculi ianuam, quem locum Aristerium olim vocabant, exceptus est. quem ubi Turcica indutum veste vulneribusque in pugna acceptis utroque pede claudicantem vidit, ante omnia de imperatore percontata iubet considere; cumque totum rerum satum novamque illam ex improviso victoriam imperatoris cognovisset, ipsum etiam captivum coram se liberum intueretur, non habuit, quo satis gaudium suum significaret; deinde iussit ad lucem usque eum quiescere, tum vero prodire et quae contigissent ubique divulgare. itaque mane surgit equoque conscenso in Constantini forum evolat ipsis illis vestibus insignis, quibuscum liber e servitute miro modo evaserat. concurrit statim omnis civitas, cum, quid hoc rei esset, tum maxime nova de imperatore
288
[*](B)

[*](C)[*](D)[*](V. 352)[*](1. αὐτῷ Ρ, correxi. 2. ξυνέκρουσε C. 6. ἀπὸ τῶν F, ἀπὸ om. P. 7. ἐπεφήμησεν P, correxi. 14. ἐγρηγορὸς] prius γ in ras. F. 17. ἐπιπλοκὴν καὶ μοχθηρίαν C. 18. καὶ οἴκοι καὶ θύραθεν om. C. 20. οὐδὲ F, οὐδὲν P.) rescitiira. ipse magna equitum peditumque corona stipatus alta voce et universos belli casus et fortunam Romani exercitus et imperatoris contra Turcas apparatus splendidamque eius victoriam, qua abimde Turcas ultus esset, postremo miram ipsius e barbarorum vinculis fugam exposuit; quibus omnis raultitudo applausit acclamationum sono ad aetherem usque eunte.

Quo facto imperatoris facinora tota Constantini urbe celebrabantur. neque iniuria. licet enim funestam adversautemque et sibi et civitati fortunam expertus malorum copia circumflueret, eius tamen virtus ac strenua vigilantia resistebat fortunae certabatqne cum quavis calamitate. neque enim quemquam ante eum imperatorum usque ad nostrum tempus tanta negotiorum implicatio ac tot hominum improbitas, quantae ilhim, domi forisque exercuerant. nam sive dei providentia oportuit laborare Romanam rem (haud enim astrorum periodis fata nostra adscripserim) sive socordia anteceden-

289
[*](Ρ. 445)[*](B)[*](C) [*](1. ὄχλος πολὺς C, πολὺς om. P. 10. ἐποφθαλμῶσι Ρ, correxi. 19. ὅλον scripsi: ὅλαις P. ὢ. γλῶτταν F, γλῶσσαν P.) tium imperatorum imperium Romanum eo miseriae pervenit, enata est in patris mei regno inexhausta malorum vis et ingens rerum perturbatio, cum velut conspirantes a septentrione Scytha, ab occasu Gallus, ab ortu Ismael tumultuarentur; ut sileam maritima pericula barbarosque mare infestautes et innumerabiles piraticas naves, quas partim Saracenorum ira, partim Vetonum avaritia eorumque contra Romanam rem invidia extruxit. namque omnes obliquis oculis eam aspiciunt. quoniam enim natura haec domina ceterarum gentium constituta est, fit, ut omnes illae quippe ei servientes infenseut eam et data occasione alius aliunde terra marique petant. sed tamen ante nos imperii pericula tolerabiliora levioraque erant; simul ac vero pater meus regio curru conscenso regnare coepit, ostendente Gallo hastae cuspidem et Ismaele arcum intendente et universa Nomadum Scytharumque gente inaumerabilia sua in nos plaustra devolvente irruunt statim undique omne genus mala. sed dicet fortasse quispiam, dum haec legit. corruptam esse natura linguam meam verum
290
