Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

[*](1. C, τοῖ αὐτοκράτορος F, τοῦ oni. P. 2. F post ἀνάυτημα haec habet: κατανο͂ τὸ ἄτρεστόν τε καὶ ἀκατάπληκτον, sed eadem manus ea induxit.)

Mirabamur igitur cum stupore omnes imperatoris animi magnitudinem. qui licet nuntium illum eorum gratia qui tum aderaut uihil

177
[*](P. 376)[*](B)C [*](12 sq. τὸ σύνηθες θαῦμα ἡ θεομήτωρ έν βλαχέρναις F, ἡ Θεομήτωρ έν Βλαχέρναις τὸ σύνηθες θαῦμα P. 14. δύναντος C. 17. ἐκτενεστέρας FC, ἐκτενεεστέρας P. 19. ἔξεισιν ἐκεῖθεν F, ἐκεῖθεν ἔξεισι P. 22. προὐβάλετο F, προὐβάλλετο P.) omuino curare videretur, gravibus tamen animi sollicitudinibus affectus erat. ac primum omuium Byzantio esse denuo abeundam ratus, quamquam minime sibi favere domestica deuuo cognovit, tamen compositis palatii urbanisque rebus ac magno classis drungario, Eustathio Cymineauo eunucho, et Nicephoro, quem Decani dicunt, custodibus impositis, discessit Byzantio paucis tantum iisque cognatis comitantibus et calendis ipsis Novembribus indictione prima ad Geranium extra urbem purpureum statuit regiumque tabernaculum. ὢ metu perterritus erat, quod exeunti consuetum miraculum deipara in Blachernis non ostenderat. quamobrem dies illic moratus quatuor solis occasu itinere cum domina repetito sacrum deiparae templum comitantibus paucis clam subiit. ibi consuetis hymnis rite peractis attentiusque faetis precationibus contigit solitum miraculum raculum et eximia spe elatus abiit ac postero die Thessalonicam petiit. Choerobacchos profectus huic oppido Ioannem Taronitam praeposuit, virum nobili loco natum: a puero in ipsius familiam
178
[*](D)[*](Ρ. 377)[*](V. 299)[*](1. δραξυτάτου F. 5. ἀναισχυντίαις scripsi: ἀναισχυντίας P. 7. δοῦκα τοῦστόλου F τοῦ στόλου om. P. 8. Δούκαν scripsi: Δοῦκα P. ὑαλέαν F, Τελέαν P. 12. ἐπαναστρέφειν C. 13. προσωτέρω F, προσώτερον P. 18. ἔθνος C, 19. τοῦ αὐτοκράτορος seclndere malui quam transponere.) trausscriptum scribamque olim suum. erat is in rebus gerendis promptissimus, legum Romanarum peritus, solebatque imperatoris decreta laudare, duramodo imperiali maiestate digna putaret. nam libera utebatur lingua, non ita quidem, ut impudentia semper convicia iu ore haberet, sed qualem esse Stagirita dialecticum praecipit. inde progressus crebras ad ducem classis Isaacium comitesque eius, Exazenum Ducam Hyaleamque, dabat litteras, quibus eos excitabat ad vigilandum et ad arcendas uaves e Longibardia ad Boëmundum traiecturas. Mestum cum pervenisset, Augusta in regiam urbem reverti cupiebat. sed imperator prorsus pergere illam coegit traiectoque Euro qui vocatur fluvio ad Psyllum ambo tabernacula collocarunt. ipse vixdum caede vitata altero paene periisset periculo, nisi divina quaedam manus sicarios a scelere summovisset. fuit enim vir quidam ex parte Aroniorum illorum genere quidem sed per nothos oriundus, qui ad caedem imperatoris seditiosos incitavit. credidit arcanum istud fratri suo Theodoro; num vero etiam alii seditiosorum
179
[*](B)[*](C)[*](13. ὁρῶντες eras. F. 16. ἡ λέξις P. ἡ τάξις C: seclusi. 20. παλαμναιοτάταις scripsi: παλαμναιστάταις P.) huius rei coascii fnerint, affirmare nolo. Scytham tamen empticium servum nomine Demetrium ad caedem istam perpetrandam subornaverant. cuius dominus ipse Aaron fuit. huic mandaverant, ut imperatricis discessum expectaret ac deinde occasionem nanctus clam intentaret gladium corpori imperatoris vel deprehensi uspiam in angustiis vel dormientis. Demetrius igitur caedem anhelans ferrum acuebat nefariamque manum paratam habebat. sed novum tum aliquid iustitia ’. cum enim diutius imperatrix apud imperatorem commoraretur cnmque nou desineret eum ex vohmtate eius sequi, sicarii isti pervigilem imperatoris custodem Augustam etiamtum apud eum commorantem videntes tandem defatigati famosum quendam libelhim in imperatoris tabernacuhim clam proiecerunt. qui quidem libellus contumeliosis maledictis imperatori, ut iter pergeret, suadebat, Augustae vero, ut Byzantium reverteretur. severissime vero talia ex lege puniuntur scripta, ut ipsa quidem in ignem inferantur, homines autem ea facere ausi atrocissimis subiciantur poenis. postquam igitur frustra diu expectaverunt, in famosorum nugas inciderunt. pranso enim imperatore cum plerisque
180
[*](D)[*](P. 378)[*](19 μηδείς... λογιζέσθω] οὐκ εἰμὶ ἄνθρωπος C. δ’ F, δὲ P. 21. ὅς] ὅ in ras. m. 2 F.) alio digressis adessent tantum Romanns e genere Manichaeorum, Basilius eunuchus cognomine Psyllus et Theodorus Aaronis frater, alter inventus est libellus sub regis lecto multas in Augustam complecteus contumelias, quod imperatorem sequeretur nec se citius in urbem reciperet. id enim agebant, ut omuino tuti essent. cognovit imperator eum, qui proiecerat libellum et iracuudia incensus Augustae innuens “Hoc” inquit “aut ego aut tu aut eorum qui adsunt aliquis proiecit“. subscriptio quidem libelli haec fuit: “haec ego scribo, quem tu, imperator, nunc quidem ignoras; verum in somnio me videbis”. contigit, ut Constantinus quidam eunuchus paternus in mensa famuhis, qui tunc imperatrici serviebat, cum circa tertiam noctis vigiliam extra tabernaculum consuetam hymnodiam celebraret, audiret quendam exclamantem: “nisi ego accedam et consilia vestra omnia proiectionemque famosorum libellorum prodam, nolim quisquam me hominem putet.” statim famulum suum hominem haec locutum perquirere, qui ubi discessit Strategiumque Aaronis famulum agnovit, comprehensum duxit ad mensae praefectum:
181
[*](B)[*](V. 300)[*](C)[*](D)[*](2. οὗτος δὲ] τος δὲ in ras. m. 2 F. 3. ἡ βασιλίς C. 4. δὲ ὁ P, ὁ om. F, βασιλεὺς C. 4. κατηνάγκαζεν F, κατηνάγκασεν P. 5. δὲ F. 10. ὁ ἐμὸς P, ὁ om. F. 14. γένος F, ἔθνος P. 17. ταύτην F, τοιαύτην P. ἀνάνθρωπον C. 18. ἐμβάψαι] ἐμ add. m. 1. F.) iam is quaecumque sciebat extemplo aperuit. hoc ille secum assumpto ad imperatorem se contulit. dormiebant tuno imperator et imperatrix: sed eunucho Basilio obviam factus eum impulit, ut quae cum ipso de Strategio Aaronis servo communicaverat denuntiaret. ille intrat illico et ipsum simul Strategium introducit: qui confestim de omnibus quaesitus quidquid de fatuis famosis libellis et de caedis instigatore sciebat illumque ad perpetrandam imperatoris caedem subornatum esse aperte protulit. “herus” inquit “meus Aaron cum aliis, quos maiestas tua non penitus iguorat, adversus vitam tuam, imperator. consilio subornavit tibi sicarium Demetrium conservum meuni, gente Scytham, natura crudelissimum, lacertosum, audaciae ad omnia promptae, immanis denique ferocisque animi. huic gladio ancipiti tradito inhumanum hoc mandatum dederunt, ut te accederet indomita audacia ferrumque in regia viscera mergeret.” imperator minime ad delationes credulus "Vide," inquit “ne commotus in dominos conservumque ficta crimina conferas, sed vera
182
[*](P. 379)

