Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

[*](3 τοῦ om. GV. Ἰταλῶν GV.)

Interea extitit Nilus ille, qui non multo post condemnationem Itali dogmatum tamquam flumen quoddam malitiae ecclesiam inundans magnum omnium animis aestum iniecit multosque errorum

2
[*](Β)[*](C)[*](1. πολλαῖς GV. 3. ὑποκρίνεσθαι V. μὶν οὑν P. οὑν om. CGV. τῇ FACGV, τοῦ P. 4. ἀγωνιάζων G. δῆθεν om. GV. 7. τούτῳ τὸ] τοῦτο C. 9. λογικῆς παιδείας AGV. 10. ἀγεννῆ V. 11. ὑποσυρόμενος] ἐπαγόμενος CGV. 12. τοι VA. ἐμφαινομένην V. 13. κατεσηληκός V. 15. ὑμᾶς V. 17. διακεκριμμένος C, διακεκρυμμένως V. 21. τοῦτο] τοῦ τε G, τὸ τε V. θεωθῆναι] θεὸν εἶναι Α.) suorum haustos vorticibus mersit. is callidus virtutis simulator nescio unde tum Constantinopolin venerat ibique abditus degebat deo uni sibique assidue intendens sacrisque libris vacans. ac licet Graecae eruditionis plane rudis esset nec haberet ab initio qui ipsi intimum divinae scripturae sensum aperiret, tamen in sanctorum opera irruperat, cumque omni ratiocinandi arte careret, ab intellegentia scripturarum aberravit. nec ignobili tamen turba congregata in magnas aedes doctor suis suttragiis declaratus se insinuavit partim ob eximiam virtutis speciem victusque asperitatem, partim ob sublucentis ex arcano scientiae fucum. itaque cum uec hypostaticam mysterii nostri unionem intellexisset nec, quid esset ipsa unio quidve omnino hypostasis, sciret nec separatim hypostasin unionemve neque rursus coniunctim hypostaticam unionem cogitare posset neque. quomodo assumpta natura divinitatis particeps facta esset, a sanctis didicisset, factum est, ut longe ultra veritatem evagatus humanitatem illam
3
h[*](D)[*](P. 270)[*](V. 214)B[*](1. τούτου V. ἤθετο V. 3. ἀμαθείας V. 4. ἐμέμψατο CGV. 8. πρὸς om. V. 9. στρέβλας CGV, στρέβλαν P. 11. πολλὰ GV. 12. τοῖς V. ἀσεβείας ἐκείνης . 13. διισάξεις CGV. Τικράνην P, correxi. 16. ἐπινεμομένων CG. 17. ἐπιπλεκόμενοι GV. 19. δὲ GV. 20. σχεδὸν, στῆσαι] σφενδονῆσαι GV.) natura deificatam fuisse profiteretur. nec vero id imperatorem fugit; sed ubi rem rescivit, celeriter medicinam quaerens hominem arcessivit obiurgataque admodum eius audacia imperitiaque multis eum rationibus convicit hypostaticam dei et hominis in verbo unionem aperte demonstrans exposuitque, quomodo proprietates communicatae essent et assumpta natura gratia superna deificata. at ille falsam suam doctrinam tenaciter servavit et ad tormenta, vincula, corporis mutilationem, quodvis denique malum paratior erat quam ut Christi humanitatem natura fuisse deificatam docere desineret. erat tunc Constantinopoli multitudo Armeniorum, quibus impictatis incitamentum Nilus ille evasit. inde crebra colloquia cum Tigrane illo et Arsace, quos prae cetoris Nili dogmata ad impietatem trahebant. tum imperator, quia et multorum animas improba doctrina corruptas videbat et Nili Armeniorumque res sociatas claraque undique voce doceri, humanitatem natura faisse deificatam, ita ut abrogatis sanctorum patrum testimoniis hyposta-
4
[*](C) [*](D) [*](P. 271)

[*](1. σφοδρὰν F, σφόδρα P. 2. τούτου AV. 3. συνεσκέψατο CGV, συνεσκέψατο P. 5. εἰς τὸ om. GV. 10. τῶν om G. 12. ὁ FGVA, om. Ρ. 15. τε FGV, δὲ P. τῶν] τὰς CGV. 22. καθυπέβαλον FV, καθυπέβαλλον P.)

tica unio fere ignoraretur, nimiam improbitatis vim profligare cupiens ecclesiae proceres convocavit synodumque de his fieri constituit. convenit universus episcoporum coetus cum ipso patriarcha Nicolao. Nilus in medio cum Armeniis constitutus est atque edita dogmata eius. tum ille clara voce ea docuit et strenue pluribus firmare conatus est. quare synodus, ut multorum animas a corrupta eius doctrina tueretur, perpetuo eum anathemate damnavit, hyposticam unionem secuudum sanctorum traditioues mauifestius praedicans. post hunc vel potius una cum hoc etiam Blachernita damnatus est, qui, licet sacerdos esset, impia et ab ecclesia aliena sentiebat. is enim Enthusiastarum consuetudine usus et lue eorum contactus multos fallebat magnasque Constantinopolis domos subruens impia dogmata promulgabat; cumque saepe ab imperatore arcessitus edoctusque minime tamen ab erroribus suis desisteret, ipse quoque ad ecclesiam delatus est. hunc patres diligenter examinatum, ubi non posse eum mutari intellexerunt, et ipsum et dogmata eius perpetuo anathemati subiecerunt.

5

[*](B)[*](C)

[*](V. 215)[*](1. κυβερνίτης F. 5. ἄλλα τὰ P, correxi. πάλιν om. CG. 6. ἐφ’ scripsi: ὑφ’ P. ἑτέρω F, ἑτέρου P. 8. ἐᾶν τὸ] έν αὐτῷ CG. 9. πικρὰν G. 11. ἐκεῖνο F, ἐκείνου P. περιγρἀψαντες scripsi: παραγράψαντες P. 12. πρὸ G. 15. Ὁμηρικαὶ καὶ Α. 16. ἐκείνου G. 18. ταὐτὸ FA, ταὐτὸν P. ξυνεληλυθυῖαι F, συνεληλυθυῖαι PA. ἐφιλοσόφησαν** F. 19. ἐκείνων . . . μηδὲ τοῦ om. G. 20. ἀφυβρίσαντος] ἡσυχάσαντος CG.)

Ita imperator ut gubernator bonus crebros undarum incursus quasi eluctatus vastosque mundi aestus emensus ecclesiasticis rebas insuper bene constitutis in alia rursus bellorum tumultuumque maria defertur. continuo enim aliud post aliud successit et mare mari ut dicunt flumenque malorum flumine excipiebatur, ut imperator ne respirare quidem vel conivere posset. atque licet nos, ut dicet iure aliquis, parvam modo stillam e mari Adriatico hauserimus paucas rerum ab imperatore tunc gestarum adumbrantes potius quam describentes, omnibus tamen ille fluctibus undisque restitit, donec regni navem secundo vento usam ad tutos portus appelleret. nec profecto Demosthenis vox vel torrens Polemonis oratio vel omnes Homeri Musae illius instituta digne celebrarint; immo ne ipse qnidem Plato, nec si stoa cum academia conspiret, philosophari quidquam quod eius menti consentaneum sit queant. etenim nondum procellis illis variisque bellis compositis fluctibusque sedatis ingruit in eum alia

6
[*](D) [*](P. 272)[*](1. αὐτῶν CG. ἐπεγχείρεται G. 2. ἀλλὰ καὶ P, καὶ om. F. ἀλλ᾿ ἐκ τῆς κάτω τύχης τοῦ χάρακος Α. 3. τοῦ om. G. 4. ἔλεγε FA, ἔλεγεν P. 5. Ἀντιόχου CG. 9. μὶν οὑν om. CG. διεντυχόντι? 11. ἀνατολῶν CG. σισυρφορῶν F, σισσυροφορῶν Ρ. 12. περιεγνώσθη A. 14. tovtovG. 15. βέλη G. 16. ἐτελευτήκει G. 17. τὸ om. F. 21. οἴμαι] ἄρα CG.) tempestas nulli superiorum vehementia cedens. extitit enim non ex nobilibus quidem sed infimae sortis e castris homo, qui se Diogenis filium affirmabat. attamen hic interfectus erat eo proelio, quod cum Turcis Isaacius Comnenus imperatoris frater ad Antiochiam commisit; de quo qui accuratius scire volet, adeat commentarios incliti Caesaris nostri. is igitur, quamvis a multis refrenatus, neutiquam tamen cessavit. namque ab Oriente pauper et sisyra tectus venerat praeditusque versuto et callido ingenio urbem ostiatim vicatimque circumibat praedicans de se excelsa, nimirum Diogenis superioris imperatoris filium se esse Leonem: qui, ut dixi, ad Antiochiam sagitta ictus ceciderat. hunc igitur impostor ille a mortuis excitarat usurpatoque eius nomine imperium aperte affectabat levioresque in fraudem inducebat. fuit hoc imperatori ingens aerumnarum augmentum, tamquam si Fortuna post tragoediam novum draraa adiunxerit nefario illo in scaenam dato. ac, puto, velut asoti saturi liba mellita, ut tragemata, sibi apponere solent, sic etiam Romanorum
7
[*](Β) [*](C)[*](7. ὁμευνέτου Α. 13. ἐξαποστείλας Α. 14. παραγενόμενον G. 15. ἀνερχόμενον G. 20. συναυλιζόμενον G. 21. τούτου G. 22. αἵματα A. 23. ἡμειρόμενον G. ἀνθρωπείων FA, ἀνθρωπίνων P.) Fortuna, postquam multimodis imperio insultavit, ad satietatem adducta per tales pseudoimperatores imperatorem illusit. at hic quae iactabantur plane contempsit. cum vero gregarius ille miles per trivia et vicos ita nugari non desineret, eomperit id Alexii imperatoris soror Theodora, uxor interfecti Diogenis filii: quac indignata fraudem eius non tulit. ea enim post viri caedem monastica professione suscepta religiosam vitam diligentissime colebat deo soli dedita. taudem imperator, cum nugatorem istum frustra iterum atque tertio monuisset, Chersonem eum relegavit et in custodia haberi iussit. ibi nocte in muro ambulans et prospectans cum Comanis ob commercium parandumque victum eo ventitantibus saepius colloquebatur, donec tandem fide utrimque data noctu se fune vinctum de muro demisit; quo excepto Comani in suam terram abeunt. ibidem cum aliquamdiu esset commoratus, eo provectus est, ut adeo imperator ab ipsis iam appellaretur. atque hi, quia hominum sanguine carneque
8
[*](D)[*](V. 216)[*](P. 273)[*](Β)[*](2. εὑρηκότα G. Πάτροκλον . . . πρόφασιν] ὁ Hom. Il. XIX 302. τῶν Ῥωμαίων Α, τῆς Ῥωμαίων P. πανστρατιᾷ CG, πανστρατὶ A, πανστρατιᾶς P. 4. ταύτην 6. 8. γλῶττα F, γλῶσσα Ρ. 9. ἐπὶ G. 10. μεμαθήκει A. 12. δὲ G. 14. αὐτὸν scripsi: αὐτῶν P. ἀπεῖργον. τοίνυν (cf. I 131, 5. 176, 3) scripsi: ἀπειργόντων P. 20. κυροῦ Νικολάου CG.) humana satiari ac multam praedam e nostra terra agere cupiebant, nancti probum praetextum expeditionem in Romanos parabant, illum scilicet in paternum regnum restituturi. quod consilium etsi celarent tamen imperatorem non ftigit. itaque is quam plurimos milites armabat omniaque ad proeliandum cum barbaris parabat. valles enim angustas, quae vulgari lingua clisurae vocantur, ut diximus, praesidiis iam ante firmaverat. interiecto autem tempore, cum Comanos una cum pseudonymo in adiacentes Istro regiones venisse cognosset, praecipuos duces et cognatos necessariosque suos convocat cum iisque deliberat, ecquid eos aggredi e re foret. oranibusque id negantibus, sibi non confisus suam unius sententiam sequi noluit, verum dei arbitrio totam rem permittendam putavit. itaque cum omnes sacerdotali et militari laterculo adscriptos congregasset, vespere in magnam dei ecclesiam se confert ipso praesente patriarcha Nicolao. is enim iam patriarchicum thronum ascenderat indictione septima anni
9
μης ἔτους ςφABBREV[*](C)[*](D) [*](1. Γαριδᾶ F, Γαρυδᾶ G, Γαρίδα Ρ. 2. ἐρώτησιν G. 3. ἐξεληλυθότος G. συνεπιθέσθαι Α. ἐνσημηνάμενος CA, ἐνσημαινάμενοι G, ἐνσημημνάμενος P. 11. τῇ ... ὁδῷ G. 15. αὐτῶ F.) sexies millesimi quingentesimi nonagesimi secundi post Eustratii Garidae abdicationem. ibi descriptara in duabus tabulis interrogationem, num obviam Comanis exiret necne, tradit omnium coryphaeo in sacra mensa deponendam. totaque nocte hymnis transacta, diluculo, qui deposuerat chartam, recipit delatamque et coram omnibus resighatam legit. unde exhortationem tamquam divino editam oraculo imperator accipiens totum se dedit expeditioni copiasque undique litteris datis contraxit. satis igitur omnibus paratis iter in Comanos moliebatur. cunctoque exercitu arcessito Anchialum profectus Caesarem Nicephorum Melissenum affinem suum et Georgium Palaeologum atque sororis filium Ioannem Taronitem Beroen dimisit, ut et urbi et finitimis regionibus essent custodiae et praesidio. ex ceteris vero ducibus Dabatenum, Euphorbenum Georgium et Constantinum Ubertopulum delegit: quos traditis cuique copiis misit ad Zygi fauces custodiendas. tum ad Chortaream, quae est una ex Zygi
10
[*](P. 274)[*](V. 217)[*](Β)[*](4. τετελέκασι F, τετελέκασιν P. καὶ postorius] κελεύων? 5. διὰ τούτων F, om. P. 8. διακείμενος G. 9. ἐκκρίτων G. 15. ἐξαπέστειλε F, ἐξαπόστειλεν G, ἐξαπέστειλεν P. 16. Σκαλιάρη CG. ἐκκρίτων] . . . . . . . οὗτοι ἔκκριτοι F. 17. ἐκεῖ CG. 18. ἐπανέρχεται G. Ἀνδριανούπολιν G: sic semper. 21. Ταρχανειώτης CG, Τραχανιώτης P.) clisuris, processit Zygumque universum lustravit, explorans, num omnia sua mandata qui ea susceperant iam perfecissent, ac, si quae inperfecta et mutila essent, correcturus, ne facile his locis Comanis penetrare liceret. itaque omnibus e sententia dispositis revertens inde ad Sacram quae dicitur Pahidem haud procul ab Anchialo castra posuit. quo cum nocte Pudilus quidam e praecipuis Blachorum venisset Comanos Danubium traiecisse nuntians, primo mane proceribus cognatorum ducumque convocatis consultandum putavit, quid facto opus esset. cum vero Anchialum occupandam omnes censerent, confestim Cantacuzenum et Taticium misit ad Therma, quae vocant, una cum Scaliario Elchane aliisque eximiis sociorum, qui illas regiones custodirent; ipse Anchialum abit. at cognito Comanorum in Adrianopolin impetu primores omnes Adrianopolitanorum ad se evocat; e quibus eminebant Catacalo ille Tarchaniota et Bryennii olim tyranni filius Nicephorus, qui et ipse
11
[*](c)