[*](D)[*](P. 446)[*](Β) [*](V. 353)[*](3. τῷ μῷ P, correxi. 4. ἥ γε] εἰ δὲ C. 8. φίλοιν add. m. 2 F. 10. ἐμαυτῆ F, ἐμαυτῆς Ρ. 13. περϊόντες Ρ, correxi. 20. τρεφόμενον?) enimvero per illa ipsa pericula, quae imperator pro Romanorum salute subiit, per eiusdem tot certamina calamitatesque, quas pro Christianis perpessus est, minime ego haec patri gratificans loquor scribove; immo sicubi errasse eum video, sine dubitatione naturae lege posthabita veritatem amplector, illum quidem carum ducens, cariorem tamen hanc. etenim, si utrumque carum est, ut aliquando dixit quidam philosophus, optimum est praeferri veritatem. sed rerum vestigia sequens nec quidquam ex meo ingenio addens demensve quae vere acciderunt et dico et scribo. nam adest prope, unde possim argui. neque enim in decies millesimum abhinc annum scriptionis argumentum refero, sed sunt quidam etiam hodie in vivis, qui patrem meum norunt eiusque res enarrant; a quibus non pauca in hos libros collatum est aliis aliud, quod quisque viderat, narrantibus omnibusque consentieutibus. plerumque enim ipsa et cum patro eram et matrem comitari solebam, quia non domi mihi in umbra ac deliciis nutriri contigit, sed ab ipsis cunabulis (testem appello deum meum eiusquo matrem) labores et incommoda ac continuae domi forisque aerumnae
291
[*](C)[*](D)[*](Ρ. 447)[*](12. ἐπωρύεταί scripsi: ἐπορύεταί F, ἐμπορεύεταί P. 13. θάλαττα F, θάλασσα P.) me exceperunt. nam quae corporis mei condicio fuerit, ipsa dicere nolo: sed memorent et enarrent ea gynaecei ministri. ad externa illa mala persequenda, quae mihi uondum octavum aetatis annum egressae inciderint, quotque inimicos in me hominum malitia concitarit, opus esset Sirene Isocratis, magniloqnentia Pindari, Polemonis velocitate, Homerica Calliope, denique Sapphica lyra vel alia his simili ingenii facultate. nihil enim mali nec parvi nec magni prope longiusve extat, quod non improviso nos oppresserit; ac profecto aestus me obruerunt ab illo tempore et vel etiamnunc, cum hunc librum scribo, calamitatum mare me fremens incursat aliique post alios fluctus mergunt. sed ad miserias meas abreptam me sentio ideoque mentis nunc compos quasi emergam reditura ad argumenti mei principium. itaque cum alia, ut dixi, ex mea memoria hausi, alia a sociis expeditionum imperatoris multifariam comperi, a quibus portitorum quorundam ope bellicorum casuum notitia ad me perlata est, tum praecipue et ipsa et imperatorem et Georgium Palaeologum de his factis narrantes saepe audivi. sed eorum, quae prodidi,
292
[*](B)o[*](C)[*](V. 354) [*](D)[*](P. 448)[*](2. συνεπέρρευσε C. 18. διὰ τὴν τῶν πραγμάτων παλίρροιαν C, om. P. 22. ἡ ἐμὴ P, ἡ om. F.) pleraque ac praecipua imperante tertio post patrem meum collegi, quo tempore omnis et adulatio et simulatio una cum patre evanuerant cunctique imperatori, qui tunc erat, blandientes de eo qui excesserat nihil adulati nuda facta et ut erant res enarrabant. nunc vero et calamitatem meam et trium imperatorum patris imperatoris Augustaequc dominae et matris atque mei heu coniugis Caesaris iacturam lugens me abdo plerumque ad libros et deum conversa. ac ne ignobilibus quidem licebit adire me, nedum iis, a quibus resciscere aliquid queam, quod ab aliis acceperint, aut patris familiaribus. iuro enim per beatissimorum imperatorum animas, neminem a me e patris familiaritate triginta his annis conspectum visumve aut ad colloquium adhibitum esse, quod seu plerique eorum decesserunt seu metus eos propter rerum inconstantiam deterruit ; quia qui plurimum potuerunt, tam nefarie nos tractarunt, ut nos et visilari noluerint et velint plerisque odio esse. at quae de historia coUegi, testor deum caelestemque eius matrem ac dominam meam, ex commentariis qui-