[*](1. ἐξορχοῦ F ἐξόρκου P. οὖν scripsi: οὐ Ρ. 8. τοιούτων γραμμάτων F, τοιούτων om. P. 12. διοικοῦσιν F, διοικοῦσι P. 13. Ἀαρὼν **** P: lacunae spatium ex F cledi. 15. ἀπεῖρξεν C, ἀπῆρξεν P. 17. συνηλαύνοντο F. 21. εἱστήκεσαν F, εἱστήκεισαν P.) omnia et quaecumque scias, prodas; si minus id feceris ac mendacii convictus eris, haud emolumento accusatio tibi erit”. tum ille se dicere insistens Basilio eunucho traditur, ut absurda chirographa ipsi daret. cum eoque egressus in Aaronis tabernaculum eam inducit somno consopitis omnibus. hinc sublatam militarem quandam peram libellis eius generis refertam Basilio tradit. postquam illuxit, imperator evoUitis illis libellis consiliisque sui trucidandi bene perspectis praefectis urbis praecepit, ut Aarouis matrem Choerobacchos in exilium mitterent; Aaronem vero * Theodorumque fratrem eius Auchialum relegavit. haec imperatorem diebus quinque, iter ne pergeret, morabantur.

lam vero dum Thessalonicam proficiscitur, quod undique copiae in unum locum convenerant, aciem velut ad bellum instruere haud alienum putavit. ac repente legiones per suas quaeque cohortes dispositae constiterunt; centuriones pracedunt, novissimi a tergo sequuntur, quique mediara ipsam tenent aciem, stant omnes armis

183
[*](Β)[*](C)[*](V. 301)[*](D) [*](3 sq. τινὰς στρατιώτας ἐπὶ τοῦ πεδίου F, ἐπὶ τοῦ πεδίου τινὰς στρατιώτας P. 8, έπ’ F, ἐπὶ P. 14. ἀφεῖναι F, κραδαί- νειν P. 16. στρατηγῶν C. 22. ἔφημεν] cf. 186, 7. 188, 14.) micantibus. horridus fuit aciei aspectus urbisque moenium instar conexi (aeneas esse statuas militum quasi sponte conflatas dixeris) omnes in campo immoti constiterunt hastas tantum corporis tangendi cupidas vibrantes. quam sic dispositam aciem imperator motus diversos facere ac nunc in hastam, nunc in clipeum converti iussit. tum iuventutem nuper delectam e totoexercitu selegit. quos vero ipse a pueris nutritos omnes belli artes edocuit, eos copiarum duces constituit. erant hi quidem omnes trecenti, adulescentes insignes corporis magnitudine, viribus pollentes ac prima lanugine mentum signantes, quibus nemo aut dexterius arcum inten- deret aut firmius hastam mitteret. vario erant ex genere collecti, flos universae Romanae militiae, cohors ipsius regis imperio subiecta, quo et rege et duce et raagistro utebantur. horum igitur probatissimos quosquc rursus electos duces praefecit copiis ad angustias missis, per quas barbarorum exercitus penetraturus erat. ipse Thes- salouicae hiberna agebat. at ëmundus tyrannus maxima illinc
184
[*](P. 380) [*](B)[*](C)[*](4. αἱρήσων] ων in ras. F. 13. φορτηγοὺς . 15. μηχανώμενος FA, μηχανώμενον Ρ. 16. δέ τι scripsi: δ᾿ ὅτι P. 19. τούτοις F, τούτους Ρ. οἱ] ἡ C. 2Ο. στρατεύματος φάλαγξ C. μὲν addidi.) classe, ut diximus supra, huc in nostros fines transgresaus effuso in campos nostros universo Francorum exercitu ad Epidamnum acie instructa se admovet, ut primo ipso terrore, si posset, caperet, sin minus, machinis ad obsidionem pertinentibus catapultisque totam urbem expugnaret. quo inito consilio castra posuit exadversum portam in orientem patentem, supra quam aeneus eques conspicitur. dein exploratis omnibus obsidere arbem coepit, per totam quidem hiemem meditans et undique inspiciens, qua parte Dyrrachium capi posset. vere autem ineunte omnibus copiis semel traiectis postquam naves et onerarias et hippagines militaresque, ut ita dicam, incendio delevit, cum strategomate usus, ne mare exercitus respiceret, tum Romanorum classe pressus, iam totum se obsidioni dedit circumfuditque primum undique barbarorum copias ac missilia procul iacere iussit. in quos etiam inilites Romani exercitus sagittas sive de moenibus Dyrrachii sive eminiis couiciebant. ille interim cohortes aliquot exercitus Francici in vicinas partes emittens nostros impugnat modo, modo impugna-
185
[*](D)[*](V. 302)[*](P. 381)[*](B) [*](2. διαβόλεως P, correxi. 4. οὑν C, γὰρ P. 8. καὶ καταπλήττων] καὶ om. C. 9. τοῖς F, τοὺς P. 12. τῶν πέριξ] τοῦ μέρους C. 13. κομισθῆναι AC, κομιχθῆναι Ρ. 14. δὴ om. A. 18. προσετέθη C. 19. τῷ] τὸ Α. 20. δὲ scripsi: δὴ P.) tur. Petrulam enim et quod vocant Myli oppidum trans Diabolin flumen situm locosque alios eiusmodi circum Dyrrachium lege belli sibi comparavit. haec quidem aperta vi perfecit: eodem vero tempore bellicas machinas straebat testudines aedificans turribus arietibusque gestandis aptas cuniculosque quosdam ac vineas per hiemem totam aestatemque extruens, ita ut et minis et operibus homines iam metu perculsos perterrefaceret. neque tamen Romanam virtutem ehictari potuit. ad hoc annonae difficultate laborare coepit, cum absumptis quae circa Dyrrachium praedati erant eo commeatu, quem allatum iri sibi sperabat, Romani eum milites, qui montium angustias et exitus ipsumque mare praeoccupaverant, interclusissent. inde fames irrupit gravissima et homines equosque simul consumpsit equis pabulo, hominibus alimentis egentibus. praeterea afflictae sunt barbarorum copiae ventriculari morbo, cuius quidem causa ciborum usus non salubrium, milii scilicet, videbatur, re vera autem dei ira
186

[*](C)[*](D)[*](10. φοβερὸν C, φοβετρὸν Ρ. 15. τὸ τοῦ P, τοῦ om. F. 16. τοίχους F, τείχους P. 17. ποιησάμενοι F, ποιησάμενος P.) in tam innumerabilem atque intolerabilem exercitum erumpente multi deinceps milites absumpti sunt.

Haec tamen quantacumque fuit calamitas levis profecto crudelis animi tyranno videbatur, qui omnem se terram deletu- rum minabatur. adeo calamitate afflictus multa macbinabatur et bestiae vulneratae instar sese contorquebat. iam, ut diximus, oppugnationi omnem curam adhibuit. primum quidem orieutali urbis parti arietariam testudinem admovit, iuenarrabile sane miraculum spectaculumque oculis terribile. quod sic erat extructum. testu- dini parvae in parallelogrammi figuram confectae rotas subdide- runt: superne et latus utrumque taurinis coriis tegebant bene ubique consutis. hac quidem ratione septies pellitis, ut cum Ilo- mero loquar, tectorio parietibusque machinae structis arietcs intra suspenderunt. talis machiua ad moenia promovetur innumerabili intra multitudine contis quibusdam eam protrudente. quae ubi, quantum par videbatur, ad Dyrrachii moenia admota cst, sublatis rotis demissisque in terram undique sublicis firmissime defixa