[*](D)[*](1. ὁ om. F. Βρυενίοι F: sic semper. 2. πολλὴν F, πολλὰ P. 11 Εὐφορβηνῷ F, Ἐφορβηνῷ P. 12. προσέταξεν F, προσέταττεν P. 16. παρέσπεσθαι F, παρέπεσθαι P. 18. παρὰ τῶν F, διὰ P. διὰ F, om. P. 22. παραδεδώκασι F, παραδεδώκασιν P.) tyrannidem arripuerat oculisque privatus erat. quibus civitatis custodiam enixe commendans, ne ignave cum Comanis pugnam committerent, verum clausis plerumque urbis portis ad scopum eminusque ut tela in eos mitterent, admonuit, multa pollicens beneficia, si mandata sequerentur. quibus praeceptis imperator Bryennium ceterosque bene animatos Adrianopolin remisit; ac praeterea Catacaloni Euphorbeno Constantino litteris imperavit, ut assumpto Monastra (qui erat vir mixti e Graecis barbarisque generis, magnam rei militaris peritiam nanctus) et Michaele Anema una cum eorum cohortibus, simulac penetratas a Comanis clisuras cognosset, ipsos subsequeretur subitoque invaderet.

Sed ubi Comani Blachorum Ope clisurarum vias edocti Zygo facile superato ad Goloen accesserunt, statim urbis incolae praefectum praesidiorum vinctum Comanis tradunt eosque faustis acclamationi-

12
[*](P. 275)[*](B) [*](1. τοῦτον CG. 2. Κώνστας Ct. 3. Κομάνοις ... ἐξερχομένοις scripsi: Κομάνους ... ἐξερχομένους P. 4. θαρσαλέως F, θαρσαλέος P. 7. τὴν] τινι G. ὀλοὴν G. 8. τε om. G. ν 9. προσεληλυθότες δὲ G. αὐτοὺς C, αὐτὸν P. 14. ἐκτὸς G. ἐμπειρίαν om. G. 15. νηπίοθεν CG. 18. τούτους F. lacunas hic et postea signavi. 19. κατέστησε F, κατέστησεν P. δὲ om. G. 20. μέρος G.) bus exceperunt. tum Constantinus Catacalo memor mandatorum imperatoris Comanis pabulatum exeuntibus occurrit fortiter centumque circiter ex iis cepit; quem statim ad se vocatum imperator nobilissimatu ornavit. interim Diampolis ceterarumque finitimarum urbium incolae, ubi occupatam a Comanis Goloen viderunt, ultro accesserunt laetique eos excipientes urbes dediderunt, pseudonymum Diogenem Augustum acclamautes. qui tota regione potitus collecto universo Comanorum exercitu Anchialum pergit eius urbis expugnationem experturus. imperator vero, qui in illa erat, magnam rei bellicae scientiam a puero nanctus, cum loci natura Comanos ab impetu arceri et muri firmitatem augeri perspiceret, divisis copiis portisque urbis apertis foris * manipulatim in acie collocavit, circa vero frontem Comanorum exercitus * clamoribus incitante parte Romanae phalangis * fusos usque ad ipsum mare persecuti
13
[*](V. 218)[*](C) [*](D) [*](1. θαλάττης F, θαλάσσης P. 3. ἀντικαταστῇσαι G. 6. προμετώπιον CG. 9. τούτους] τούς τε G, τούς τ᾿ C. 14. τοῦ CG, τῆς P. 15. θεασάμενοι FCG, θεασάμενον Ρ. 18. καταλαβόντα ὁ Βρυένιος Νικηφόρος F, ὁ Νικηφόρος Βρυέννιος καταλαβόντα P. 19. ἀκούσει F, ἀκούσῃ P. 2Ο. περιχαρείας FCG, περιχαρίας P. 21. ἀξιώσει με?) sunt. id Augustus conspicatus, cum adversus tantam multitudinem parum copiarum haberet nec resistere posset, iam omnes in acie consistere nec quemquam ultra ordines procurrere iussit. Comani vero, qui acie instructa ex adverso Romani exercitus stabant, ne ipsi quidem sunt aggressi. atque sic per tres dies a mane usque ad vesperam manserunt, cum et barbari loci natura a proelio absterrerentur et nemo e Romana phalange adversus eos procurreret. arx autem Anchiali eiusmodi sita est: habet dextra mare Poaticum, sinistra solum asperum et invium ac vitibus consitum ideoque minus equitabile. quid tum? constantia imperatoris perspecta desperatoque successu, barbari mutato itinere Adrianopolin petunt decepti a pseudonymo, qui iactabat: “si Adrianopolin me advenisse Bryennius Nicephorus audiverit, apertis portis me summa laetitia excipiet ac pecuniis adiuvabit omnique benevolentiae genere augebit; licet enim non genere, voluntate tamen cum patre meo fraternam necessi-
14
[*](P. 276) [*](B)[*](1. οὕτω F, οὕτως V. 3. δὲ om. G. 6. ἁπάντων F, πάντων P. 8. πράξεσι F, πράξεσιν P. ἐπιστάμενον G. 15. ὡς φυσικὸν G, ὡς om. P. 16. καταλαβόντες F, καταλαμβάνοντες P, καταλαμβάνουσι G. 17. ἐκεῖ scripsi: ἐπεὶ P. δὲ FG, om. P.) tudinem colebat. urbe vero potiti proximum ad imperii caput iter habebimus”. ac patruum nominabat Bryennium rei veritatem sane parte edoctus. namque Romanus Diogenes, quondam imperator, qui Bryennium norat eumque omnium tunc hominum prudentia praestantissimum maximeque sincerum ac dictis factisque veracissimum esse sciebat, fratrem eum adoptare vohvit; idque illo consentiente factum est. quae res et vera et nota omnibus est. iste igitur pseudonymus tam impudens erat, ut etiam patruum revera illum vocaret. talibus scilicet utebatur artibus. verum Comani, levi mutabilique ut barbari ingenio praediti, eius sermoni obsequuntur et Adrianopolin profecti extra urbem castra locant; pugnatumque est ibi per octo et quadraginta dies, cum iuventus pugnacissima cotidie erumperet manumque cura barbaris consereret. at Nicephorus Bryennius, ubi e loco inferiore a pseudonymo vocatus e turre prospexit, quoad ex hominis voce collegit, negat se illum
15
[*](C)[*](V. 219)[*](D)[*](Ρ. 277)[*](5. παρεκτεινόμενοι G. 10. Καλατώδων G. 13. δὴ ἡμάρτανε G. 14. τοῦτο G. τηνικαῦτα om. CG. 16. ἐν ὑστέροις F, εἰς ὕστερον P. 19. αὐτὸν F, αὐτοὺς P, om. CG. 21. ἀσπίδι? 22. οὐ om. CG. ῾Ρωμαῖον μὲν CG.) agnoscere filium Romani Diogenis, qui pro benevolentia fratrem se nominaverat, ut dictum est, qualia saepe fieri solent, verumque filium eius apud Antiochiam interfectum esse. his verbis explosum simulatoρrem amandavit. sed incolae urbis, cum procedente tempore inopia urgerentur, litteris ab imperatore auxilia petierunt; qui extemplo Constautinum Euphorbenum idoueo numero comitum, qui sub ipso essent, selecto noctu Calathadorum parte Adrianopolin inire iussit. statim Catacalo ingressus viam, quae Orcstiadem ducit, optima spe elatus se Comanos falsurum putavit, sed errore deceptus est. nam barbari, simulatque id cognoverunt, magno equitum numero adorti recedere coactum acriter persccuti sunt. quo tempore filius eius Nicephorus, qui postea cognatus meus factus Mariam Porphyrogenitam, sororem meam natu minorem, in matrimonium duxit, hastam longam protendens subitoque conversus insequentis Scythae pectus percussit: hic vero ilico mortuus concidit. erat enimvero peritissimus lanceam vibrandi tegendique se clypeo; ac qui equitantem illum vidit. nou Romanum putavit. sed e Normannia venisse: adeo mi-
16
[*](B) [*]()[*](3. πρὸς Θεὸν F, παρὰ Θεοῦ P. τὰ πρὸς] τὴν παρὰ G. 4. τοῖς G. ἡμέραι F, ἡμέραις P. 5. τοῦ FG, om. Ρ. 8. καρτεροῦ F, καρτερῶς P. 9. ἀγωνιζομένων G. 11. ὁ Μαριανὸς P, ὁ om, F. τοῦ Τογορτὰκ] τοῦτον γορτοῦ G. Τογορτὰκ scripsi: Τογορτὰν F, Τογορτᾶ P, Τογορτοῦ C. 13. ἐναγκαλισάμενος] κατασείσας C, κατασείας G.) rabile fuit spectaculum iuvenis equitantis. et revera natura ipsa ambitiose eum exornaverat; maxime etiam erga deum fuit religiosus, erga homines suavis et amabilis. necdum interiectis quadraginta octo diebus, iussu Nicephori Bryennii, penes quem omnis Adrianopolis potestas erat, patefactis repente portis strenui milites in Comanos erumpunt; acerrimoque proelio conserto multi quidem Romani fortiter certantes nec vitae parcentes occubuerunt, plures tamen trucidarunt. ibi Marianus Maurocatacalo, cum Togortac summum Comanorum ducem conspexisset, hastam longam vibrans datis equo habenis confestim eum incurrit occidissetque, ni circumfusi Comani interfecto paene Mariano mature eum subduxissent. hic Marianus, licet iuvenis ac vix pubertatem ingressus, saepe ex Orestiadis portis erumpens cum Comanis pugnabat hosteque aut percusso aut interfecto victor semper redibat. nam fortissimus certo bellator erat ac virtutem quasi hereditatem paternam sortitus, fortissimorum
17