293
[*](B) [*](C)[*](1. ἐκεῖνο] κεῖνο add. m. 1 F.) busdam incomptis simplicibusque contuli aut a senibus accepi, qui patre meo regnante militarant posteaque ob adversus casus conversi e mundi strepitu in monasterii quietem se receperant. nam scripta, quae in manus meas inciderunt, dictione erant facilia et simplicia, veritatis studiosa. omni fuco et rbetorum pompa libera. quae vero a senioribus tradebantur, eiusdem plane generis erant, sive elocutionem sive sententiam spectas, atquc scripta illa, ex iisque historiae veritatem erui diligenter comparans et conferens quae ipsa noram cum eorum narrationibus et eorum memoriam cum iis, quae ipsa a patre meo ac patruis avunculisque meis saepe audiveram: ex quibus omnibus totum veritatis corpus contexui. sed ad Camytzae fugam e barbarorum manibus eiusque coram civibus relationem redeat oratio; quem quaecumque accidissent quaeque imperator adyersus Ismaelitas egisset narrasse diximus. exultare ad id uno animo unoque ore Constantinopolitani. praedicare Augustum, ob summam bellandi artem miramque felicitatem tamquam deum venerari. hinc in omnem
294
[*](D)[*](V. 355) [*](P. 449)[*](B)[*](14. πάλιν om. C. 19. τῷ μῷ P, correxi.) laetitiae significationem elfusi Camytzen domum comitantur; paucisque diebus interiectis imperatorem exceperunt victorem tropaeophorum, ducem invictum, insuperabilem principem, augustissimum imperatorem eum acclamantes. ipse palatium ingressus deo deique matri gratiis actis consuetae vitae tenorem recepit. etenim externis bellis confectis intestinisque tyrannorum seditionibus oppressis, quippe pacis simul et belli optimus curator, ad ius legesque se convertit. iudicabat orphani causam, ius viduae tuebatur, omnem iniquitatem severissime animadvertebat nec venando aliisquo remissionibus se nisi raro oblectabat: nam etiam in eo quod corpus frenandum sibique subigendum esse putavit. philosophum se praestitit. namquc phirimum ille tempus laboribus impendebat revocatusque ab iis remissionem in altero labore ponebat, in librorum lectione studioque atque in observatione praecepti illius ’scrutamini scripturas’. secundo deinde tertioquo loco patri meo iam iuveni venatio ac pilae ludus erat, quoad illa fera, pedum scilicet morbus, velut obliquus quidam serpens. “mordens", ut est in maledictione, "calcem eius", nondum eum comprehendit ; qui ubi eura corripere atque ingravescere coe-
295
[*](C)

[*](D)[*](P. 450)[*](7. καὶ τῶν F, τῶν om. P. 9. . . . . οὔπω F. λογοποιουμένην FC, λογοποιουμένων P. 10. περὶ seclusi. 13. ἁπάσας] hoc verbum ultimum est in codice Florentino. 15. Νίσου C Νήσου P. 16. Βρανιζόβης Ducangius. 19. ἐνδιατρίβει scripsi: ἐνδιατρίβων P.) pit, ex praecepto artis medicae ad gyranicos ludos, equitationes, alia exercitia incumbere eum oportuit, si forte frequentibus equitationibus defluentem humorem discuteret gravitatemque ponderis levaret. quod quidem mahim, ut supra docui, nulla extrinsecus causa, sed laboribus molestiisque pro Romanorum gloria sustentatis sibi coutraxerat.