187
[*](P. 382) [*](V. 303) [*](Β)[*](8. τέως scripsi: ἕως P. 11. καὶ κατ’ P, καὶ om. F. 12. ἀντανερχόμενοι C. 14. αὐτοῖς περατοῦται F, αὐτοῖς om. P. 20. ἀδελφιδοῦ FA, ἀδελφιδοῦς Ρ.) est, ne ictibus tectum concuteretur. tum viri quidam robustissimi omni vi utrimque arietem in murum impellebant aequalibus constantibusque motibus. quibus tam vehementer arietem protrudentibus factum est, ut ille admotus et murum comminueret et repulsus ac reversus ipse comminneretur. quod saepius tum ite- ravit aries ultro citroque saepe circumactus ac perforare mu- rum uon destitit. arietem qui olim excogitasse circa Gades ferun- tur mechanici mcrito sic nominarunt metaphora sumpta de nostris arietibus, qui mutuo sese offendentes ludunt. verum qui intra erant, tragicum illum in muros impetum barbarorum arietiferorum irritamque obsidionem irridebant et portis patefactis ad intrandum liortabautur arietis ictibus plane contemptis. numquam enim arictem posse in obsidione rimam tantam efficere iactabant quantam porta praeberet. sic obsessorum fortitudine et Alexii ducis, imperatoris nepotis, virtute ille impetus vanus fuit ipsis hostibus ita languentibus
188
[*](C)[*](D)[*](P. 383)[*](4. μὲν οὐν om. P. 20. nov F, πῆ P. 21. βολὰς πετρῶν τε καὶ τόξων F, πετρῶν τὶ καὶ τόξων βολάς P.) ut hanc quidem obsidionis rationem omitterent. intrepidus enim obsessorum animus, qui sponte barbaris portas aperuissent, atque fiducia hostes ignavos reddidit atque desperantes, ita ut tcstudo illa arietifera plane cessaret. nihilominus tamen iniectus est ex alto ignis in cessantem immobilemque ob relatas causas machinam eamque in cinerem mutavit. ab hac spe deiectus exercitus Francorum in aliam terribilioremque machinam cogitationes contulit. quam ad septemtrionem collocant e regione cathedrae ducalis, quod praetorium nominant. situm autem erat in colle non quidem e petra sed e terra concreto, supra quem urbis murus constitutus erat. hunc exadversus tumulum, uti diximus, Boemundi milites sagacissime fodere coeperunt. novum hoc malum adversus urbes excogitaverunt obsessores; novusque contra urbem oppugnationis apparatus ab his admo- vebatur. fodientes enim subterebant solum talparum more terram perterebrantes et partim testudinibus, quae altis tectis munitae erant, saxa telaque desuper iactata evitabant, partim terram imminentem palis fulcientes recta suffodiebant. latissimam sic longissimamque
189
[*](Β)[*](C)[*](V. 304)[*](10. F, ὑπ’ Ρ. lacunam signavi. 13. διεσκεύαστο F, διεσκέδαστο Ρ. 15. εὔκαυστον scripsi : ἄκαυστον libri. 16. ἐμβάλλεταί τε V, τε om. P. 22. κατέφλεξαν καὶ τὰ πρόσωπα F, καὶ τὰ πρόσωπα κατέφλεξαν C. καὶ τὰ κατέφλεξαν πρόσωΠα Ρ.) fossam ducebant saburram inde semper plaustris exportantes. qui cum satis perfodissent, maguam sibi rem praestitisse visi gaudebant. neque vero otiosos se praebebant inclusi, sed ipsi contraria spatio interiecto fossa facta amplissima per totam eam excubabant, ubinam obsessores perrumpere cogitarent, indagatum. nec multo post eos invenerunt. iam et audierunt eos pulsantes ictibus effodien- tesque infimam muri partem ** : tum foramine ex adverso confecto ac visa multitudine per patefactam rimam igne eorum ora com- busserunt. qui quidem ignis sic parabatur. piceae aliarumque eiusmodi arborum semper virentium resina colligitur, quae facile scilicet accenditur. haec una cum sulfure contrita cavisque calamorum tibiis iniecta vebementi ot continuo spiritu ludentis agitatur. ita admotum in summa parte concipiens ignem exardescit ac fulminis instar in adversorum hominum vultus agitur. quo igne usi Dyrracheni, cura hostibus occurrissent, barbas vaultusque eorum combusserunt. itaque videre eos licuit ut apium fumo afflatarum examen
190
[*](D)[*](P. 384)[*](Β)[*](3. Α. 8. προειρημένα FC, πρειρημένα P. 9. τῆς πόλεως Δυρραχίου F, τῆς πόλεως om. P. 12. δέκα C. 18, τῶν om. F. 19. προαφηγησαμένῃ Ρ, correxi. 20. ὅπερ καθάπερ F, ἅπερ καθάπερ 0, ὅπερ P. χελώνης C, χαλάνης P.) confuse illuc recedentes, unde bene compositi iutraverant. itaque cum haec quoque irrita essent, nec quidquam barbarorum industria commodi attulisset, tertiam tabricantur machinam. quod opus turris fuit lignea, quae, ut fama est, non quidem post irritas factas priores machinas, sed iam ante illas extrui coepta est anno integrp in ipsa fabricanda consumpto, ita ut hoc principale opna, quae ante significavi parerga viderentur. sed pauca prius de figura urbis Dyrrachii perstrin- genda mihi sunt. murus eius turribus munitus est, quae urbem cir- cumdantes ad pedum undecim altitudinem extructae loricisque prae- munitae sunt quaeque per cochleatas scalas ascendi possunt. ea est figura munitioque urbis. singularis autem moenium crassitndo est, ita ut quatuor et amplius equites aequatis humeris tuto simul perequitare possint. quae quidem muri descriptio sic in ’su a me praemissa sit, ut melius quae nunc narratura sim intellegantur. nunc illud, quod Boëmundus cum barbaris suis tamquam testudinis turrem extruxit, describendum opus est, difficile sane explicatu,
191
[*](C)[*](V. 305)[*](D)[*](P. 385) [*](6. F, ὑποβάθρων P. 8. * * * * * * * * * * * * * * οὕτω F. 20. καὶ κορυφῆς P, καὶ om. FA.) aspectu terribile, ut, qui viderunt, confirmant, ne dicam de iis, ad quos horrendum istud spectaculum propius accessit. fuit autem hunc in modum confectum. hgnea componebatur turris e quadrata hasi tan- tam in altitudinem assurgens, ut supra urbis turres quinque vel sex cubitos emineret. ita enim ea turris fabricanda fuit, ut hypobathris suspensis pronam deorsum viam praebentibus facile in moenia nrbis decurri posset. sic incolas ingentem vim impetus longius semper repulsos sustentaturos non esse putabant. fuisse vero Dyrrachium ob- sidentes barbari doctrinae opticae peritissimi videntur, nec sine hac scieutia aut usu saltem dioptricorum instrumentorum moenium altitudi- nem dimetiri potuissent. ceterum turris ista terribilis quidem visu, ter- ribilior autem cum admovebatur apparuit. multae enim eius basin sustinebant rotae, cumque a militibus inclusis turris vectibus vehe- retur, obstupefecit omnes, causa motus initio abscondita, praebuitque speciem gigantis nubes vertice tangentis ac sponte se moventis. tecta erat undique a basi usque ad fastigium et iu multas contignationes divisa. erant autem apertae circum in omnes partes fenestrae plurimae, per quas crebra iactabantur tela, inque suprema
192
[*](Β)[*](C)[*](4. τὸν στρατηγὸν τῆς πόλεως Ἀλέξιον Α. 7. ἑωρακότες γὰρ F, γὰρ om. P. 10. ἀπὸ scripsi : ὑπὸ P. 11. πήγματος scripsi: πείσματος libri. 20. ἀρκεῖν addidi.) parte viri fortissimi eraiit armati strictosque ad comminus pugnandum gladios ferentes et ad liostes propulsandos parati. quod quidem horrifi- cum monstrum cum muris admoveretur, minime socordiam agebat Ale- xius dux urbis Dyrrachii eiusque milites, immo simiil atque illam machinam tamquam helepohn iuvictam extra urbem aedificari vidit, alteram et ipse intra moenia illi opponendam extruxit. perspecta enim altitudine turris se ipsam moventis et loco, ubi illam rotis sublatis constitue- bant, cognito longissimas quatuor trabes e regione turris fixerunt, ita ut velut pegmatis instar ex quadrata basi surgerent. tum nonnulla ta- bulata intra trabes illas inferentes tota moles ut uno cubito turrem ligueam foris extructam superaret effecerunt. iam ipsa tabuhitio undique patebat, cum propugnaculo non egeret, nisi quod fastigium tecto munitum erat. tum Alexii milites collatum ignem liquidum de fastigio undique apertae turris ligneae in oppositam turrem iaculabantur. at vero et ratio et usus docuit, ita sperari noa posse fore ut illa machina everteretur. leviter enim dumtaxat turrim poterat attingere ignis hinc illuc missus. quid igitur excogitant? complent
193
[*](D)[*](P. 886)[*](V. 306)

[*](2. κενουμένου F, κενωμένου P. 7. ἀνῆψε ΑΡ, ἀνῆπτο C. 11. ἀποτεφρουμένων Α ἀποτρεφουμένων F, ἀποστρεφομένων P. 20. Διάβολιν F, Δεάβολιν P.) spatium inter ligneam et urbis turrim materia varia quae facile exardesceret multo infuso largiter oleo; quibus adicitur ignis, titiones scilicet facesque. is iuitio gliscens deinde leni excitatus flatu postremo in altam flammam exarsit atque cum ignis bumidi illius, ut ita dicam, fulminibus coniunctus totam illam horribilem machinam largamque igni materiam praebentein accendit. quae quidem res frago- rem excitabat terribilemque oculis aspectura. ingeutis enim flammae splendor usque ad stadia circumquaque tredecim relucebat. magna tum fuit inopsque clausorum ibi barbarorum perturbatio atque con- fusio, cum alii flammis comprehensi in cinerem verterentur, alii ex alto sese in terram praecipitarent. magnus quoque erat clamor inopsque perturbatio resonantium qui foris stabaut barbarorum.