[*](D)[*](V. 220)[*](P. 278)[*](2. ὑπογύου F, ὑπογυίου P, 3. ἐχώρησε F, ἐχώρησεν P. 4. τῷ χείλει F, τὸ χεῖλος P. 8. ἀφειδῶς om. CG. 9. καρτερὰν G. 15. τῷ add. prima manus in F. 17. interrogationis signum posui. 18. μεταχειρίσεως F, μεταχειρήσεως P. 20. ἐπηγγείλατο FC, ἀπηγγείλατο P. 21. ἀποκειρεῖν G.) virorum fortior proles. is igitur e praesenti periculo servatus et ira fervens Pseudodiogenem petit; quem cum stantera in ulteriore ripa fluminis, ubi Marianus cum Comanis certaverat, cocco regioque ornatu indutum eiusqne comites dispersos videret, flagelli verbere caput eius inclementer percussit falsum ipsum appellans principem.

Tandem imperator Comanorum ad Adrianopolin pertinacia ac frequentibus ibi pugnis cognitis faciendum sibi putavit, ut eo ipse Anchialo proficisceretur. arcessivit ergo principes ducum civitatisque proceres eosque quid faciendum esset consuluit. tunc quidam nomine Alacaseus accedens “Pater” iuquit “meus huius pseudonymi patri olim familiaris fnit; quare, si placet, eum adibo deductumque in aliquam arcem comprehendam”. quaeritur deinde, quonam id modo posset. at is Zopyrum Cyri aequalem imitatus rationem, qua ille usus erat, imperatori proposuit. nam se ipsum deformaturum esse pollicebatur et barba pilisque rasis, tamquam haec ab imperatore passus

18
[*](Β)[*](C) [*](1. οὐκ εἶπε P, οὐκ om. CG. καὶ CG, οὐδ’ P. interrogationis signum posui. 3. τε om. CG. 7. ηκα G. 8. πάλαι om. CG. μοῦ P, correxi. πρὸς τὴν σὴν βασιλείαν τοῦ μοῦ G. 9. γνησιότητα G. 10. ὀνόμασι F, ὀνόμασιν Ρ. 11. αὐτὸν F, om. P. 12. διηγήσωμαι FC, διηγήσομαι P. 13. τόνε, om. P. 15. πᾶν F, om. P. 16. ἀδι*στάκτως F. 19. καθάπερ εἴπομεν om. CG. κουρείαν F, κουρίαν P.) esset, illum accessurum: quod quidem et dixit et fecit, et pollicitus est et promissis stetit. etenim consilio imperatori probato Alacaseus se totondit usque ad cutem et corpore lacerato ad personatum illum Diogenem confugit eique cum alia tum praecipue veterem amicitiam in mentem revocaus “Multa”, inquit, “acerba ab imperatore Alexio passus ad te venio patris mei cum tua maiestate amicitia fretus, ut tibi in his rebus in quibus nunc versaris subveniam.” utebatur enim talibus blandimentis, ut eum ad se traheret. atque ut copiosius de eo narrem, acceptis imperatoris Alexii mandatis et ad Putzae arcis praefectum litteris, in quibus erat: “quidquid, qui has litteras reddet, tibi dixerit, id sine mora exsequere” (nimirum eo profecturos esse imperator Adrianopoli discedentes bene coniciebat), his igitur sic dispositis Alacaseus usque ad cutem, ut diximus, sponte tonsus pseudonymum adiit et “Tua”, inquit, “causa multa acerba passus sum, tua
19
[*](D) [*](p. 279) [*](3. ἀπέβης G. 4. λαθὼν Α λαβὼν P. 7. ἀποδεξάμενος FA, ὑποδεξάμενος P. 10. ἐφ᾿ F, om. P. 22. ἀλεκασεὺς A.) causa contumelias et vincula tuli, tua causa per multos dies, postquam Romanorum fines ingressus es, carcere tenebar, imperatori suspectus ob patris mei erga te amicitiam. clam igitur ad te, dominum meum, confugi vinculis mea ipsius opera liberatus, ut tibi salutaria cousilia suppeditarem". atque hic quidem benevolentissime eum excipiens quaesivit, quomodo quae sibi proposuisset assequenda putaret. tum ille “Vides” ait “arcem hanc et latam hanc planitiem praebentem affatim pabuli equis, quotquot dies vel te vel exercitum tuum quieti daturus es. nec ultra nobis progrediendum est, sed aliquautisper ibi commorandum, ut et arcem recipias et Comani egressi quae ad victum necessaria sunt apportent ; tum regia urbs petenda est. quodsi voles, arcis custodem plane mihi olim addictum visam atque efficiam, ut sine pugna eam tibi tradat." placuit consilium Diogeni. quare Alacaseus imperatoris epistulam sagittae illigatam nocte in arcem mittit; qua lecta eius praefectus ad dedendum castrum paratus erat. postero mane Alacaseus primum ad portas accedit seque cum praesidii praefecto colloqui simu-
20
[*](B) [*](V. 221) [*](C)[*](1. ὑπεκρίνατο F, ὑπεκρίνετο PA. 4. ἐδεδώκει A. 5. ποιήσαντας G. 7. περιχαρῆς A. 9. προκαλουμένου F, προσκαλουμένου Α πρ0ναλουμενον P. τούτῳ A. 10. ἀλεκασσέως A. 12. παρέθεντο FA, παρέθετο P. 14. αὐτὸ G. 15. ἀλεκασεὺς A. 16. που om. CG. 17. δὲ G.) lat signo dato Diogeni, ut, sinmlatque id conspexisset, coafestim castrum intraret. itaque cum praefecto sermone ficticio diu producto datoque tandem pseudonymo signo quod modo indicaverat Diogenes, id ubi vidit, cum paucis militibus audacter ingressus ab iis qui intus erant blande excipitur et a gubernatore Putzae invitatur ad balneumq; ad quod ab Alacaseo quoque impulsus statim morem gerit. copiosae dein epulae et ipsi et Comanis apponuntur; qui mox omnes sat epulati impletique vino, quod e plenis utribus hauserant, stertentes iacebant, superveniunt autem statim et ipse Alacaseus et praefectus cum nonnullis aliis omniumque armis et equis subductis ipsum stertentem ibi relinquunt; at ceteros, quorum dux erat, necant atque in voragines quasdam velut in sepulcra natura parata statim coniciunt. interim Catacalo ex imperatoris mandato Comanorum exercitum subsequens, cum in arcem illum ingressum videret Comanosque pabulatum circumsparsos, prope urbem quam modo di-
21
[*](D)[*](2. ὠνομάσαμεν C, ὀνομάσαμεν P. 4. τὴν om. A, τηνικαῦτα CG. Τζουρουλῷ G. 6. καὶ δέσποινα F, om. P. 8. Κυμινιανὸν CG(A), Κυμινειανὸν P. 10. Καρμύρην CG. 11. καλούμενον CG. 12. ἐγκαρτερὸν G. 16. τῶν F, om. P. 17. ποσουμένοις G. δέκα CG. 19. Ταυροκόμου CG. 20. τὸ χεῖλος CG.) εἱστείκει Ρ, correxi. 22. διακειμένην scripsi: διακειμένου P. ximus castra posuit. sed Alacaseus effusis ubique Comanis rem ad imperatorem referre non audebat, sed cum captivo illo Tzurulum recta petiit Constantinopolin reversurus. quo audito mater imperatoris et domina, quae in palatio regio degebat, sine mora drungarium classis Cyminianum Eustathium spadonem celeriter misit, qui istum acciperet atque in urbem duceret. is secum habebat Turcam quendam Camyren, cuius opera ad eum excaecandum usus est. at imperator commorans etiamtum Anchiali, cum Comanos ad depraedandas adiacentes regiones dispersos audivisset, castris motis parvam inde Nicaeam petiit; ibique cognito Citzen, qui erat unus e Comanici exercitus ducibus, cum duodecim fere millibus barbarorum, quibus ad pabulandum sparsis ingentem praedam collegerat, ad fauces Taurocomi consedisse, copias suas contraxit et ad ripas amnis, qui per planitiem fiuit istis faucibus subditam, descendit. erat ea regio plena trixaginum arbornmque novellarum. ibi subsidere copias iussit
22
[*](P. 280)[*](B)[*](V. 222)[*](1. καὶ τῶν CG. 3. τοξείας FC, τοξίας P. 4. μεν’ G. 5. ποιησάμενος G. τούτους F, τούτοις P, τούτῳ G. 6. ἐδίωκον FC, ἐδίωκεν P. 14. πέρα scripsi: παρὰ P. 15. πρῶτος F. 16. στήθεσι F, στήθεσιν P. 17. κατέβαλε F, κατέβαλλεν P. 18. μᾶλλον om. G. ὑποδείξας CG. 21. προσβαλὼν] πρὸς in ras. m. 2 F.) et sufficientem Turcarum turmam, iaculandi peritissimam, in Comanos immisit, ut manus cum ipsis consererent et equitationibtis aliquot factis in loca declivia elicerent. at Comani eos adorti effuse usque ad Romanam phalangem persecuti sunt, ubi frenis equorum paululum adductis instructisque ordinibus ad invadendam Romanorum aciem sese pararunt. imperator vero, cum audaciorem quendam Comamum equitem ultra aciem prosilientem ordinesque praetercurrentem videret ac tantum non provocantem ad certamen singulare, nullum e dextro sinistrove cornu contra eum egredi minime tulit; ipse vero ultra omnes habenis remissis evectus barbarum pugnandi avidum hasta primum vulneravit, tum ense transfixum de equo deiecit, eo quidem die militem potius quam imperatorem se gerens; ac magnum statim et Romanis legionibus animum et metum Scythis iniecit, quorum aciem turris instar se admovens discidit. ita phalangis contextu perrupto dispersi barbari ubique
23
[*](C)[*](D)[*](P. 281)[*](2. ξωγρείαν G. 4. συνεχωρήθεσαν G. παρὰ τοῦ αὐτοκράτορος om. CG. 5. ὑπογύου F, ὑπογυίου P. 8. ἅπασαν F. πᾶσαν Ρ. 12. φωνῆς συμμίκτου G. 13. φθανούσης CG. 13. διατρίψας G. 19. διακριθέντες CG. 22. τριβόμενοι G.) effuse fugerunt; ac septem tunc millia Comanorum ceciderunt captaque tria millia sunt. cum vero omenm praedam cepissent Romani. imperator, quia rapta erat ex ’is finitimis, eam solito more dividi haud permisit, sed reddendam incolis decrevit. et avis instar regis edictum per circumiacentem regionem volat congregatique ad castra qui rapinas tuleraut sua quisque recipiunt pectora tundentes supplicibusque manibus ad caelum sublatis fausta omnia imperatori precantes: audiebatur mixta virorum mulierumque vociferatio usque ad lunarem circulum assurgens. imperator vero laetus copias convocavit parvamque Nicaeam reduxit; ubi cum biduo substitisset, tertio die Adrianopolin pergit et complures dies in Silvestri aedibus habitavit. iam praecipui quiqne Comanorum, qui e reliquo exercitu lecti erant, imperatorem decepturi tamquam suapte sponte ad eum veniunt pacemque statim se inituros esse simulant, eo quidem consilio, ut tempore
24
[*](B) [*](C)[*](1. προχωροίητο G. 6. ἀτραπῶν τοῦ ζυγοῦ G. 13. μεμενήκοι G. φοσσάτον F, φοσάτον P. Ἀβριλεβῶ F, Ἀβιλεβῶ P, Ἀγριλεβῶ CG. 14. πόρρω CG. 16. ἐξιδὼν scripsi: ἐξελθὼν P.) quietis usus Comanorum exercitus longius progredi posset. commorati igitur per tres dies post tertium diem noctu domum redire coeperunt. sed imperator cognita Comanorum fraude per cursores eos quibus Zygi callium custodia credita erat certiores facit, ne dormirent, sed assidue excubarent, si forte eos comprehenderent; ipse, cum Comanorum exercitum procedere comperisset, statim sumptis militibus qui forte aderant locum occupavit, quem Scutarium vocant, octodecim stadia ab Adrianopoli remotum. postridie Agathonicam venit, ubi cum Comanos castra ad Abrilebum (locus is est prope urbes quas memoravi) locasse cognovisset eoque profectus innumerabiles eorum ignes e longinquo animadvertisset, Nicolaus Maurocatacalo ceterique delecti exercitus duces ut venirent misit cum iisque, quid facto opus esset, deliberavit. placuit auxiliorum duces arcessere, Uzam Sarmatam, Caratzen Scytham, Monastram semibarbarum eosque iubere ad quodvis tabarnaculum quindecim pluresve
25
[*](D) [*](V. 223)[*](P. 282) τὰ βασίλεια.