Necdum uno anno praeterito, ubi fama percrebruit, rursus Comauos Istruui traicere, ineunte octava indictione, autumni initio, mense Novenibri e regia urbe profectus undecumque arcessitas copias partim Philippopoli partim in locis, quae Peritzus et Triaditza vocautur, partim in Nisi themate usque ad Istro vicinam Buranitzoben disposuit: quos omni ope equos suos curare iussit, ut pingues ii ac robusti esseut ad ferendos in pugna equites ipse commoratur Philippopoli urbe in media fere Thracia, quam Hebrus a septemtrione praeterfluit. is enim amnis ab extrema Rhodope

296
[*](Β) [*](V. 356)[*](C)[*](2. ἐς* (ἐς in ras. m. 2) C. ταυτὸ* C. 10. τῶ C1. τῶν C2. αὐτῷ P, correxi. 12. ἄλλαττα C, ἄλλα P. 15. ἑκάστου scripsi: ἐκείνου CP. περιζωννυμένου C, περιζωννύμου P.) ortus post multos fiexus obit Hadriani urbem ac multis aliis fluviis auctus ad Aenum oppidum in mare influit. Philippum commemorans non dico Macedonem Amyntae filium, quia urbs illa multo eo recentior est, sed Romanum Philippum, ingentis corporis virum, cuius robori uihil potuit resistere. ibi ante eum oppidum fuit, quod Crenides vocabant, quidam etiam Trimontium. quod maximus ille Philippus structis circum moenibus in eam magnitudinem evexit, ut clarissima Thraciae civitas esset: circos qaoque maximos aliaque mira aedificia in ea condidit, quorum ipse vidi vestigia, quando nescio qua causa ibi cum imperatore affui. urbs in tribus collibus sita, quorum unusquisque magno et alto muro cingitur; qua vero parte in planitiem et campum vergit, prope Hebrum fossa coercetur. fuit olim, ut apparet, urbs magna et splendida; ex quo autem Tauri Scythaeque eam superiore tempore ceperunt, hanc nancta est speciem, in qua nos eam sub patre meo reperientes peramplam sane fuisse coniecimus. sed cum alias tum infidelium confluxu infelix erat. nam
297
[*](D)[*](P. 451) [*](Β)[*](2. Βωγόμιλοι Ρ, correxi. 5. λέγει C1, λέγειν C2P. 6. ἑ τὸ? 9. προσέτι Ρ, προσέπι C. τε seclusi. 13. τοὺς scripsi: τὸν C, τῶν Ρ. 17. τούτου scripsi: τούτῳ P. 19. οὐχ ἣ scripsi: οὐχὶ C (sed ὶ in ras. m. 2) P. 20. τὸ τοῦ C, τοῦ om. P. παρὰ scripsi: περὶ P. 22. Χαλδαίοις C, Χαλδαίους Ρ.) ibi et Armenii sedes habuerunt et Bogomili, quos vocant, de qaibus eorumque haeresi postea suo loco dicemus, et improbissimi quoque Pauliciani, quae Manichaicae sectae pars est, a Paulo et Ioanne, ut nomen quoqne ostendit, condita; qui duo mera Manetis impietate imbuti eam in sectatores propagaverant. volebam equidem Μanichaeorum doctrinam perstringere et concisa brevitate exponere refutationemque etiam impiorum istorum dogmatum temptare; quara vero omittam, quia et derideri vulgo Manichaeorum haeresin scio et historiam ipsam festino. ceterum non uostri solum eam refutarunt, verum scio et ipsum infestissimum in nos Porphyrium de principiorum dualitate subtilissime disserendo magnam inepti Manichaici dogmatis absurditatem pluribus capitibus coarguisse; quamquam is quidem ita naturae divinae unitatem adstruit. ut inde lectores cogat Platonis henadem sive ens colligere. nos enim divinae naturae unitatem veneramur; minime tamen ea unam personam inchidit. nec Platonis ens admittimus mysteriis Graecorum Chaidaeorumque celebratum.