Hacteuus de ingenti illa nubesque tangente turri obsidioneque barbarorum. sed ad imperatorem redeat oratio. vere igitur ineunte Augusta Thessalonica in regiam urbem reversa est; imperator porro pergens per Pelagonium Diabolim pervenit, urbem in collibus ante montes sitam, in quibus semitae quas supra memoravi sunt impeditissimae. iam

194
[*](C)[*](D) [*](P. 387)[*](8. ῥᾷστα προσχωρεῖν F. προσχωρεῖν ῥᾷστα P. 10. ὧν] ὧς F. 11. ante ἀγάπης in F verba δυνάμεως καταστήσας . . . πρὸς του· τοὺς falso repetita manus eadem delevit. εἴωθε F, εἴωθεν P.) novo in barbaros consilio excogitato plane evitandam esse statuit publicam pugnam. neque igitur apertum capessebat proelium, sed angustiis impenetrabilibus inviisque viis inter castra utraque interiectis fidissimos quosque cum idoneis copiis in ipsis montium iugis collocavit novamque belli gerendi rationem hanc invenit, ut neque ex suis quisquam ad Boëmundum facile accedere posset neque illinc ad litterae sahitationesque mitterentur, quibus amicitia plerumgue conciliari solet. cessantibus enim sahitationibus secundum Stagiritam multae toUuntur amicitiae. nam cum Boëmundum suramae malitiae atque industriae esse sciret, aperto quidem proeho coufligere non dubitabat, quemadmodum iam diclum est, sed aliud plane consilium aUamque artem in eum excogitans minime cessavit. sed ob eas, quas dixi, causas quamquam pugnandi cupidissimus cum periculorum ct anians et vetus esset, tamen imperator pater meus prudentiam in omnibus rebus superiorem esse ratus alia ratione eum debellare studebat. ducis enim est, ut mihi videtur, non sem-
195
[*](B)[*](V. 307)[*](C)[*](1. τοῦτο F, τούτω sic P. 13. λόγοις FC, λόγους P. 14. ὅσῳ P, correxi. 15. ῥοδέρην C. 16. φράγγων F, Φράγκων P.) per ferro victoriam quaerere, sed etiam opportunum tempore casune invitante dolum commoliri ad plenam victoriam reportandam ; estque is maxime proprius ducum mos, quantum scimus, ut non ad gladios solum ac proelia, sed ad foedera etiam sese convertant. atque adeo dolis interdum hostis profligandiis est, cum praesertim apta iis occasio sese obtulerit, id quod etiam imperator tum agitasse videtur. discordiam enim concitare inter coniites et Boëmundum armorumque societatem quam inierunt quasi percutere aut dissolvere studebat, quod ita fere fecit. vocavit ad se Neapolitanum Marinum Sebastum, Maïstromiliorum genere ortum, cui, iusiurandum sibi praestitum haud semper tum servaverat verbis fallacibus promissisque deceptus, sua tamen contra Boëmundum posse credere confisus est. praeterea Rogerium arcessivit, illustrem inter Francos virura, et Petrum Alipham, hominem et laude rei bellicae et servatae omnino imperatori fidei integritate celebrem. quibus in consilium adhibitis deliberavit, quanam ratione rem ita institueret, ut Boëmundum devinceret, quaeritque ex iis, quinam ceteris essent dediti quique cum eo maxime concordarent. quo
196
[*](D) [*](P. 388)[*](B)[*](5. ἐφισταμένων P, correxi. 19. ἐκεῖθεν F. ἐκεῖσε P. 20. 21. παρὰ scripsi: περὶ P. 22. τῶν γραμμάτων F, τῶν om. P.) cognito omni arte id enitendum esse dixit, ut in suas isti partes traherentur: quo quidem facto per illos Gallici exercitus unitatem discordia odioque disiunctum iri. hoc ubi communicavit cum iis, quos nomiuavi, a singulis singulos famulos, quos fidissimos esse silentiumque servare posse novissent, expostulat. libenter illi daturos ὢ servorum optimos poUicentur. qui cum advenissent, hanc fallaciam machinatur. dedit per hos epistulas ad Bo:emundi familiarissimos ita conceptas, ut ad epistulas eorum iam pridem scriptas respondere videretur, quibus ipsius amicitiam expetissent et arcana prodidissent tyranni consilia; ipse magnas se iis gratias agere eorumque benevolentiam sibi exoptatissimam esse simulabat. fuerunt illi quidem Gidus Boëmundi frater quique e clarissimis in exercitu viris fuit, Coprisianus (sic enim appellabatur), praeterea Ricardus et quartus Principatus, vir fortissimus et in Boëmundi exercitu facle princeps, aliique complures. ad hos fictas illas misit litteras: istinc enim nequc a Ricardo neque ab alio quopiam horum imperator scriptum acceperat, quod eorum benevolentiam fidemque significaret, sed ipse per se solus
197
[*](C)[*](D)[*](V. 308) [*](3. ἀνδρῶν τοιούτων C, τοιούτων om. P. 6. ἀπορραγῆναι F, ἀποραγῆναι P. 21. δὲ FC, καὶ P.) huiusmodi litteras confinxit. qui quidem dolus eo spectabat. ut, si proditio talium virorum ad Boëmundi aures pervenisset, tamquam si ab ipso abalienati ad imperatorem defecissent. ipse statim perturbatus barbaro abriperetur furore eosque gravi iniuria affectos a sese desciscere cogeret, quodque iis in mentem non venisset, Alexii fraude ad seditionem adducti facerent. sciebat scilicet dux, omnes gentes coniunctas et concordes esse validissimas, seditiosas vero atque in multas partes disiunctas plane enervari, ut facile ab hostibus superari possent. sic litterae illae peracute excogitatae abditum continebant dohim. quam rem Alexius ita peregit. dedit confictas epistulas singulas singulis tradendas, quibus non solum gratias egit, sed dona etiam ac regia munera pollicitus est promissaque fecit amplissima: monuit etiam, ut in posterum quoque sibi benevoli et essent et apparerent nec secretorum quidquam se celarent. illos, qui mittebantur, a tergo clam sequi iubebat fidissimum sibi hominem, et cum eas ad castra accedere vidisset; celeriter iis praecur-
198
[*](P. 389)Ba [*](Β)[*](C)[*](18. ὅπη F, ὅπου P. 23. ἀπρόσιτος scripsi: ἀπρόϊτος P.) rere, ut Βοëmundum adiret simulans se transfugam esse ad eiusque partes deficere imperatoris cunctationis pertaesum et amicitiae specie ac benevolentiae tyrannum decipiens palam viros illos incusaret, quibus epistulae essent inscriptae: illum atque illum. quos nominatim appellaret, fidera ipsi eiuratos imperatori amicos ac benevolos esse eiusque rebus favere. quare cavendum esso, ne quid infausti, quod iamdudum parassent, in ipsum ex improviso machinarentur. denique prospicere eum iussit, ne quo malo Boemundus tabellarios istos afficeret. id enim curae erat imperatori, ut missos hos viros incohimes servaret perturbaretque res Boemundi. nonne dixit suasitque haec, nonne haec sic evenore? accedens enim vir illc ad Boëmundum iureiurando firmavit tabellariorum salutem ex imperatoris consilio ei patefecit. deinde interrogatus, ubi eos nunc esse suspicaretur, transgressos essc eos Petrulam dixit. tum misit ille qui tabellarios comprehenderent, cumquo cupide legisset litteras, quas veras putabat, vertigine correptus paene concidit. iam vero illos clam iussit observari : ipse sex dies in castris nulli aditum praebens
199

[*](D)

[*](P. 390)[*](V. 309)[*](1. P, correxi. 10. ἐξεχώρησεν C. 13. τὴν scripsi: τὶ P. 15. ἱερι χὼ F, Ιερηχῶ P. 21. ἀνατεθείκει F, ἀνετεθείκει C, ἀνετηθήκει P.) deliberabat, quid faciendum esset, multas volvens rationes, num citandi essent conostabli ac Gido fratri suo palam indicare deberet crimen contra eum allatum, tum utrum citandi essent convicti an non convicti, denique quos eorum loco conostablos faceret. itaque cum remotis his viris fortitudine praestantibus magno se affectum iri incommodo reputaret, fecit ea quae pro re nata fieri poterant (credo etiara ipsi de clandestino litterarum dolo suspiciones subortas esse) atque hilari vultu eos visens confidenter honores suos obtinere passus est.