[*](1. ἑκατέρη F. 2. ἀνύψαι G. τοὺς τοσούτους F, τοσούτους P. 6. φόβον. μέγαν F, μέγαν φόβον Ρ. 8. καὶ om. F. 9. οἱ Κομανοὶ] νικώμενοι G. 11. lacunam signavi. 13. καὶ F, om. P. ζωγρίαν F, ζωγρείαν P. 18. ἡμερονύκτιον G. 21. κατείληφε F, κατέληφε C, κατάλαβε P.)

ignes accendere, quo Comani tot ignes conspicientes Romanorum copias innumeras putarent eoque perterriti minus fortiter in posterum confligerent. ac magnum id Comanorum animis metum iniecit. mane igitur armatus iraperacor cum copiis suis adversus eos proficiscitur congressuque facto Comani terga dant. divio exercitu imperator leviter armatos iubet praecurrere; ipse effuse fugientibus acriter instat; quos cum ad Ferream quae dicitur Clisuram deprehendisset, multos interfecit, plurimos in servitutem abduxit. qui vero praemissi fuerant. omni Comanorum praeda potiti reverterunt. sed imperator, cum per foedam tempestatem in vertice Ferreae Clisurae pernoctasset. primo diluculo Goloen se recepit, ubi in laudandis donisque maximis remunerandis iis qui fortiter puguarant diem noctemque consumpsit. denique rebus e sententia perfectis ac laetis militibus domum dimissis duobus diebus totidemque noctibus in regiam urbem pervenit.

26
[*](2. μόθων F. 4. ἑαυτὰ FC, ἑαυτὸν P. ἐπισπωμένων scripsi: ἐπισπώμενον P, 5. κάμνον G. 8. καταδρομὰς] δρομ in ras. m. 2. F. 9. δὴ? 11. καταφερομένη F, καταφερόμενος P. 12. ἀνακάμπτουσα C, ἀνακάμπουσα Ρ. περικλείεται CG. 14. ἀνέκαθεν F, om. P. 15. Μαριανδηνῶν CG, Μαρυανδηνῶν P. 16. τοὺς τῆς Νικομηδείας CG. ἐπέθλοβον G. 18. ἀνακόπτων τῶν βαρβάρων F, τῶν βαρβάρων ἀνακόπτων P. 19. Νικομήδειαν G.)

At vix paululum e multis his laboribus refectus, cum Turcas comperisset infestare Bithyniam ac praedari omnia, ex altera parte rebus occidentalibus imperatorem ad se trahentibus, plus laboris his quam illis impendens (maioris enim contentio adversus pericula urgentia erat) longe maximum consilium concepit suoque ingenio dignissimum atque ad Bithyniam tutandam illorum incursiones hac ratione arcebat: paucis enim libet eam exponere. ac Sangaris quidem fluvius et ora maritima quae recta usque ad Chelen oppidum tendit eaque quae ad septentrionem flectitur magnam amplectuntur regionem; quam in praesidiariorum paucitate, qui mali nostri vicini iam ex diutino tempore facti erant, Ismaëlitae et eorum, qui ultra Sangarin habitant, fines facile depraedabantur inprimisque Nicomediam amne traiecto premebant. repulsurus igitur istuin barbarorum impetum huiusque regionis incursionem et praecipue Nicomediae securitati consulens imperator, longissima infra Baanen lacum fossa animadversa atque ad extremum explorata,

27
[*](C)o[*]()[*](p. 283)[*](V. 224) [*](1.αὐτῶ F, αὐτὸ P. 2. καὶ addidi. 3. συ*σεσηράγγωται F, σεσήραγγωται P, σηράγγωται G. 6. Δίκορος CG. βουλευόμενος G. 12. δὲ om. G. 21. καὶ om. G. 22. πολλὰ G. ἐρυμνότατον] schol. in mg. m. 2.: χαλεπώτατον. ἐρυμνὸς τόπος σκοτεινὸς καὶ ἰσχυρός F.) ex positione et specie coniecit, locum nec sine causa effossum neque natura excavatum, sed manuum opus esse. eiusque originem perquirens comperit a quibusdam, fossam istam Anastasii Dicuri iussu excavatam esse; cur vero id factum esset, dicere non potuerunt. putabat autem imperator Alexius, imperatorem illum e proximo lacu aquam in hanc manu factam fossam emissurum fuisse; atque hac cogitatione ductus imperator Alexius altissime alveum effodi iussit; sed tamen veritus, ne fluinina propter aquarum confluentiam navigabilia fierent, arcem firmissimam struxit, quae undique munita cum ob amnem tum ob altum latumque murum capi non poterat ; unde etiam ferreae nomen accepit. atque nunc ferrea haec turris urbis suburbium est ct propugnaculum muri. huic arci extruendae ipse imperator a primo mane usque ad vesperum praefuit nec solis aestivum tropicum obeuntis calore et ardore nec pulvere deterritus. ac multos omnino sumptus impendebat, quo firmiasima arx et inexpu-
28
[*](Β)[*](C) [*](1. γενέσθαι CG. 2. εἰ FC, om. P, 3. φιλοτιμούμενον G. 7. ἐφιστάμενον FC, ἐπιστάμενον P. 9. λίθων ἐκείνων G. γίνοιτο FC, γένοιτο P. ἢν F, οὑν P. 10. βαρύτατα CG. μεγαλουργότατα CG. 11. τῆς .... F. τοῦ ............ F. τοῦ .... C.: etiam G. hoc loco lacunam agnoscit. cf. Ducang. ad h.l. 12. τόπον G. 13. λογοποιούμενον G. 18. ἐπὶ χρήμασι F, ἐπιχειρήμασι P.) gnabilis fieret, amplaque mercede ad quemque lapidum trahendum, sive quinquaginta sive centum viri erant, provocabat. quare non vulgares mercennarii, sed milites omnes et apparitores cum indigenae tum aliunde allecti ad tantos lapides trahendos incitabantur, cum et amplam mercedem et ipsum imperatorem velut praemiorum arbitrum viderent; idque sane artificium fuit, quo facilius multis accurrentibus ingens lapidum moles traheretur. sic igitur ille ad deliberandum sollertissimus, ad agendum efficacissimus erat. atque hunc in modum usque ad indictionem * anni ** res ab Alexio gestae sunt. necdura inde recreatus innumeros Francorum exercitus appropinquare fama audivit; quorum incursionem timebat, cum nosset et vehementissimos eorum impetus et facilitatem in mutanda sententia et mobilitatem et cetera, quae Gallorum naturae tamquam propria aut consectanea quaedam ubique inhaerent, eosque divitiis inhiantes semper quavis causa oblata foedera facile rumpere. semper enim in mente
29
[*](D)[*](P. 284)[*](B) [*](1. ἐπ᾿ ἀληθεῦον Ρ, correxi: ἐπ᾿ om. CG. 3. φοβερώτατόν G. 5. μέχρι G. 7. ἐβάδιζε F, ἐβίαζε P. πανικὶ G. 14. ἠβούλετο F, ἐβούλετο P. 15. τὴν G. πρὸς F, παρὰ P. 17. ἥδε P, correxi.) habebat haec ut decantata ita sane verissima. qnocirca minime socors fuit, sed cuncta paravit, ut postulante tempore ad pugnam expeditas esset. atque omnia profecto tunc fama maiora terribilioraque erant. universus enim Occidens et quotquot barbarae gentes ultra Adriaticum mare usque ad Herculis columnas incolunt, mutatis sedibus deinceps per Europam in Asiam cum omnibus suis iter faciebant. tantae vero commotionis haec fere fuit causa. Gallus quidam Petrus cognomento Cucupetrus ad sanctum sepulcrum adorandum peregrinatione snscepta gravissimis Turcarum et Saracenorum totam Asiam depraedantium iniuriis vexatus vix in patriam redierat. sed rem irritam fuisse minime tulit, verum denuo idem iter suscipere decrevit; cumque intellexisset, ue quid peius accideret, non soli sibi iterum viam ad sanctum sepulcrum ingrediendam esse, prudens sane consilium iniit. nimirum per universas Latinorum regiones haec promulgabat: “Divino oraculo iussus sum nuntiare omnibus Franciae comitibus, ut patria relicta cuncti pergant ad sancti sepulcri adorationem omnique vi totoque animo Hierosolyma ex Aga-
30
[*](V. 225)[*](C)[*](D)[*](1. κατώρθωκεν FC, κατόρθωκεν P. 8. ἐπ’ om. G. 11. πρὸς τὰς seclusi. ἐπερχομένοις G. πανστρατιὰ F. 12. ἐλεύσεως F, ἐπελεύσεως P. 14. τοῦτο τὸ P, τὸ om. C. 15. τοῦ τοσούτου] τουτὶ τοῦ G. 20. καταφορώτατα G.) renorum manibus eripere studeant.” nec infeliciter rem gessit. omnium animis quasi divinam vocem immittens effecit, ut undique Galli alius aliunde cum armis equis reliquo belli apparatu affluerent: tanta fuit illorum alacritas atque impetus. omnes adeo viae publicae ab iis terebantur; ac proficiscebantur uua cum Gallorum militibus inermes quoque, mulieres puerique patria sede relicta, qui multitudine harenam astraque anteibant rubras in humeris gestantes cruces. atque instar amnium undique confluentium per Daciam imprimis ad nos omnes veniebant. tot populorum adventum locustae praecedebant, quae segetibus parcentes solas in vineas saeviebant. quae res significabat, ut vates praesagivere, hos Gallicos exercitus temperaturos a Christianis, barbaris autem Ismaelitis ebrietati ac vino Bacchoque deditis graviter nocituros esse. ea enim gens Baccho Venerique obnoxia maximeque ad cuiusvis generis concubitus prona cst nec libidinem cum carne circumcidit, verum perditissima est Veneris vitiorum serva. hinc Astarten quoque et Astaroth adorant coluntque; tum astri
31
[*](P. 285)[*](Β)[*](2. τόπον G. πείθονται G. 4. τὸν C. 8. καὶ om. G. γε F, τε P. 10. γινομένης FC, γενομένης P. 11. Λογγοβαρδίας P. correxi. ἐξορμήσαντες G. ὅμαδόν] in mg. m. 2 κραυγή θόρυβος F. 18. διεπείρων G.) effigiem maximi faciunt aureamque suam Chobarem. at frumentum de Christianis syrabolorum periti interpretabantur ob temperantiam et nutriendi vim. ita igitur vineas frumentumque vates acceperunt. atque haec de vatibus ita se habeant: barbarorum autem de adventu haec adnotanda sunt. sane uovi aliquid prudentiores intellegere sibi videbantur. nam cum tot homines non una nec eadem via pergerent (qui enim istae copiae ex diversis locis profectae Longibardiae fretum una transicere poterant?) certis intervallis deinceps transgressi omnes continentem peragrarunt, praecedente, ut dixi, quodvis agrnen infinita multitudine locustarum, quae re saepius observata praecursores Francicorum exercituum vulgo vocabantur. cum vero iam quidam passim Longibardiae fretum traicerent, mittit imperator duces quosdam Romani exercitus Dyrrachium et Aulonem versus, qui traicientes ibi benigne exciperent iisque largos commeatus ex omnibus regionibus, qua forte iter esset,
32
[*](C)[*](V. 226)[*](D)[*](12. οἵαν F, οἷαν P. 13. τε F, om. P. 14. προσκυνῆσαι τάφον F, τάφον προσκυνῆσαι P. 18. τὼ F, αὐτῷ P. 19. κάπεο G.) congererent: ipsi vero clam subsequerentur et cum eos in obiacentes pagos praedatum via devertere cernerent, modicis iaculationibus summoverent. erant cum iis periti quidam linguae latinae, ut, si quid rixae oriretur, omnia componerent. sed ut rem accuratius exponam et de siugulis distinctius dicam, divulgata ubique illa fama primus Gotofredus propria terra vendita iter propositum erat ingressus, qui erat vir ditissimus maximeque generositate fortitudine nobilitate elatus: Gallorum enim alii alios praevenire studebant. nec a quoquam tanta virorum mulierumque commotio commemorata est; e quibus simpliciores quidem domini sepulcrum venerari sanctaque loca religiose visere cupiebant, callidiores vero ac similiores ëmundi qui eadem atque ille sentiebant spem Constantinopolis, tamquam si hoc corollarium esset, obiter occupandae clam conceperant. ëmundus vero vetere in imperatorem odio flagrans animos plurimorum procerum conturbabat. interim Petrus, postquam praeconis instar illa promulgavit, primus omnium profectus cum octoginta peditum
33
[*](Ρ. 286)