298
[*](V. 357)[*](C)[*](D)[*](P. 452)[*](1. ἐγκοσμίους scripsi: ἐγκοσμίως P. ὑπερκοσμίους scripsi: ὑπερκοσμίως Ρ. 5. τζιμισχὴς C1, τζυμισκῆς C2P. 9. ἐ*ρυμνοτάτων C, ἐκρυμνοτάτων Ρ. πόλεων scripsi: πυλῶν C (u e corr. m. 2) P. τυραννιῶντες] ῶ in C in ras. m. 2. 10. ἀπαγαγών scripsi: ἀπαγαγεῖν C (sed εῖ in ras. m. 2) P. 13. τέμπη] ἡ in C e corr. m. 2. τοῦτον C, τούτων Ρ. 14. μακρότατον P, μακρόπατον C. 15. Ῥοδόπῃ] ὁ posterius in C e corr. m. 2. 16. τὸ ὄρος C, τοῦ ὄρω P. 17. καταρράκτας C, καταράκτας P. 18. Ἀδριαντικῷ P, ἀνδριαντικῶ C.) quippe qui inde raulta alia et intra et supra mundnm principia apta esse dicant. verum illos Manetis ac Pauli et Ioannis Callinices filiorum sectatores, homines feros rudesque, qui cruorem fundere nihil dubitant, inclitus ille imperator Ioannes Tzimisces, cuni devicisset eos aptivosque ex Asia duxisset, e Chalybibus Armeniisque in Thraciam transtulit ac circa Philippopolin habitare coegit, partim ut ex munitissimis eos urbibus et arcibus, quas tyrannice ante tenuerant, educeret partim ut tutissimos custodes eos adversus Scytharum incursiones collocaret, quibus saepe Thraciae regiones premebantur. etenim barbari Haemi angustias transgressi in campos illi subiectos se effundebant. obiacet Haemus mons longissimus ad parallelani liuiam Rhodopae incipitque a Ponto Euxino, unde cataractas proxime praeteriens in ipsnm Illyricum excurrit; quin emergit, opinor, Adriatico mari interruptus itcrum in adversam continentem atque in Hercynias
299
[*](Β)[*](C)[*](1. ἑκατέρρωθεν C. καταρρύτων scripsi: καταρρύων CP. ταὐτοῦ Ρ, correxi. 2. θακῶν C. 3. νοτιώτερον C. 5. σκῦθοι C. 9. πολυθρύλλητος] ἡ in C e corr. m. 2. τζιμισχῆς C1, τζιμισκῆς C2P. 10. ἐκ τῆς C, τῆς om. P. 12. ἀντέστησε C, ἀντίστησε P. 16. Φιλιππούπολις] ι ultimum in C e corr. m. 2. ὄντες Μανιχαῖοι C, ὄντων Μανιχαίων Ρ. 19. ηὔξανε C (ε in ras. m. 2) Ρ.) silvas finitur. utrimque autem montis declivia multae eaedemque opulentissimae gentes tenent, Daci Thracesque a septemtrione. meridiem versus iidem Thraces ac Macedones. huuc Haemum nomades Scythae superiore tempore, antequam Alexii basta et multa proclia eos paene delerunt, transgressi ingenti multitudine Romanum imperium affligebant, inprimis autem viciuas finibus urbes, inter quas clarissima illa quondam Philippopolis princeps habebatur. Ioannes vero Tzimisces istos e Manichaeorum secta adversarios in socios commutatos, si arma spectas, ut firma propugnacula Scythis illis nomadibus opposuit, ex eoque tempore urbes e continuis fere eorum incursionibus respirabant. verumtamen Manichaei natura liberi indocilesque mox ad ingenium suum moresque redierunt. Philippopolis enim incolae, qui omnes paucis exceptis Manichaei erant, vexant Christianos illius regionis diripiuntque eorum bona minima vel potius nulla imperatoris legatorum ratione habita, ita ut sensim paulatimque omnia circa Philippopolin essent haeretica. affluxit ad eos et
300