At imperator, postqaam copias haud exiguas in cunctis claustris cum electis ducibus collocavit, insuper omnes vias magnis ligno- rum struibus, quas xyloclasias vocant, adversus Gallos commimivit. dederat enim statim Auloni Hierichunti Caninis diligentissimum custodem Michaolem Cecaumenum. Petrulam obtinebat cum pedestribus mixti generis copiis Alexander Cabasilas, vir maxime intrepidus, qui multos in Asia Turcas fugaverat ·̀ Dcurae praeerat Leo Nicerita cum idoneo praesidio ; Eustathio denique Camytzae claustra ad Arbanum sita custodienda commiserat. Boemundus vero

200
[*](B)[*](C)[*](9. Κοντοπαγάνον C, Κοντοπαγάνων P. 14. αὐτοῦ ? 19. Σκαλιάρης C. 20, πάλαι F, πάλιν P. 23. γλαβινίτζαν F, Γλαβηνίτζαν P, Γλαβηνίτλαν C.) iam ab ipsis ut dicuut carceribus Gidum fratrem cum comite quodam Saraceno appellato et cum Contopagano adversus Cabasilam misit. deindo ubi oppidula quaedam Arbano finitima in Boëmundi potestatem venerunt, horum incolae peritissimi circa Arbauum viarum situm Deurae accuratissime ei retulerunt secretasque semitas ostenderunt. tum Gidus exercitum bifariam divisit: ipse adversa fronte Camytzam aggreditur, Contopaganum vero et Saracenum comitem a Deuriotis ductos a tergo illum invadere iussit. quod cum inter eos convenisset, dum Gidus cum advcrsis hostibus pugnat, reliqui comites Camytzac aciem a tergo adorti atrocem ediderunt stragem. ille cum adversus omnes pugnare non posset, ubi suos effuse fugiontes vidit, et ipse eos secutus est. multi ibi Romani ceciderunt, in quibus Caras fuit, a pucro iam in numerum familiarium imperatoris receptus iisque adscriptus, et Scaliarius Turca,dux olim per Orientem illustris, postea ad imperatorem transfuga et sacrum baptisma adeptus. haec de Camytzae clade. Alyates autem cum aliis lectissimis viris Glabinitzae custodiendae praepositus in planitiem descen-
201
[*](D)Kov[*](P. 139)[*](16. κατακουζηνὸν F; sic semper. 2Ο. εἶχεν F, εἶχε P. 21. οἶον FC, αὐτὸν P.) dit : utrum pugnandi an loci explorandi cansa, deas noverit. cui forte illic obviam fiunt Galli viri fortes loricati qui statim bifatissimo riam divisi partim (quinquaginta hi numero fuerunt) vehementissimo a fronte impetu illum invaduut habenis omnino remissis, partim a tergo eum bine strepitu sequuntur. erat enim paluster is locus. quos Alyates a tergo appropinquantes non sentiens, sed cunctis viribus cum adversis hostibus pugnans quantum periculum immineret minime cognovit. illi enim a tergo aggressi vehementissime eum adoriuntur. occurrit Alyati comes quidam qui Contopaganus nominabatur eumque lancea transfixit. ita ut exanimis statim humi iaceret; caduntque et alii Romanorum non pauci. quo imperator audito Cantacuzenum arcessivit, quem ad exequendas res militares acerrimum noverat. ille eo tempore, quo ad imperatorem ilico proficisci iussus est, Laodiceae erat. cum vero nullam pateretur dilationem bellum cum Boemundo, enm cum magno exercitu contra hostes ire iubet simulque castris egressus eum tamquam rosequitur ad proelia eum incitans. tum in clisura, quam indi-
202
[*](B) [*](V. 310)Mo[*](C) [*](1. πολλοῖς FC, παλλοῖς P. 2. στρατηγικοῖς F, στρατιωτικοῖς P. 3. γλαβινίηζαν F, Γλαβηνίτζαν P. 4. ἀνέστρεψεν C. 5 sq. ἐν τῷ ἀπέρχεσθαι πολιχνίῳ τινὶ F, πολιχνίῳ τινὶ ἐν τῷ ἀπέρχεσθαι P. 9. ἐνεπίπρων F, ἐνέπιπρον P. 12. ὡς πρὸς F, πρὸς om. P. μώλου C. 14. ὡς ὁ F, ὡς om. P. ἐδήλωσεν F, ἐδήλωσε P. 16. πόρρω που F, ποῤῥωθεν P. 17. ἔλεγον] ἔλευσιν C. 20. ἀπέτρεχεν F, ἔτρεχεν P.) genae Petram appellant, aliquantisper moratus, ubi multis cum meditationibus strategicigque consiliis eum instruxit quaeque utilia erant ei praecepit, plenum eximiae spei Glabinitzam eum dimisit, ipse Diabolin rediit. profectus autem Cantacuzenus, cum castello cuidam propius accessisset , quod Myli dicitur , variis coufestim opcribus paratis id oppugnavit. Romani audacter muros aggrediuntur: pars ignibus illatis portas concremant, pars in moenia insilientes propugnacula cito invadunt. his animadversis, qui trans Busen quod vocatur flumen stationem habebant Galli, ad Myli castellum fcstinabant. quos ubi viderunt Cantacuzeni exploratores, homines, ut dictum est, barbari, sine ordine ad eum recurrunt nec tamen submissa voce, quid vidissent, nuntiant, sed instare Gallorum adventum procul conclamant. quo quidem audito milites, quamquam muros iam transcenderaut et portas combusserant habebantquo iam in manibus arcem, perterriti ad suum quisque equum currunt. ac tantus terror tantaque erat animorum perturbatio, ut alius equum alius conscende-
203
[*](D) [*](Ρ. 392)[*](B) [*](1. σηχυθέντες F, συνθέντες P. θάτερος F, ἁτέρος sic P. 2. ἵππου F, ἵππον P. ἐπέβαινε F, ἐπέβανεν P. 7. ἐχθροῖς F, ἐναντίοις P. 8. οἵτως F, οὕπως F. 15, συγχρησαμενοι P, correxi. 16. ἐπήξατο F, ἐπήξαντο P.) ret. strenue quidem repugnabat Cantacuzenus ac saepe perculsis istie equo occurrebat "Estote viri" clamans verba poetae "et fortis mementote pugnae". sed cum irrita omnia essent, placide eos e pavora recipiens "Cur" inquit "machinas nostras hosti relinquamus in nosmet ipsos adhibendas? agite ignem eis iniciamus, quo facto compositi gradum referamus." statim impigre milites imperata faciunt neque suas solum machinas, sed naves quoque ad flumen Busen collocatas incendunt, ne facile Galli traicere possent. tum ipse sensim pedem referens planitiem occupat, quae ad dextram Charzane, quod appellatur, flumine, ad laevam pahistri atque uliginoso terminabatur loco. utraque re ad se muniendum usus castra ibi posuit. Galli autem, quos memoravi, simul atque ad ripas fluvii provecti naves iam incensas repererunt, spe frustrata minime alacres revertebantur. verum Boëmundi frater Gidus auditis ex illis quae evenissent itinere rantato fortissimos quosque milites ex exercitu delectos adversus Hierichuntem et Canina dimisit. qui ubi ad saltus ve-
204

[*](C)[*](V. 3l1)[*](D)[*](2. ἔστησεν C. 3. ξυμβαλόντες om. C. 4. ἐν addidi. ἐντύχοι F, ἔτυχεν P. 5. πεδιάσι F, πεδιάδι P. 9. ἐγνώκεσαν P, ἐγνώκεισαν P. ἀνεβάλοντο F, ἀνεβάλλοντο P. 12. δὲ τοῦ F, τοῦ om. P. 15. ῾Ρωσμίκης] infra (205, 7) ῾Ρωμίσκην. 17. ἐπισπᾶσθαι F, ἐπισπάσασθαι P.) niunt Michaeli Cecaumeno ab imperatore ut tueretur traditos, adiuvante loci natura confidenter adgressi illos profligant. Gallo enim militi, cum hostes in arto deprehendit, nulla vi resisti potest: idem in aequo campo facile superatur.