[*](Β)[*](1. FC, om. Ρ. 3. γένος om. G. ὡσεὶ κατὰ τινὰ C, ὡς εἰκατατινὰ G. 4. καὶ τὸ ἀφορμῆς G. 6. τοῦ FCG, τῶν P. 7. Τούργων F. 8. καρτερεῖν CG. ἑλενόπολιν Α. 17. αἰσθήσει FCG, αἰσθήστει P.) millibus et centum millibus equitum Longibardiae fretum traiecit et per Ungriae fines caput iniperii petiit. nam Celtarum gens, ut facile hinc concluditur, cum semper perfervida acerrimaque est, tum maxime in facienda expeditione effrenata.

Imperatori autem, cum quae a Turcis Petrus perpessus erat cognosset eique suasisset, ut ceterorum comitum adventum expectaret, ille fretus insequentium multitudine non oboedivit traiectoque freto ad Helenopolin oppidum castra posuit. iam ad decem millia lia Normannorum, qui hunc sequebantur, a reliquo exercitu segregati circumiacentem Nicaeae regionem tanta crudelitate vastabant, ut puerulos partim discerperent membratim, partim lignis transfixow igne assarent, adultos vero omnis generis suppliciis afficerent. quo cognito incolae urbis apertis portis in eos erumpunt, sed atroci proelio conserto a Normannis fortiter repugnantibus urbem repetere tere coguntur. illi cum omni praeda Helenopolin redierunt. ibi cum invidia, ut fit, reliquorum qui remanserant animos accendisset,

34
[*](C) αὐτῶν μετὰ ἀποχρo[*](D)[*](V. 227)[*](P. 287)[*](9. ζωγρίαν F, ζωγρεῖαν P. 11. ἐν addidi. 12. ἀναιροῦνται F. 16. ἐνόντων ἐν F. 17. μετὰ τοῦ Πέτρου F. 20. στρατιῶται G. 21. lacunam signavi. 22. γένος om. CG.) exorta disceptatioue et rixa feroces Normanni rursus secedunt Xerigordumque facile capiunt. quo sultanus audito mittit in eos cum idoneis copiis Elchanem, qui recepta Xerigordo Normannorum alios gladio cecidit, alios in captivitatem abduxit, simul in eos qui cum Cucupetro remanserant consilia moliens. nam et idoneis locis posuit insidias, in quas qui Nicaeam peterent improviso incidentes interficerentur, et Celtarum avaritia perspecta duos homines strenuos in Petri castra submisit, qui Nicaeam Normannos cepisse omniaque quae inessent inter se dividere nuntiarent. movit ea fama incredibiliter Petri milites; nam praedae opumque mentioae facta statim sine ullo ordine Nicaeam versus ruunt omnis peritiae militaris et in proelia euntium disciplinae paene inmemores. Latinorum enim natio cum omnis lucri, ut supra dictum est, avidissima sit, tum etiam, ubi ad invadendas regiones se convertit, nulla ratione refrenari potest. ita-
35
[*](B)[*](C)[*](1. ἰλαδὸν] schol. in mg. m. 2.: κατὰ σύστημα F. 2. λοχῶσι F, λαχῶσι P. 9. καί scripsi: κᾄν Ρ. 11. μεσέμβολόν G. 12. ἀπολωλότων F, ἀπολωτότων P. 13. τὴν F, om. P. τειχισμένη G.) que nec ordine nec manipulatim procedentes, ad fluvinm, qui Draco dicitur, in Turcarum insidias incidunt ac misere trucidantur, tantaque Gallorum Normannorumque multitudo Ismaelitico gladio periit, ut collatis undique occisorum cadaveribus non tumulus vel collis speculave, sed instar montis et altitudine et latitudine et crassitie eximii acervus existeret: tantus erat ossium agger. postea quidam ex eodem illo barbarorum genere, cum murum in civitatis formam aedificarent, multa pro caemento caesorum ossa lapidibus miscuerunt, quodammodo, ut illis sepulcrum pararent, condentes urbem. manet ea adhuc cincta moenibus saxorum ossiumque mixtura confectis. omnibus vero ad internecionem deletis solus se Petrus cum paucis Helenopolin recipit, iterum Turcis ad intercipiendum eum machinas tendentibus. sed imperator tantae caedis certo nuntio allato non committendum ratus, ut Petrus quoque caperetur, statim Catacalonem Constantinum Euphorbenum, cuius saepe supra meminimus, cum idoneis copiis, quas in naves bellicas impo-
36
[*](D) [*](P. 288)

[*](1. διαπόντιοι G. ἀρωγὴν G, ἀγωγὴν P. 2. κατελλαβόντα G. 3. μηδὲ FC, om. P. 4. γὰρ] δὲ? 7. ἐμπεπτώκει G. 8. τοσούτου F, om. P. 10. θελήμασιν P, correxi. 11. εἰς τὴν G. 14. ταῦτα C. 18. ἐκδίκησιν] προσκύνησιν CG. 20. οὖρος G. φυσσῶν Ρ.) suit, per mare suppetias ei misit; quem appulsum cernentes Turcae se fugae dederunt. is non diu ibi moratus Petrum cum sociis non multis periculo ereptum ad imperatorem ducit; a quo et prioris imprudentiae et quod contra saum consilium in tantas calamitates incidisset, admonitus ille ut Latinus superbus tantam cladem respondit haudquaquam sibi, sed illis imputandam, qui sibi non oboedientes suum ipsorum consilium secuti essent; ac praedones eos raptoresque vocitabat nec dignos, qui a salvatore ad adorationem sancti sepulcri admitterentur. nonnulli igitur Latinorum, Boëmundus scilicet quique eadem sentiebant, iam pridem Romani imperii desiderio flagrantes idque sibi vindicare cupienteo Petri, ut dixi, promulgatione praetexta tantum motum fecerant simpliciores decipiendo simulantesque se ad sanctum sepulcrum ulciscendum in Turcas proficisci terras suas vendiderant.

Ubus (Hugo) autem quidam, frater regis Franciae, nobilitate divitiis opibus Novati instar praetumidus, cum patria relicta vellet ad

37
[*](V. 228)[*](Β) [*](C) [*](3. λαμπρὰν προμηθευόμενος τὴν ὑπάντην αὐτῷ γενέσθαι F, προμηθευόμενος τὴν ὑπάντην αὐτῷ γενέσθαι λαμπράν P. 4. βασιλευόντων G. 5. πάντων τῶν CG. 7. ἀκούσας] ἐνθεσσαλονίκῃ add. F; sed expunctum est. 8. ὁ FC, om. P. 12. πελάγου G. 13. αὐτὸν om. CG. 16. παραυτίκα F, παραχρῆμα P. 19. παρακελευσάλαενος? 2Ο. καταρραθυμεῖν F, καταραθυμεῖν P.) sanctum sepulcrum pervenire, ut splendida sibi occursatio fieret, ad imperatorem hunc amentiae nuntium misit; “Scias, imperator, esse me regem regum et maiorem cunctis, qui sub caelo sunt. itaque adventanti mihi istuc decet obviam iri meque excipi magnigice et ut nobilitati meae consentaneum sit.” quo audito, cum Dyrrachii dux esset Ioannes Isaaci sebastocratoris filius, de quo supra diximus, classi vero circa Dyrrachii portum certis intervallis collocatae praeesset Nicolaus Maurocatacalo, qui crebris inde excursionibus mare observabat, ne praeternavigantes piraticae naves sibi laterent, imperator ad utrumque epistulis datis mandavit Dyrrachii duci, ut a continente littoreque Galli adventura opperiretur eiusque nuntium quam celerrime ad imperatorem mitteret, Ubum ipsum exciperet magnifice ; ducem vero classis nec cessare aut languescere, sed perpetuo vigilare iussit. interim Ubus, postquam ad Longibar-
38
[*](D)[*](P. 289)[*](2. τοῖς om. 6. 4. Ζερπεντηρίου C. 5. τοῦ FCG, οὐ P. 9. ἑτοιμάσαι τοιγαροῦν CG. 14. τὸν F. 16. * * τὰ F. 17. μόνως G. 21. τῶν περισκοπούντων F, περισκοποῦντες P. 22. ἀπεκδέχεται C, ἐπεκδέχεατι P.) diae litus feliciter pervenit, legatos ad ducem Dyrrachii mittit quatuor et viginti aureas loricas ocreasque indutos una cum comite Tzerpenterio et Elia, qui Thessalonica ab imperatore profugerat. qui ad ducem in hunc modum verba fecerunt: “Notum sit tibi, o dux, dominum nostrum Ubum quam primum adventare sumpto Romae aureo sancti Petri vexillo. hunc vero scias summum esse ducera universi Francorum exercitus. ergo te para ad ipsum exercitumque eius pro dignitate excipiendum occursumque debitum ei reddendum.” talia duci dicentibus Ubus Roma in Longibardiam, ut commemoravi, profectus et per Barium Illyricum versus navigans ingenti tempestate plerasque naves suas cum nautis militibusque amisit; una dumtaxat scapha, qua forte ipse vehebatur, fluctibus et ipsa semilacera ad litus inter Dyrrachium et locum, qui Palus vocatur, eiecta est. ita mirabiliter servato ipsi obviam fiunt duo quidam eorum, qui eius adventum observabant, eumque compellantes “Dux” aiunt “expectat tuum
39
[*](Β) [*](V. 229)C