[*](V. 358) [*](D)[*](P. 453)[*](Β)[*](3. μισγάγκεια P, μισγάγγεια C. 5. στρατιωτικὴν] ιωτ in C in ras. 7 sq. δ’ αὖ τόδ’ scripsi; δ’ αὐτὸ δ’ P. 12. παρὰ scripsi: περὶ P. 16. δὴ scripsi: δὲ P. 17. στρατιγηκὴν C1 corr. C2 20. τοῦτο* C. 22. Κωνσταντῖνον] ν ultimum in C in ras. m. 2.) peramarum quasi Armeniorum flumen et aliud e lutulentissimis Iacobi fontibus; quo factum erat, ut esset hic quoddam omnium malorum confluvium dissentientibus inter se dogmatis, consentientibus reliquis cum Manichaeis in ipsa a vera fide defectione. sed pater meus insigni sua belli scientia his opposita alios sine vi domuit, alios pugna in deditionem compulit. quantum tulit fecitque in hoc opere vere apostolicp! etenim quid tandem est, quod non laudemus eum? num ad rem militai-em segnis fuit? at orientem occidentemque bellica sua laude implevit. an forte disputandi artem parvi fecit? ille vero, quantum nemo alius, iu sacrorum librorum lectione versatus liuguam etiam ad certamina cam haereticis acuit. itaque unus et arraorum et verborum certamina miscuit barbaros armis, disputando autem haereticos vincens, quemadmodum tunc qnoque in Manichaeos armatus apostolicam sane expeditionem pro militari suscepit. quare hunc ego decimnm tertium apostolum nominarim: etsi enim nonnulli id decus Constantino Magno vindicant, mihi tamen Alexius vel eodem, quo Constantinus, honore dignus videtur, vel, si
301
Mανιχαίοις τῆς [*](C)[*](D)[*](P. 454)[*](1. ἔφθημεν scripsi: ἔφημεν C (με in ras. m. 2) P. 6. ἑῴας seclusi. 10. ὁ Leo Allatius: ὅ τε Ρ. 13. δὴ C, δὲ Ρ. 16. βιβλίων] ιω in C e corr. m. 2. 20. ἦν ἰδεῖν C, ἢν om. Ρ.) certandi studio aliquid concedamus, proximus saltem illi apostolus et imperator nominandus esse. nam cum ad Philippopolin, ut supra narravi, propter causas, quas indicavi, commoraretur necdum advenissent Comani, maius eo quod agebat opus ex occasione aggressus Manichaeos ab amara superstitione ad suave dοgma coepit adducere. a mane igitur ad pomeridianum tempus atque adeo ad vesperum, interdum ad secundam tertiamque noctis vigiliam arcessitos eos rectam fidem docebat perversitatemque eorum haereseos coarguebat. aderant ei cum Philippopolitanus archiepiscopus tum Eustratius, Nicaeae antistes, vir et sacrarum et profanarum litterarum peritus ac dialectica arte magis excellens, quara qui in stoa et in academia versantur. praeter hos vel potius ante omnes imperatori Nicephorus meus Caesar auxiliabatur, quem converterat ad divinos libros lectitandos. itaque multi Manichaeorum sine ulla dubitatione ad sacerdotes ibant peccataque sua confessi divini baptismi fiebant participes; multos autem videre licuit, qui Maccabaeorum constantiam superantes superstitiones suas tenebant sacrae scripturae sententias auctoritatesque proferentes, qui-
302
[*](V. 359)[*](Β)

[*](C)[*](D)[*](1. οἰομένους P, οἰόμενος C. 2. τῇ* C. 3. καὶ scripsi: κἂν CP. 6. πολλάκης C1, πολλάκις C2. 10. τις] τι in C in ras. m. 2. 11. ἀπήγγελλε] ελ in C in ras. m. 2. 12. μελλήσας P, μελήσας C. 19. Κομάνους] μάνους in C in ras. m. 2. 20. Δαν*νούβεως C.) bus dogma suum detestabile firmari credebant. sed et horum plerique continuis imperatoris disputationibus hortationibusque convicti sacro baptismate initiabantur; nam a prima luee ad multam saepe noctem eiusmodi colloquia impransus plerumque coutinuabat aestatis tempore in subdiali ille quidem tabernaculo perseverans.