Hoc successu elati iterum ad Cantacuzenum recurrunt; sed ubi loco, ubi Cantacuzenum castra posuisse antea diximus, se minime adiuvari cognoverunt animo deiecti pugnam distulerunt. at ille eorum adventus haud ignarus omnem per totam noctem exercitum trans fluvium traiecit. quo facto ante lucem ipse loricatus armatum totum educit exercitum et medium obtinet in acie locum in prima fronte locatus : Turcae laevum, Rosmices Alanus cum popularibus dextrum cornu tenebant. praemisit autem contra Gallos Scythas, quibus mandat ut Gallos procul telis elicerent modo crebro lacientes, modo pedem referentes rursusque procedentes. qui quidem alacres abierunt nec tamen quidquam effecerunt, cum Galli clipeos clipeis admoventes nec acie usquam soluta lento gradu com-

205
[*](Ρ. 393)[*](B)[*](4. ἐπαμύνειν F, ἐπαμοίβειν P. προσέβαλον f, 8. δὲ scripsi: κὼ P. 18. Οὐβον C, Οὔβου Ρ. καὶ ἀδελφὸν P, καὶ om. FC: lacunam signavi; fortasse talia καὶ τὸν αὐτοῦ post Οὖβον interciderunt. 20. τὴν C, τὸν P.) positi succederent. cum vero idoneum ad pugnam spatium utraque acies esset assecuta, Scythae vehementer Gallis equitibus contra ipsos currentibus missilia iacere iam non potuerunt, sed celeriter terga verterunt. quos defensuri Turcae procurrunt: sed ne hos quidem magni facientes Galli acrius instant. quos Cantacuzenus statim ac victos vidit, exusiocratorem Romiscen, qui cornu dextrum tenebat, eosque quibus praeerat Alanos manu promptissimos cum Gallis committere iussit. sed et hic recedere visus est, quamquam saevi instar leonis in illos furebat. superatum hunc quoque cum inteilegeret Cantacuzenus, forti ipse animo tamquam ex receptaculo prodieus in adversam Gallorum aciem erumpit divisoque in multas parles exercitu Gallos plane fusos oppidulum usque quod Myli dicitur insecutus eat cum multis et inferioris dignitatis et nobilioribus occisis, tum captis nonnullis e numero comitum illustriura. in quibus erant Ubus et frater eius, qui Richardus nominabatur, atque Contopagauus. quo facto victor rediit. quam quidem victoriam ut manifestius imperatori nuntiaret, multorum Gallorum capita hastis
206
[*](C)[*](D)[*](P. 394)[*](V. 321)[*](3. λύχνων F, λίχνων P. 4. ἀπορρέοντος F. ἀπορέοντος P, ὑπορέοντος C. 10. τ’ A, τε P. 12. πάντοθεν F, παντα- χόθεν P. 22. μᾶλλον . . . (p. 208, 20) οὐδαμῶς om. C.) infixa captorumque nobiliores Ubum et Contopaganum qui appellabatur confestim ei misit. huc usque in narratione progressa, dum ad lucernam stilum duco, sensi obrepere mihi somnum taedio orationis parum concinnae. quando enim mentionis barbaricorum nominum inserendae atque tot tamque variarum rcrum narrandarum nocessitas instat, liistoriae corpus perpetuitasque orationis articulatim dissecari videntur. nec mihi succensebunt aequi lectores. Boëmundus vero pugnandi cupidissimus, cum in angustias se compulsum neque a mari solum terraque exclusum, sed etiam necessariis omnibus rebus egentem videret, undique pressus idoneam manum urbes cunctas circa Aulonem Hierichunteni Cauina sitas depraedatum emisit. nec segnis erat Cantacuzenus nec eum dulcis, ut ait poeta, somnus tenebat, verum alacri animo Beroiten sat niagnis instructum copiis con- tra Gallos dimisit. qui ex primo congressu victor discedens succensis in reditu tamquam victoriae corollario navibus Boëmundi rediit. autem atrox tyrannus audita eorum, qui missi erant, clade, quasi neminem e suo exercitu amisisset, animum nihil demisit, quin immo
207
[*](Β)[*](C)[*](5. F, σκοπὸς P.) ferocior apparens fortissimos pedites equitesque sex millia elegit et in Cantacuzenum misit, confidens fore ut Romanorum exercitum una cum ipso Cantacuzeno primo impetu caperent. at ille per exploratores, quos semper ad Gallorum copias observandas habebat, de istorum adventu certior factus nocte cum semet ipsum tum milites armavit vehementer ut illi primo mane in sc irruerent. verum Gallis valde defatigtis ad Busae amnis ripas pauhilum acquiesceutibus ipse, ubi ridere dies coepit, invadens illos acriterque urgens multos vivos cepit, plures caedit; reliqui autem fugientes, quod aiunt, lupum occurrunt leoni, fluminis videlicet vorticibus hauriuntur. omnibus igitur comitibus ad imperatorem missis Timorum se confert, qui quidem locus pahister est et aditu difficilis. hic ad septinium diem moratus speculatores multos in varias partes dimisit, qui Hoemundi res obscrvarent et inde sibi nuntium referrent, ut de Boëmundi rebus certior factus eas perspiceret. occurrunt hi forte Gallis centum pontem e ratibus conficientibus, ut flumine traiecto oppidulum in adversa ripa situm
208
[*](D)[*](P. 395)

[*](Β)[*](1. πολίχνιον F. πολύχνιον P. 2. ζωγροῦσι F, ζωγροῦς P. 4. εὔρην ἑ, correxi. 14. λοιποὺς] τοιούτους A. 15. lacunam signavi. 16. οὔπω δὲ Α. 20. δηχθεὶς F (corr. m. 1.) 22. τὰ scripsi: τὸν P, καθ’ F, κατ’ P.) occuparent. in quos subito irruentes omnes paene vivos capiunt ipsumque inter eos Boëmundi patruelem, qui in decem pedum porrectus latus erat ut alter Hercules; fuitque novum sane spectaculum, magnum illum ac vere monstruosum gigantem a pygmaeo correptum videre Scythula. cum igitur Cantacuzenus captivos hos mitteret, lepide praecepit, ut monstrum illud vinculis astrictum pygmaeus Scytha ad imperatorem duceret. imperator, ubi captivos istos adesse rescivit, in regium solium ascendens eos introduci iubet, intratque etiam Scytha vinctum illum immanis corporis Gallum inducens, cuius ne femur quidem attingebat. quae res magnum omnium risum concitavit. tum in custodiam reliqui comites dati sunt: **.

Necdum imperator de rebns a Cautacuzeno feliciter gestis subrisorat, cum alter calamitosus adfertur nuntius, infandam Romanarum cohortium, quae cum Camytze ac Gabasila fuerant, caedem indicans. neque tamen imperator auimum despondit, quamquam perculsus erat maxime et afflictus, ita ut ingemisceret iis, qui ceciderant, quin etiam lacrimas interdum ob unumquemque funderet: sed Coustautiuum