[*](1. ἔλευσιν CG. σε om. G. 2. οὑν] δὲ F. 3. τοῦτον FCG, om. P. 4. θεασάμενος om. G. 6. καὶ om. G. 7. δαψιλὴν G. 8. ἄνετον Α. ἀνέτως μὶν om. CG. οὐκ om. Α. ἐλεύθερον ACG. 11. Βουτομίτην G.) adventum videndi te cupidus.” statim illo equum poscente alter desiliens suum perofficiose tradit. itaque dux, cum Ubum honorifica salutatione excepisset, quo et unde percontatus audito infelicis navigationis periculo faustis eum pollicitationibus cousolatur lautasquc deinde apponit epulas. post cenam liberaliter eum quidem, at non plane libere apud se detinet, confestimque impcratori hac re nuntiata. dum ab eo accipiat quid faciat, expectat. omnibus vero cognitis Augustus Epidamnum, quam urbem Dyrrachium saepe vocavimus, mittit celeriter Butumitem, ut Ubum exciperet neve recta cum co procederet, sed deflectcns per Philippopolin eum in regiam urbem duceret: metuebat enim subsequentes Francorum copias et exercitus hunc imperator insigni honore exceptum multaque affectum benevolentia magnis pecuniis datis statim commovit, ut sacramento Latinis nsitato ipsius se hominem profiteretur.

Haec de Ubo velut prooemii causa dicta sunto. at Boëmundus, cuius supra saepe mentio facta est, quindecim diebug

40
[*](D)[*](P. 290)[*](B)[*](1. Καβαλίωνος] βουβαλίωνος Α. 3. Βόσης G. έν om. G. 5. ἔστι om. G. 7. Βοιωτοὺς F, Βιωτοὺς V. 9. πρεβέντζας A. 12. χρυσίου scripsi: χρυσίων P. 13. ταῦτα ταύτην Α. 16. τὰ FC, τὲ P. Χιμόρος G. 17. γὰρ G. 18. ἐμπεπτώκει A. καὶ] οὐ CG. 22. τὰς om. F.) interiectis cum clarissimis comitibus innumeroque exercitu ad Cabalionis litus transiit. qui locus prope est Bousam. sunt ea nomina locorum istius regionis: quibus barbaris nominibus utentes iisque historiae contextum contaminantes nemo nos vituperet. nam ne Homerus quidem indignum putabat, nominare Boeotos et quasdam barbarorum insulas ob historiae diligentiam. iam Prebentzae comes Boemundi vestigia premens et ad Longibardiae litus progressus, cum et ipse traiecturus esset, sex millibus aureorum staterum piraticam navem maximam trium velorum ducentorumque remigum conduxit; quae tres quoque naves remulco trahebat. nec Aulonem versus, ut reliqui Latinorum exercitus, navigavit, sed Romanam ticlassem classem solutis funibus modica declinatione usus Chimaram secundo vento tetendit. fumum autem fugiens incidit in ignem. neque enim in nauticos disperse in Longibardico freto excubias agentes incidit, verum in ipsum universae classis Romanae ducem, Nicolaum Maurocatacalonem, qui iam dudum de piratica ista nave certior
41
[*](C)[*](D)[*](V. 230)[*](5. F, ἐξκουσάτου P. ναύταις καλούμενον G. 9. θεσάμενος F. 11. χωρείου G. 12. οὑτος G 17. Πρεβέτζης F, Πρεβέτζον P, πρεβέντζας A. 19. γοῦν F, οὑν P. ἐκέλευεν F, ἐκέλευσεν P. 21. μεγίστου F, μεγάλου AC, om, G.) factus omnibus triremibus biremibusque et nonnullis celeribus assumptis locum ad Cabalionem adversus Asonem ceperat, raagna Asone, ubi fuerat, classe relicta. is mittit secundum quem dicunt comitem cum sua triere, quae Excusata a nauticis vocatur, eumque, si navis ante commemoratae nautae funibus solutis mare ingrederentur, facem accendere iussit; idque statim ille profectus peregit. conspecto signo alias naves Nicolaus dux velis ad navigandum parabat, alias multis quasi pedibus remorum instruxit. quo facto adversus transfretantem comitem navigat eumque assequitur vix tribus a continenti stadiis profectum Epidamnumque urbem in adversa ripa sitam cum mille quingentis armatis et equis egregiis octoginta petentem. hunc conspiciens navis gubernator Prebentzae comiti “classis” inquit “e Syria nobis infesta fit obviam caedisque ac necis periculum adest.” tum comes extemplo omnes indui loricis et pugnare iubet; ac licet media hiems esset (celebrabatur enim memoria summi antistitis Nicolai), tamen omne mare tranquillum
42
[*](P. 291)[*](B)[*](2. ἄερι G. 3. ἡ FCG, om. Ρ. 6. Μαριᾶν G. 7. παρὰ addidi. πατρὸς] πρὀς G. 8. νεὼς F, νηὼς P. 9. ταύτην G. 11. θεασάμενον G. Μαριᾶν G. 14. τζάγγρας A, τζάγρας P: sic et postea. κόρυκος F. 19. μὶν om. G. 22. αὐτῇ τῇ νευρᾷ G.) erat noxque magis quam vere plenilunio splendebat. quocirca silentibus ventis piratica navis, cum agi non posset, immota in aquis constitit. hoc autem narrationis loco velim admittere orationem ad celebranda Mariani facinora. qui statim a classis duce patre suo levioribus navigiis impetratis recta illam navem petiit et a prora aggressus est. confluunt eo extemplo armati, cum instructissimum eum ad proelium vidissent. at Marianus Latinos ipsorum lingua admonebat, ne metuerent aeu in eiusdem fidei homines pugnarent. sed Latinorum quidam tzangra eius galeam petiit. tzangra vero apud barbaros est arcus, Graecis plane ignota; nec tenditur dextra nervum, laeva arcum in contrarium trahente: sed qui bellicam hanc longissimeque iaculantem machiuam iutendit, hunc oportet paene, ut ita dicam, resupinatum et utroque pede ad curvaturam arcus anuisum utraque manu strenue chordam attrahere; qua in media tubus est forma cylindri dimidiati suspensus ex ipso nervo, longitu-
43
[*](C) [*](D)[*](1. ἀπολαμβάνον F, ἀπολαμβάνων P. 4. β. ὄντα μὲν τ. G, β. ὄντα τ. C. 5. καταλαμβάνοντα CG. 7. βέλεμνα FCG. βέλεμμα P. τύχη F, τύχοι Ρ. ἐπιπεσόντα G. 9. ἐξεπατάσθη G. 12. τείχη G. 13. τοῦ] τούτου 6. 15. ὡς ὄντως] ὡρόντως G. 16. ἀθλιώτατα CG. 22. φολιδατὸν G.) dine vero magni teli pertinet a nervo ad medium arcum. in hoc multa ponuntur tela, quae quidera brovia, sed crassissima ferroque satis gravi praemunita sunt. ea autem laxato nervo omni vi impetuque eiecta, ubiubi tangunt, non repelluntur, sed clipeum ferrique gravissimi loricam penitus perforant, ut per adversam partem evadant: adeo vehemens et indomitus talmm telorum niissus est. quin etiam eiusmodi telo signa aenea transfixa sunt; ac si maximae urbis moenibus impingitur, aat mucro ab interiore parte eminet aut totum in muro manct abditum. talis machina est tzangra, daemonicum plano inventum, si quidem qui eius ictu pulsatur, miserrimus sine plagae quantacumque est sensu moritur. Mariano igitur in summam galeam tzangrae iaculum incidit eamque pcrforavit, sed providentia arcente eius ne capillum quidem strinxit. at celeriter ille aliud telum iaciens brachium comitis icit, ita ut clipeo loricaeque laminis
44
[*](P. 292)[*](V. 231) [*](B) [*](C)[*](9. περιρρέομενος FA, περιρεόμενος P. 11. ἐντετάλμεθα FCG, ἐντετάγμεθα P. 17. τε om. G. 23. θαλάττῃ F, θαλάσσῃ P.) perforatis sagitta eius lateri inhacreret. forte quidam sacerdos Latinus erat decimus tertius commilitonum comitis, qui e puppi haec animadvertens multis telis Marianum petiit. nec vero Marianus cessavit, sed et ipse fortiter pugnabat et suos ad dimicandura excitabat, donec Latini sacerdotis socii vulnerati fessique tertio mutandi erant. ipse tamen sacerdos quamvis multis plagis saucius ac cruore proprio circumfusus perstabat intrepidus. neque enim eadem apud nos Latinosque cleri condicio, cum nos canonibus et legibus evangelicoque dogmate iubeamur “ne stringas, ne hiscas, ne prehendas: es enim sacerdos”. at barbarus Latinus, dum primitias clipeum laeva, dextra lanceam sumit et dum divinum corpus sanguinemque communicat, caedem spectat atque, ut est in psalmo Davidico, vir sanguinum fit. sic barbarum id genus non minus sacerdotale quam belli studiosum est; quare hic non tam sacerdos, quam bellator stohim sacerdotalem induit simulque remo prenso ad navale bellum proeliumque intendit, pugnans eodem tempore et cum
45
[*](D)[*](Ρ. 293)[*](1. lacunam signavi: τῆς ἱερωσύνης τῆς? 15. ἐψυχῳράγει F, έψυχοράγει P. ἀνενεγκὼν A, ἂν ἐνεγκὼν P. 16. βέλεμνα FAC, βλέμνα G, βέλεμμα P. 18. ἐπειδὴ F, ἐπεὶ PA. 22. στρεφόμενος Α.) mari et cum viris. nostri enim clerici, ut modo dixi, Aaronem et Mosen et primum nostrum archisacerdotem imitantur. pugna autem a vespera usque ad medium diem posterum strenue commissa vel inviti Latini, postquam expetitam incolumitatem impetrarunt. Mariano cedunt. verum puprnacissimus ille sacerdos ne pace quidem faeta pugnando destitit, sed pharetra telis exinanita saxum in Mariani caput impegit, cumque is scuto caput tegeret, lapis scuto in quatuor partes diffracto galeam percussit; quo ictu perculsus statim Marianus sensu amisso diu vocis expers iacuit, ut Hector ille lapide ab Aiace tactus animam propemodum efflavit. sed ubi primum aegre se recreavit restituitque, perculsorem telis petitum ter vulneravit. at iste imperator potius quam sacerdos pugna satiari nunquam poterat, verum saxis omnibus manu emissis, cum telis lapidibusque vacuus nec quid faceret nec quo hostem repelleret, haberet, iactabat se et aestuabat et bestiae instar se ipsum contorquebat. itaque cum quidquid ei forte ad manum erat ca-
46
[*](B)[*](V. 232) [*](C)

[*](D)[*](4. Α, om. P. οὖν Α. ἀναλαβὼν Α. 5. πιλήσας Hoeschelius. 8. Πρεβέντζας FA. 12. γινώσκων FA, ἐπιγινώσκων P. 14. τούτῳ ACG, om. P. 15. ἂν om. G. 16, θυρίκλειον G.) peret, saccam panibus refertuin conspicatus tamquam lapides ex eo panes iecit, velut sacerdotis munere fungens mysteriumque celebrans et bellum cum saoris consocians; arrepto ig-itur pane totiusque nianus vi in Mariani vultum coniecto in gena eum percutit. sed haec de sacerdote deque nave illa et militibus in eam impositis. ceterum Prebentzae comes cum se suamque navem ac suos dedidisset, libenter Marianum secutus est. dum vero ad terram appulsi exeunt, saepe multumque sacerdos Marianum quaerebat, a vestium coloro, quod nomen nescivit, eum vocitans; quem ubi invenit, amplexatus salutavit; simul glorians “si terra mihi” utique vestrum meis manibus cecidissent.” tum ei pretii centum triginta staterum donat. his dictis datisque expiravit.