Dum haec geruntur et logica ista cum Manichaeis pugna flagrat, advolat quidam, qui ab Istro Comanos traiecisse nuntiat. tum sine mora imperator Danubium petit assumptisque qui in promptu erant militibus Bidynen profectus, cum barbaros non inveuisset, quippe qui cognito imperatoris adventu iam ultra fluvium retrocessissent, selectam extemplo fortium virorum manum barbaros fugientes persequi iubet. qui Istrum statim transgressi ac tres dies totidemque noctes Comanos insecuti, ubi eos amnem quemdam ultra Dauubium fluentem ratibus traiecisse viderunt, re infecta ad imperatorem revertuntur. is etsi moleste tulit, barbaros ab exercitilius

303
hWMhν y.ai [*](Ρ. 455)hcJo- AojCMijb̓ καθ’ [*](B)[*](V. 360) [*](13. τὸ addidi. αὐτὸ scripsi : αὐτῶ CP. 15. συνεκρότει C, συνεκράτει P. 16. ἠδει-ν C*, corr. C^. 17. ἱ]πεωγωνι:- ομένου scripsi : ὑπεραγωνιζόμενον P. 18. τὴν C, om. P. 19. θή- ντες τες in C e corr. m. 2. 20. νῷ Ρ, ὢ C. ἴχοντες] ^ T in C add. m. 2.) nostris non esse deprehensos, tamen et repulsos illos sola fama et raultos 86 ex Manichaeorum haeresi ad nostram fidem traduxisse in victoria posuit sicque duplex erexit tropaeum, alt-erum armis contra barbaros partum, altorum contra haereticos disputationibus religio- sissimis. quocirca Philippopolin reversus modica quiete usus denuo ad certamina se apphcuit. Culeontem enim Cusinumque et Pholum Manichaicae sectae antistites inter ceteros Manichaeos tenacissimos perversae suae doctrinae et ad persuadendum difficillimos, in lace- randa vero sacra scriptura eiusque locis pravo studio ad argutias usurpandis calHdissimos, eos igitur quotidie ad se vocat acremque cum iis disceptationis bellum gerit; ac duplex conspici certamen potuit, imperatore, ut salvi essent, summopere nitente, illis vero ad reportandam Cadmeam, quae dicitur, victoriam pervicaciter conten- dentibus- stabant enim tres illi veUiti aprorum dentes invicem se exacuentes nihilque nisi rescindere imperatoris rationes cupientes; curaque contrarium aliquod argumentum eCFugerat Cusinum, id Culeon
304
[*](C)[*](D)[*](P. 456)[*](3. ἄλλος scripsi: ἄλλο σὺν C, ἀλλῷ σὺν P. 4. ἐπὶ] ὶ in C e corr. m. 2. μεγάλοις] οι in C e corr. m. 2. 7. δὲ in C add. in mg. m. 2. πέπεικεν] ει in C e corr. m. 2. 11. ἄθηρος C1 ἄθυρος C2P. ἀρχηγοὺς scripsi: ἀρχαίους P. λόγοις scripsi: λόγους CP. 13. πλείους] ου in C e corr. m. 2. 18. πόλλεις C. 21. δωρεῶν scripsi: δορεῶν (m. ead. superscripsit προνοιῶν) C, προνοιῶν P. ταῖς P, correxi.) statim excipiebat et hoc quoque perturbato Pholus rursus pugnam capessebat vel etiam contra imperatoris ratiocinationes obiectionesque alius super alium extitit, sicut maximi maguos fluctus excipiunt. sed iraperator, quaecumque obiciebantur, tamquam aranearum telas discutiens impura eorum ora statim obstruxit. sed, ubi neutiquam iis persuadere potuit, tandem pertaesus tantae stultitiae Constantiuopolin