209
[*](V. 313)[*](C)[*](D)[*](1. Ῥωμαίων C. 3. τὰ τέμπη F, τὴν τέμπην P. 9. τοῦ μοῦ P, correxi. 12. τοῖς F, τῆς P. πορφυρογεννήτου F, Πορφυρογενήτου P. 13. τῷ μῷ P, correxi. 14. ἐξέπεμψεν F, ἐξέπεμψε P. 16. φυλακὰς τῆς F, τῆς φυλάκὰς Ρ. 21. περὶ F.) Gabram virum bellicosum et quasi ignivomum in hostes, arcessitum Petrulam, quam vocant, dimisit exploraturum, unde penetmntes in angustias Galli caedis tantae auctores fuissent, iisque in posterum iter praeclusurum. Gabra autem id aegre ferente, cum mandato ὢ· premeretur (habebat enim homo nimiam sui opinionem magnaque moliri cupiebat), statim ad id negotii Marianum Maurocatacalo- nem Caesaris mei sororium. pugnandi cupiditatem suam qui multis egregiis factis iam probaverat, in eius locum substituit. quem sibi carissimum imperator cum mille misit viris fortissimis. quibus etiam multos addidit de familia porphyrogeniti meique Caesaris, pugnandi qui cupidissimi erant. sed ne hic quidem ad eundum promptus fuit; quin etiam deliberabundus in suum se tabernaculum recepit. circa medias vero noctis vigilias Lantulphi litterae, qui tum erat apud Isaaciura Contostephanum classis praefectum, adferuntur, quibus graviter Contostephani Isaacius eiusque frater Stephanus Euphorbenusque incusabantur, quippe qui neglecta Longibardiae freti custodia animi relaxandi causa in continentem terram interdum exirent.
210
[*](P. 396)[*](Β)[*](17. F. 18. ἐκεῖθεν οἱ F, ἐκεῖθεν om. Ρ. 19. * τὸν F, 20. διορθώσοιτο F, διορθώσατο P. 21. ἀνέπεισεν F, ἀνέπεισε Ρ. 22. ἐπιχειρήσας F, ἐπιχειρίσας P.) inerant in iis haec: “quamvis tu, imperator, excursiones Gallorum ac populationes pulatioues omni vi omnique studio praepedire volueris, socordia tamen eorum, quiVjus Longibardiae freti custodia mandata erat, factum est, ut naves ad Boëmundum traicientes cum rebus omnibus necessariis minime turbentur. qui enim paullo ante e Longibardia ad Boëmundum pervecti sunt, idoneum sibi ventum expectaverant. nam cum austri late spirantes in Illyricum e Longibardia navigantibus prosperi peri sint, boreae autem adversi, plenis velis in IUyricum pervecti navigationem feliciter confecerunt. austro vero acerrimo ad Dyrrachium appellere non permissi litus Dyrrachii praetervecti ad Aulonem proficisci coacti sunt, ubi naves onerarias capacissimas constituerunt, ut equestres ac pedestres copias magnas cum omnis generis commea- tibus Boëmundo adferrent. deinde multos mercatus largius illinc importarent.” at imperator ira elatus in Isaacium invectus est; cumque simul minaretur, nisi prudenter rem gereret, ad vigilandum quidem intentius eum excitavit, sed minime Contostephano res ex animo cessit. nam semel iterumque Gallos
211
[*](C)[*](V. 314)[*](D) [*](2. μέσου F. 9. ὅπη F, ὅπου P. προσήκει F, προσήκοι P. 15. ὅπη F, ὅποι P. 16. τύχοι F, τύχῃ P. 17. ανέρρωσε F, ἀνέρωσέ P.) inde in Illyricum transeuntes arcere conatas id quod petebat non assecutus est. medium enim fretum tenens, cum Gallos vento adiutos plenis velis et ingenti impetu navigantes videret, contra Gallos ventumque proris adversum simul pugnaro non potuit, quoniam ne Hercules quidem, ut aiunt, contra duos. vi igitur tempestatis coactus recessit. quibus compertis imperator dentibug frendebat intellegensque haud apta in statione a Contostephano Komanam classem esse constitutam eamque ob causam austrum, qui prosperam Gallis navigationem praeberet, ei adversum esse, tabulam Longibardicae Illyricaeque orae, in qua utriusque portus notati erant, Contostephano permisit litteris admouens, et quibus in locis ad ancoras naves eum deligare oporteret et unde ventum nanctus secundum in traicientes Gallos incurrere possot, rursusque animum Contostephani erexit atque ut rem aggrederetur persuasit; viribusque collectis Isaacius ad locum imperatoris consilio delectiim naves applicavit. observato deinde opportuno tempore, quo Longibardi in Illyricum cum magno commeatu vehebantur, secundo vento in eos incnrrens naves-
212
[*](P. 397)

[*](Β)[*](1. F, ἐπιπεσόντος P. 7. μαυροκατακαλὼν F, μαυροκατακαζὼν Α, Μαυροκατακαλὸν P. 17. Δίαβολιν F, Δεάβολιν P. ἀπεῖργε Possinus in mg.: ἀπῆγχε FP.) que in medio freto excipiens piraticas quasdam iuceudit, plures cum classiariis submersit. at imperator, antequam haec audiisset, quia Lantulphi ipsiusque ducis Dyrracheni litterae altius in animo insidebant, mutato repente cousilio arcessituui, quem iam commemoravimus, Mariauum Maurocatacalouem classis ducem creavit Petrula alii mandata. ille igitur cito profectus deprehensas feliciter piraticas onerariasque e Longibardia ad Boëmundum naves variis commeatibus refertas cepit omnes vigilque deinde custos maris, quod inter Longibardiam est ac fretum IIIyricum, omne prorsus Gallis cum Dyrrachio commercium interclusit.

Imperator autem Diaboli cousidens in collibus ante claustra sitis, cum eos qui ad Boëmundum transfugere cuperent, arcebat, nivium instar nuntios ad duces misit clisuras custodientes, unumquemque docens, quot in carapum Dyrrachenum contra ëmundum essent mittendi quaque forma in occasioue pugnae acies instrui oporteret. plerumque subito eos equitatu irruere iussit indeque celeriter

213
[*](C)[*](V. 315)[*](D) [*](Ρ. 398)[*](4. τὰ F, τὰς P. 18, ὀμφαλῷ F, ὀφθαλμῷ P. 20. παλινδρομήσειε F, παλινδρομήσειεν P. 21. ὢν F, ὢν P.) graduin referre atque iterum hoc iterumque facicntes sagittis dumtaxat pugnare. a tergo vero his praesto esse hastatos volebat lento gradu subsequentes, ut si vehementius sagittarii ad novissimum agmen reicerentur, ab hoc excipi possent simulque ut, si qui Galli ipsis occurrisscnt, eos ferirent. largam iis distribuit telorum copiam, quibus ne parcerent magnopere exhortatus est utque in equos potius quam in ipsos Gallos iacularentur. sciebat enim, telis in thoraces ac ferreas tunicas coniectis illos aut vix aut omnino non posse vulnerari, frustra vero tela mittere plane amens ei videbatur. armatura enim Gallorum lorica est ferrea anulis conserta et ferramentum tam bono ferro fabricatum, ut et tela reiciat et militis corpus tueatur. accedit ad hoc muniraentum scutum, non illud quidem rotundum, sed latiore ab imo ambitu in acutius fastigium desinens, cuius iuterior pars pauUihim excavata est, exterior levigata et resplendens aeneo umbone fulgurat. itaque Scythicum licet aut Persicum tehim vel immanibus lacertis intortum inde ad iaculatorero ipsum repulsum resilit. quare imperator et Gallicae armaturae et nostrae
214
[*](B) [*](C)[*](2. καταπερᾶν Elbcrlingius : καταπεροῦν P. 5. διατερήνειε ἑ F, διατετρήνεις P. 9. πάλαι F, πάλιν P. 14. θαλάσσης F, θαλάττης P. 16. καὶ συμπαρῆν F, καὶ om. P. 17. ἐκεῖωνω F. 20. ὅπως C, ὅπερ P.) iaculationis gnarus imperabat, ut hominibus neglcctis equos potius peterent iaculisque figerent, quippe cum illi equis dciecti facile caperentur. Gallus enim equo impositus omnino superari uon potest, quin etiam Babylonios muros perrumpet: simul autem de equo descendit, volentibus ludus est. cumque perversitatem hominum ipsum comitantium bene nosset, claustra excedere noluit, quamquam, id quod sacpius mihi olim confirmavit, maxime cupiebat proelii fortunam cum Boëmundo experiri. erat enim omni gladio ut ita dicam acrior, summa constantia ac plane inperterritus, sed quae ipsi acciderant quaeque vehementer eius animum cruciabant, ab incepto tunc quidem desistere eum coegerunt. interim Boëmimdus terra marique inclusus est. sedebat enim imperator quasi spectator eorum, quae in Illyrici planitie gerebantur, totoque animo et consilio pugnantibus suis aderat, ita ut et omnium sudorum laborumque eorum particeps esset (immo plures eum pertulisse dixeris) et duces, qui montium vertices claustraque tenebant, ad proelia pugnasque adhortaretur et, quomodo Galli invadendi essent, instrueret. iam Marianus, qui omnes tum vias freti, quod Longibardiae atque Illyrico interia-
215
[*](D)[*](P. 399)[*](V. 316) [*](B)[*](18. δεξάμενος Α. 19. τοῦ λιμοῦ P, τοῦ om. F. 22. δὲ καὶ Α.) cet, custodiebat, omnes inde in Ιllyricum traiecturos prohibuit atque eflecit, ut nec navi trinis instructae velis nec vastae onerariae nec denique myoparoni duorum remorum transfretare ad Boëmundum dum modo liceret, is igitur deficientibus maritimis commeatibus, cum a terra iam undique se premi bellumque prudeniissme geri conspiceret (si qui enim pabulandi aut aliarum rerum afferendarum causa castris exirent vel ad potum equos educerent, Romani in eos invadentes plurimos eorum trucidabant, ita ut paene consumeretur illius exerctus), missis ad Alexium Dyrrachii ducem legatis de pace agere coepit. Gulielmus vero Clarelas, vir praecellens inter Boëmundi comites, cum universum Gallorum exercitum et fame et morbo terribili divinitus immisso laborantem, saluti suae consulens cum quinquaginta equitibus ad imperatorem transfugit. quem benigne exceptum iroperator, ubi Boëmundi rerum clademque exercitus fame pressi audivit quantisque ille esset in angustiis, multis beneficiis donisque cumulatum ipsa nobilissimi dignitate ornavit. cumque ex Alexii litteris cognovisset, Boëmundum
216
πρὸς αὐτὸν διαx[*](C)B[*](D) [*](P. 400)[*](3. ὑπὸ F, ἀπὸ P. 9. ἄνωθεν F, ἄνω P. 20. ἐπεχείρησας F, ἐπεχείρισας P. 22. sq. οὔθ᾿ ὑπὲρ . . . θελήματος om. C.) legatos misisse, qui pacem peterent, reputans nefarios istos domi insidiatores pericnlum semper aliqviod moliri cogitansque, quoties contra se coniuraverint et a familiaribus magis quam ab exteris hostibus se petitum esse, nec utraque manu ampliiis cnm utroqne hoste pngnandum ratns necessitate, quod ainnt, in studium versa optimum dnxit, Boëmnndi precibns minime reiectis cum Gallis pacem inire atque ob causas supra relatas qnominus longius progrederetur desistere. quare ipsc quidem ibi, ubi erat, remansit utrique resistens parti, littcris antcm ad Dyrrachii ducem redditis responderi Boëmundo inbet hunc fere in modum : "nosti omnino, quoties deceptus sim tuis credens et iuramcntis et verbis. nec nisi divina evangelii lex Christianis praeciperet, ut cuncta sibi mutuo ignoscerent, faciles nunc sermonibus tuis aures praeberem. sed qnia falli melius est, qnam deum offondere divinasque leges migrare, non repudio preces tuas. qnodsi igitnr revera pacem et ipse desideras perversam quam suscepisti et temerariam rem detestatus neqne amplius Christianorum sanguine non patriae vestrae nec Christiano-
217