Interim Gotofredus comes itinere cum aliis comitibus et cum exercitu, in quo equitu mdecem, peditum septuaginta millia erant,

47
[*](P. 294)[*](B)[*](4. G. 7. Βαιμούνδου ACG, sic semper. 9. ἐδέξατο G. 11. ἀκαιρίαν G. 22. μέχρις F, μέχρι P.) confecto ad Constantinopolin pervenerat copiasqiie ad Propontidem ita collocavit, ut a ponte prope Cosmidium sito nsque ad sanctum Phocam extenderentur. instante autem imperatore, ut Propontidis fretum transiret, diem ex die ducens causasque alias ex aliis texens moras nectebat: nempe Hoemundum ceterosque comites opperiebatur. namque cum inde ab initio Petrus ad sancti sepulcri adorationem tantum iter suscepisset, reliqui tamen comites. inprimis Boëmundus, ob vetus in imperatorem odium occasionem quaerentes ulciscendae praeclarae illius victoriae, quam ad Larissam is de Boëmundo reportaverat, conspiraverant ititer se atque ipsam Coastantinopolin occupaturos se somniantes in eandem convenerant sententiam; cuius rei supra saepe mentionem fecimus. nam specie quidem adversus Hierosolyma proficiscentes re vera imperatorem regno privare regiamque urbem capere studebant. sed imperator versutia eorum perspecta ethnicorum copias cum ipsis ducibus datis litteris ab Athyra usque ad Phileam, qui locus in ripa Ponti situs
48
[*](C)[*](V. 233)[*](D) [*](P. 295)[*](1. καταστῆσαι P, correxi. 3. ἡ ἐξ ἐκείνων αὖθις F, ἢ αὖθις ἐξ ἐκείνων CG, ἐξ ἐκείνων ἡ αὖθις P. 4. καὶ addidi. αὐτῷ CG. 8. δὲ AG. 9. δὲ ἔδραμεν Α. 10. τοὺς . . . πυκιναὶ om. G. 11. πυκναὶ A. 13. ἐξηρείπωσαν A. 16. κατηναιδεύσαντο F, κατηναιδεύσαντο CG, κατεκινδυνεύσαντο P. 17. τῶν om. G.) est, turmatim consistere ibique, si qui aut a Gotofredo ad Boëmundum comitesque insequentes aut lursus ab his ad ipsum mitterentur, observare iisque commercium intercludere iussit. interea contigit hoc. aircessiverat imperator aliquos Gotofredi comites, quos moveret ut ipsum ad ius iurandum impellerent; tritoque tempore ob loquacem et multiloquam Latinornm naturam falsus ad eos rumor percurrit, comites ab imperatore in custodia teneri. multae confestim legiones in Byzantium ruuut statimque eversis plane palatiis, quae ad Argenteam Paludem iacent, etiam moenia Byzantii temptant. quamquam enim idoneis quidem urbis expugnandae machiuis carebant, tamen multitudine sua freti eo impudentiae processerunt, ut vel ignem admovore auderent portae, quae est sub palatio nec procul a summi antistitis Nicolai templo, olim a quodam imperatore extructo. nec solum quicumque ex sordida Byzantina plebe et imbeciUes bellique insueti erant, conspicientes Latinorum phalangas suspirabant eiulabant pectora plangebant, quia
49
[*](B) [*](C) [*](1. ᾤμωζον FC, ὤμοζον P. ἐστερνοτύπουν FC, ἐστερνοκτύπουν P. 5. γενησομένων CG. 8. φολιδωτὸ.ν FC, φωλιδωτὸν P. 9. σάκκος F. 14. οὑν om. CG. καὶ m. 1. F. 15. ἐξενεγκεῖν G. 16. ἢν] ηγον G. 19. συνεβούλευε A, συνεβούλετο F, ἐβούλετο P. 20. ἀποσχέσθαι Α. 21. τήμερον F, σήμερον PA.) quid agerent, prae metu non haberent, sed vel potissimum amici imperatoris, qui feriam illam quintam, qua urbs capta fuerat, secum reputantes metuebant, ne praesente illo die eorum quae tum facta erant ultio fieret. quotquot autem rei militaris peritia praediti erant, sine ordine ad regiam confluebant; neque tamen imperator se armavit, cum neque loricam indueret nec clipeum hastamque arriperet nec gladio se cingeret, ὢ securus in imperatorio solio considens et omnes hilari vultu excitabat iisque animum iniecit et propinquis ducibusque exercitus quid facerent suadebat. ac primum quidem vetuit quemquam exurbe adversusLatinos exire partim ob praesentium dierum religionem (erat enim feria quinta maximae sanctaeque hebdomadis, qua salvator ignominiosam pro omnibus necem subiit) partim quod a civium caede abhorrebat. itaque crebros per nuntios iis suadens, incepto ut desisterent, “Veremini” ait “occisum hodie pro nobis omnibus dominum, qui nec crucem nec cla-
50
[*](D) [*](V. 234) [*](P. 296)[*](1. τοῖς CG. 2. ἕνεκεν G. παραιτησάμενος G. 4. ὑπήκουον CG. 9. τούτους om. G. 10. ὃ C, ὁ P. 12. μὴ om. G. 17. πέμπειν F, ἐκπέμπειν P. 21. lacunam signavi: ἀναλαβομένους intercidisse videtur. 22. ἔγχεα FC, ἄνγχεα P.) vos lanceamve, maleficorum supplicia, propter nostram salutem recusavit. sin vero pugnandi cupido vobis est, et nos post diem dominicae resurrectionis parati erimus.” at his non commoti Latini densatis etiam ordinibus iactus telorum frequentabant, ita ut adeo aliquem ex iis qui soliuni Augusti circumstabant pectore percuterent ; quo viso plerique imperatori ab utraque parte adstantium recessere. ipse interim immotus sedebat confirmans eos placideque increpans; quae res omnibus admirationi erat. sed ubi Latinos impudenter appropinquare muris neque utilia sibi suadenti obsequi vidit, primum generum suum Nicepborum, Caesarem meum, cum viris fortissimis sagittandique peritis summa moenia obtinere iussit addens, ut multa in Gallos tela mitterent nec tamen destinata petentes, sed ita ut plurima aberrarent solaque densitate missilium eos perterrefacerent, caederent autem neminem ; nam, ut supra diximus, et diei religionem et civilem caedem metuit. alios electos duoes assumere plurimos arcubus, nonnullos longis lanceis armatos et subito porta, quae est iuxta sanctum Ro-
51
P[*](B) [*](C) [*](3. lacunam signavi. δορα 6. ἐξ ἑκατέρου μέρους ὑπὸ δύο φυλάττεσθαι πελταστῶν F, ὑπὸ δύο ἐξ ἑκατέρου φυλάττεσθαι πελταστῶν μέρους P. ὑπὸ δύο φυλάττεσθαι πελταστῶν ἐξ ἑτέρου μέρους G. 5. ποδὶ G. ποσὶ P. 8. θεάσοιντο F, θεάσαιντο P. 18. ὀλίγοι FG, ὀλίγον P. δὲ F. 19. ἐστρώθησαν G.) manum, prodire vehementemque impetum hosti ostentare iussit ; quos ta disposuit, ut hastatorum quisque iret inter duos clipeatos, per quos protegeretur, simulque edixit, acie sic instructa ut lento pede in hostem vaderent, paucis interim sagittariis ad Gallos eminus lacessendos, qui crebro huc illuc se verterent, praemissis ; ubi ngusto iam intervallo acies distarent, comitantes sagittarii parcerent quidem rectoribus, equos tamen crebris telis peterent, ipsi remissis habenis in Gallos inveherentur partim ut equis vulneratis formidabilis ille Gallici equitis impetus languesceret nec facile in Romanos incurrerent, partim, quod maximi erat, ne Christiani interimerentur. hi igitur valvis patefactis libenter regia mandata perfecerunt equis modo admissis modo reductis, ita ut multi eo die caderent hostium, ex nostris pauci dumtaxat vulnerarentur. verum nunc hos mitto ; dominus autem meus Caesar, ut dixi, cum peritis sagittariis in barraros iaculans turres insidebat; omnesque arcubus et bene col-
52
[*](D)[*](P. 297)[*](V. 235)[*](B)[*](1. εὐθύβολα ACG. 7. τόξων om. G. 9. καὶ ἐν F, καὶ om. P. 11. ἔβαλλε F, ἔβαλλεν P. 14. δὴ? 15. αὐτῆς FC, om. P. 16. παραγγελίαν F, παρεγγελίαν P. 18. ἀσπίσι καὶ κυνέῃ F, κυνέῃ καὶ ἀσπίσιν P. 19. καὶ G, om. P.) liniabant et bene iaciebant; erant enim cuncti iuvenes nec Teucro illi Homerico sagittandi arte cedebant. at Caesaris arcus plane Apollinis eiat; neque enim, ut illi apud Homerum Graeci, nervum mammae arcuique sagittam admovebat et aptabat, venatoriae artifi ut illi edens specimen, sed veluti Hercules quidam tela immortali letalia destinat arcu, quibus quidquid petiit, dum vellet, attigit; namque et alias, cum certaminis proeliique tempus adesset, quemcumque pro scopo sibi proposuit, statim percussit, et quam partem iaculabatur, eam celeriter semper figebat: tanto robore tendebat arcum tantaque celeritate tela misit sagittandi arte ipsum Teucrum et Aiaces superare visus; sed tamen metuens diei religionem imperatorisque mandatorum memor, cum audacter cos et temere se moenibus admoventes et clipeis tantum galeisque se tutantes videret, arcum quidem tendebat, sed voluntarie ictum perdebat modo infra modo supra eos iaculaus. quamvis autem eo die caveret, ne Latinos telis feriret,
53
[*](C)[*](D)[*](6. θυρεόν FC, θερεόν P. 7. τῷ A, om. P. βραχίονι FAC, βραχίωνι P. 8. δὲ G. 9. ἐπαγαλλομένων AC, ἐπαγγαλλομένων P, ἐπαγγελλομένων G. 10. ἀπολοφυρομένων Α. 11. οὑν FAC, δ’ oiivF. ἐκείνων CG. 15. προὐτρέψατο PA, προετρέψατο F. 17. δευτέρας P, correxi. 19. κατεμέμφετο FAG, κατεπέμφετο P.) tamen cum audax quidam et impudens Latinus non modo eos, qui pro muris stabant, multis sagittis lacesseret, sed sua etiam lingua multa probra iactare videretur, in hunc Caesar arcvim intendit: nec frustra sagitta e manu emissa est, sed per clipeum illius et thoracis laminas penetrans lateri brachium affixit. qui, ut ait poeta, humi statim mutus iacuit. it autem clamor ad caelum, cum nostri Caesari gratularentur, hostes vero istius casu dolerent. illic vero fortiter equitibus nostris adversus hostem pugnantibus eademque fortitudine his in muris resistentibus orta est utrimque gravis terribilisque pugna: ad extremum imperator suas copias submisit ac Latinorum phalanges in fugam vertit. postero die Ubus ad Gotofredum profectus suasit, ut imperatoris vohmtati cederet, nisi denuo eius scientiam bellandi experturus esset, fidelemque ei se fore iure iurando sponderet. at multis verbis eum vituperans ille “Tune” inquit “regis instar cum tot opibus et copiis domo egressus, postquam nunc
54
[*](P. 298)[*](B)[*](V. 236)[*](1. κατωρθωκὼς F, κατορθωκὼς P. 4. πολλῆς om. ACG. 6. πειθώμεθα Α. 12. τὸ om. CG. 15. καὶ F, om. P. lacunam signavi. 16. προσέβαλον F, προσέβαλλον P. 19. ἐπομόσατο G. 22. αὐτὸ τοῦτο Α, αὐτῷ τούτῳ P.) ex tanta altitudine in servi te condicionem abiecisti, venis etiam velut praeclarae rei conscius, ut haec mihi suadeas?” vero” inquit “nostra in terra manere nec aliena appetere oportebat: huc autem profectis, ubi sine magna principis benovolentia salvi esse non possumus, nisi si dictis eius obtemperabimus, nobis haud prospera evenient.” infectis rebus Ubo dimisso certior de subsequentium comitum adventu electos duces cum copiis ipsorum ad Gotofredum delegavit iisque praecepit, ut ad transfretandum eum hortarentur cogerentque; quos ubi conspexere Latini, neque expectantes nec quid vellent quaerentes armis eos proelioque excipiunt. gravi deinde pugna coorta multi utrimque cadunt vulneranturque *** imperatorii, quotquot impudentius adversus ipsum ruebant; iam fortissime his dimicantibus Latini dant terga. ita Gotofredus non ita multo post imperatori obsecutus est ad eumque profectus iure iurando, quod exigebatur, promisit, quascunque urbes et terras arcesque capturus esset, quae imperii Romani antea fuissent, eas se
55
[*](C)