eos deduci iubet habitatione assignata in porticibus magni palatii. nec tamen omnia illius erant frustra, licet ipsos illos duces disputationibus nondum cepisset; sed singulis diebus deo reconciliabat modo centum, modo etam araplius, ut, si quos et antea et tunc lingua ceperit comprehendas, numerus in multa millia excrescat. sed quid ea commemorem, quae totus scit orbis terrarum atque orieus occidensque testantur? totas enim haereticorum omnis generis et urbes et regiones multimodis ad veram fidem nostram adduxit. etenim primores magnis donis dignatus delectis militibus adscripsit; humi-
305
[*](Β)[*](C)[*](V. 361) [*](2. ὅσοι σκαπανεῖς scripsi: ὅσοις καπανοῖς CP. 3. γυναιξὶν Ρ, correxi. 4. ἀγχοῦ C, ἄχχου P. Φιλιππουπόλεως] in C π alterum add, m. 2, eadem εως e corr. scripsit. 5. μετῴκισεν P, μετῴκησεν C. 7. ἀποδασάμενος scripsi: ἀποδυσάμενος CP. 8. οἴκους C1. οἰκίας C2P. 9. Ἀδώνιδος] ς in C in ras. m. 2. 11. χρυσοβούλλοις C, χρυσοβούλῳ Ρ. 17. παρείθη C, παρέθη Ρ. 18. δωροδοκοῦσαν C, δωροδουκοῦσαν P. 19. ψευδηγορίας scripsi: ψευδηγορίαις C, ψευδογορίαις Ρ. 20. ὡς P, ὅς C 21. μετεσκηνώκει C, μετεσκηνώσκει P.) liores vero et fossores quique circum aratra et boves degebant omnes cum liberis mulieribusque convocavit atque in urbe collocavit, quam ipse prope Philippopolin ultra Hebrum fluvium aedificarat quamque Alexiopolin, sive, quod magis usu invaluit, Neocastrum nominaverat. utrisque etiam agros vineas domos possessionemque immobilem divisit nec munera non firmavit nec Adcnidis hortorum instar florentium hodie, cras evanescentium ea esse voluit, sed bullis aureis ita haec iis stabilivit, ut non iis solis haec beneficia tribueret, sed etiam in eorum filios nepotesque propagaret; qui si deessent, mulieres in ius succedendi substituit. sic ille beneficia conferre solebat. sed haec hactenus, quamquam omisimus plurima. attamen, ne quis historiam vituperet scilicet corruptam, eorum quae retulimus mnlti hodieque testes vivunt, nec mendacii arguamur. rebus igitur omnibus ut opus erat compositis rediit imperator in regiam urbem, rursusquc cum Cu-
306
[*](D)[*](Ρ. 457)[*](Β)

[*](3. Κουλέοντα] ὁ posterius in C e corr. m. 2. 11. λεγομένην P, λεγομένων C. 13. ἀφῆκεν] ὲν in C e corr. m. 2.)

leonte Cusinoque certamina disceptationesque continnae instituebantur. atquo illum quidem cepit, qui prudentior, opinor, esset veritatisque rationibus obsequi valeret, eumque ovilis nostri mansuetissimum reddidit agnum. at Cusinus Pholusque efferati ferrique instar assiduis imperatoris disputationibus coutusi ferrei tamen manserunt seque ab eo averterunt nec ab eo duci se passi sunt. quare eos, qui Manichaeoruni omnium malitiosissimi ac manifesta melancbolia insani essent, in custodiam, quae Elepbantine dicitur, coniecit affatimque suppeditatis, quae ad victum necessaria erant, solis suis peccatis perire passus est.