[*](Β)[*](C)[*](V. 317)[*](3. ἐς F. εἰς P. 5. πρὸς τὴν F, τὴν om. P. 14. ἐθνῶν C. 18. γλώττης F, γνώμης P.) rum, sed tuae solius libidinis causa effuso laetaris, age, cum haud magnum spatium inter uos intersit, ipse huc veniascum quotcumque placebit comitibus. ac sive consentientes res inter nos componemus sive id non faciemus, incolumis tamen, ut dictum est, in tua te castra recipies.”

Quibus auditis Boëmundus obsides petiit ex numero ilhistrium, qui liberi in suis ipsius castris in custodia tenerentur snorum comitum, dum ipse rediissct. alioquin enim umquam se ad imperatorem venturum negavit. quapropter hic vocatos ad se Marinum Ncapolitanum et Rogerium Francum, fortitudinis gloria praeclarum, prudentes viros etLatinorum morum peritissimos, praeterea Constantinum Euphorbenum et manu et consilio promptissimum, qui omnia sibi ab imperatore imperata feliciter semper fecerat, et Adralestum queudam linguae Gallicae peritum ad Boëmundum dato illis negotio, omni ratione ut eum adirent eique persuaderent, ut ad imperatorem sese sponte conferret et ea quae vellet ab eoque peteret enuntiaret : nam ea, modo commoda essent imperatori, haud

218
[*](D)[*](P. 401)[*](6. scripsi: ἀπαγγείλοιεν F, ἀπαγγέλοιεν P. 7. ὑπήντησεν F, ἀπήντησεν P. 9. φησὶ F, φησὶν P. 18. τὴν πόλιν FC, πόλιν om. P, 22. πρὸς τὴν F, τὴν om. P.) dubie eum assecuturum, sin minus, incolumcm in sua ipsius castra rediturum. quod ubi cum illis imperator communicavit, eos dimisit. illi vero viam ad Boëmundum ferentem inierunt. hic venire ad eos certior factus ac veritus, ne cognitam exercitus miseriam imperatori renuntiarent, equo conscenso obviam iis longe a castris factus est. qui imperatoris ad eum verba hunc in modum tradiderunt: “minime imperator oblitum se esse dicit promissa iuramentaque quibus non tu solum, sed omnes etiam, qui tunc transiere eomites, vos ipsi obstrinxeritis. ac plane intellegis, minime tibi bene cessisse periuria.” haec ut audivit Boëmudus “Iam satis est” verborum; sed, si quid aliud mihi ab imperatore affertis, scire id cupiam”. cui legati “Haec tibi” saluti consulens imperator per nos denuntiat: scis utique, te nec Dyrrachium, etsi multa tuleris, occupare potuisse nec tibi tuorumve cuipiam commodum ullum paravisse. nisi igitur summum et tuum et tui exercitus vis exitium moliri, accedas ad maiestatem meam et
219
[*](Β)[*](C)[*](3. F, οὐ P. ἐκπέμψω F, πέμψω P. 5. διασωθήσονται F, δισωθήσονται P, διασωθήσεται C. 10. αἰτῶ F, αὐτῷ P. ἀφ’ F, παρ’ P. 17. οἱαντιναοῦν C. 19. σχόντα F, ἔχοντα P, ἔχοντα C.) quidquid cupis exponas auditurus quid mihi videatur. ac si unum uterque sentit probatque, deo gratias ; sin minus, incolumem te in castra tua remittam. tuorum vero quicumque ad sanctum sepulcrum venerandum discedere cupient, a me sustentabuntur ; quotquot autem patriam repetere malent, amplis a me donis aucti domum revertentur.” ad quae Boemundus “Nunc vero” missos ad me esse ab imperatore viros idoneos ad rationes reddendas recipiendasque. fidem igitur plenam mihi a vobis dari volo, minime contemptim me ab imperatore iri exceptum, sed ultra sex stadia obviara mihi familiarissimos ipsius consanguineorum ad me prosequendum prodituros esse; ubi autem accessero ad regium tabernaculum ac portas eius ero ingressurus, ipsura e regio solio surrecturum et honorifice me suscepturum nulla omnino facta mentione eorum quae olim inter nos pepigerimus : neve a me rationem exigat, verum me liberum atque plane securum, quaecumque libuerit. loqui sinat. ad haec spondeatis velim. imperatorem manu me prehensurum et ad caput lecti sui locum mihi daturum concessurumque, ut curo
220
[*](D)[*](V. 318)[*](P. 402)[*](19. οὗ τοῖς FC, οὑτοῖς P. δηλωθεῖσιν F, δηλωθεῖσι P.) duobus militibus eum adiens nec genu imperatoris venerandi causa nec collum flectam." quibus auditis legati, quos supra memoravimus, assurgendum esse illi e regio solio minime agnoscebant superbasque eius preces repudiabant. neque hoc solum denegaverunt, sed etiam id, quod sibi petebat, ut imperatoris venerandi causa nec genu nec collum flecteret. cotera haud perinde abnegarunt, videlicet cognatorum nonnullos, sed non qui maxime propinqui essent imperatori, aliquantum spatii prodeuntes exceptum illum ad imperatorem adducturos curae honorisque causa, porro ipsum cum duobus eum militibus aditurum, manu denique ab imperatore prehensum iri atque fore ut ei ad superiorem lecti regii partem stare Hceret. his dictis discesserunt legati eoque abierunt, ubi paratum iis hospitium erat attributa centum satellitum custodia, ne noctu egressi exercitum specularentur Boëmundumque contemptius haberent. postridie ille cum equitibus trecentis cunctisque comitibus in eum progressus locum, ubi pridie cum illis viris convenerat, relictis illic ceteris iussisque se redeuntem opperiri cum electis sex ad legatos abit. ibi resumpta pri-
221
[*](Β)[*](C)[*](6. ἀντιλέξασθαι C. 9. δὲ F. 16. ὑποστρέψῃ F, P. 17. πὼς F, εἰς P. αὖθις F, tiv P. ὑπὲρ τῆς τῶν ὁμήρων ἀσραλείας καὶ αὐτοὶ F, καὶ αὐτὰ ὑπὲρ τῆς τῶν ὁμήρων ἀσφαλείας P. 21. Φράγγον Ῥογέρην om. F spatio octo litterarum relicto. ῥογέριον Α.) ori disceptatione, cum Βοëmundus instaret, comes quidam ex praestantissimis, cui Ubus nomen fuit, sic Boeraundum alloquitur: “nemo adhuc nostrum, qui huc cum imperatore proeliaturi veneramus, quemquam hasta percussit omitte ista tot verba; pax proelio mutanda est.” tum multa est sermonum altercatio exorta aegre ferente Boëmundo et contumeliae loco ducente, si non omnia, quae petierat a legatis, fierent. quibus quaedam concedentibus, reliqua vero denegantibus Boëmundus necessitate, ut dici solet, in studiura versa postulavit iurareut se houorifice exceptum iri et si imperator quae vellet concedere recusaret, incolumem in castra sua dimissum iri. sanctis igitur evaugeliis propositis obsides Gido fratri tradi custodirique ab eo ad suum usque reditum iussit. quae legati approbautes et ipsi ad iusiurandum de obsidum incolumitate eum vicissim adegerunt; quod Boëmundus iis praestitit. datis igitur acceptisque iuramentis Sebastum Marinum, Adralestum qui vocabatur et Rogerium Francum obsides
222