P[*](D)[*](Ρ. 299) [*](4. ἐπέσκηψε F, ἐπέσκηψεν P. 14. διαπερέωσιν G. 15. εὐσθενὴς C, εὐστενὴς P. 19. διαπερέωσιν G. 22. παρετάζετο G.) duci ad hoc ipsum ab imperatore misso traditurum esse. his ita firmatis Gotofredns magnis ab imperatore muneribus auctua exceptusque eius palatio et ad mensam regiara adhibitus lauteque epulatus freto transmisso ad Pelecanum castra posuit providente imperatore, ut frequens cibariorum copia iis suppeditaretur.

Post hunc advenit comes, quem Raul vocabant, cura equitum peditumque quindecim millibus; qui postquara cum comitibus, qui sub eo erant, ad Propontidem circa Patriarchae quod dicitur monasterium consedit, reliquos usque ad ipsum Sosthenium disposuit. quod vero eodem quo Gotofredus consilio transitum differebat sequentium copiarum adventum opperiens, imperator futuri providus, cum horum adventum timeret, hos quoque omni raodo ut celeriter traicerent adducebat. arcessit itaque Opum, virum strenuum nec rei militaris scientia cuiquam cedentem, illumque, cum adesset, cum aliis viris fortibus terrestri itinere ad eum tendere et ad transfretandum iubet eum cogere. quem ubi nequaquam imperatori obsequentem vidit, quin etiam impudentem et valde in eum inve-

56
[*](B)[*](C)[*](5. καὶ om. CG. Πιγάσιος G. 20. καὶ FCG, om. P. 22. μικροῦ] ὁμοῦ Α.) hentem, acie instructa barbarum perterrere studuit existimans, hac eum re ad maturandam traiectionem adactum iri. sed is dicto citius Gallis, quos secum habebat, instructis gaudens ut leo magni corporis praeda oblata vehementi impetu Opum aggressus est. advenit vero Pegasius illos transportaturus : qui ad litus pugnam conspicatus Gallosque flagrantius in Romanum exercitum ruentes excensione facta Gallos a tergo invadit. multisque caesis ac pluribus etiam vulueratis superstites poscunt traiectionem. at imperator, ut fuit prudentissimus, ne Gotofredum assequerentur rebusque adversis enarratis hunc in se excitarent, petitioni eorum libenter annuit impositosque in naves maritimo itinere ad salvatoris sepulcrura, ut ipsi valde cupiebant, misit ; delegavitque etiam ad comites, quos expectaverant, qui benevolentiam suam significarent, magnamque iis spem ostendit, ita ut statim, quodcumque iussi erant, exsequerentur. hactenus de Rauleomite. insequente eum innumerabili multitudine ex omnibus fere Galliae provinciis collecta cum iis qui eos ducebant, regibus ducibus comi-
57
[*](V. 237) [*](D)[*](P. 300)[*](1. συνειλεγμένου Α, συνειλεγμένων P. ἀγόντων FA, ἀγαγόντων P. 6. τὰ om. G, ἐρχμένοις om. G. 7. αὐτῷ τούτῳ P, correxi. 9. εἰπέ τις, τούτους ἰδὼν Α. 10. τούτους om. Α. ἐγκεχυμένην Α. 11. γὰρ om. F, οὖν A. γίγνεται A, γίνεται P. 14. μου CG. τι FC, τοι P. 19. κατατίθενται CGA, κατατιθέντας P. τὰ om. G. 21. μέχρι CG.) tibas ipsisque adeo episcopis, misit obviam suos imperator, qui benigne iis exceptis, quod et futuri praevidendi et commodi occupandi peritissimus erat, operam ipsius non defore nuntiarent; quin etiam cibaria ab iis quos ad id ipsum miserat in via suppeditanda iis curavit, ne quis omnino iis ex ulla causa praetextus esset. petunt illi Constantinopolin. ac dixerit aliquis, caeli eos esse stellas aut harenam ad maris litora effusam; nam quot folia floresque ver parturit, ut ait Homerus, tot Constantinopoli festinantes iam appropinquarunt. ipsorum autem ducum nomina, etsi libenter faciam, edere nolo respuente id nostro sermoue. nam cum barbaras illorum voces, quippe absonas, efferre non possum, tum nimiam earum copiam submetuo. et quid enumerandis tot hominum nominibus operam perdam, quos videndi taedio qui tum aderant afficiebantur? horum igitur exercitus, simul ad magnam urbera pervenerunt, iussu imperatoris prope Cosmidium monasterium usque ad Hierum castra locarunt; nec,
58
[*](B)[*](C)[*](D)[*](3. κελεύσμασιν FC, κελεύμασιν PA. 4. τούτους δὲ ὁ βασιλεὺς βουλόμενος F, βουλόμενος δὲ τούτους ὁ βασιλεὺς PA. τὸν A, τῶν 5. ὅρκον FA, ὅρκων P. 7. δ’ Α, δὲ P. 9. ποικίλους Α, ποικίλων P. ἄλλάτα F, ἀλλ’ ἅττα P, ἄλλα τε Α. 11. διανύων A. 14. συνεληλυθότων FA, συνελθόντων P. 15. τετέλεστο ὑπὸ πάντων τῶν κομήτων, τολμήσας τις scripsi: τετέλεστο, τολμήσας τις ἀπὸ πάντων τῶν κομήτων PA. 22. ἔντιμον m. 2. G.) ut olim Graecos, novem eos praecones clamore coercuerunt, sed idonea fortium militum copia, qui eos sequebantur, suasit, ut imperatoris iussis oboedirent. iam imperator ad Gotofredi iuramentum eos impulsurus, postquam singulos ad se seorsum vocavit, otiose cum iis disseruit facilioresque ad duriores flectendos adhibuit. cum vero Boëmundi adventum expectantes obsequi nollent, sed excusandi causa multa oxcogitarent, qnae ab imperatore peterent, is celeriter quidquid simulabant disiecit variisque eos modis aggressus tandem ad Gotofredi iuramentum adegit arcessito hoc ipso a Pelecano, ut iuramenti celebritati interesset. itaque omnibus cum ipso Gotofredo congregatis, ubi ius iurandum ab omnibus comitibus iam datum est, nobilis quidam in imperatoris sella sedere ausus est; cumque imperator iamdudum superba Latinorum natura perspecta nihil contra diceret, Balduinus comes accessit manuque prehensum excitavit ac multum obiurgans “Tibi vero” inquit “postquam servitutem imperatori promisisti,
59
[*](P. 301)[*](V. 238) [*](B)[*](C) [*](1. αὐτοὺς FA, αὐτὸν P. 7. τῶν om. F. 8. διέλαθε FACG, διέλαβε P. δ’ δὲ P. δ’ A, δὲ P. μόνον F, μόνη P, om. A. ἀναδήσασθαι F, ἀναδύσασθαι P.) agere non licet; neque enim Romanorum imperatores consueverunt, dicioni suae subiectos solii participes habere: oportet autem iuratos servos regionis consuetudines tenere”. ac Balduino quidem is respondit, sed acribus oculis imperatorem intuens patriaque lingua voces quasdam miirmurans “En” ait “qualis rusticus sedet solus talibus ducibus adstantibus”. nec latuit Augustum motus Latini: advocatoque aliquo ex Latinae linguae interpretibus, cum dicti sensum rescivisset, nihil tum quidem Latino respondit, at verba animo servavit; ac cum omnes imperatori vale dicerent, inflatum istum impudentemque Latinum arcessivit eumque, quis et unde esset quoque genere ortus, interrogavit. tum ille “Purus ” inquit “sum Francus ex nobilibus. unum autem scio: esse in trivio regionis, unde prodii, olim aedificatum templum, in quo, qui solus cum solo certare cupit, armis ad talem pugnam instructus numinis auxilium iraplorat moraturque expectans, qui manum cum eo conserere audeat. ad id trivium diu ego mansi adversarium expectans; nemo vero fuit, qui hoc ausus esset,” his imperator auditis
60

[*](D)

[*](P. 302)[*](3. λογχαγίαν G. 5. πολέμων τῶν F, om. CG, τῶν om. P. 7. ἅπασι A. 9. τῶν om. G. 10. ἀναιροῦνται Α. Ἄπρων FG. 14. μήτ’ Α, μήτε P. 17. τὰ] τοὺς Α.) ” inquit “bellum quaerens non invenisti, tempus imminet sat bellorum suppeditaturum. tibi vero suadeo, ne aut in postrema aut in prima acie te coUoces, sed medium hemilochitarum locum teneas. novi enim iamdiu Turcarum morem bellandi.” nec hunc solum monuit, sed reliquis omnibus, quaecumque in itinere eventura essent, praedixit suadens, quando dei nutu barbaros vicissent, ne effusius eos sequendo in insidias inciderent perirentque.

Sed haec de Gotofredo, Raule ceterisque eos sequentibus. Boëmundus autem cum aliis comitibus cum Aprum pervenisset, quod neque a nobilibus se oriundum sciret nec propter pecuniae inopiam magnum exercitum haberet, ut et imperatoris sibi favorem conciliaret et sua consilia occultaret, cum decem modo Gallis ceterisa comitibus praecurrens properavit Constantinopolin. imperator, quod viri machinas fallacemque eius et insidiosam naturam diu norat, priusquam ceteri comites adessent, convenire eum voluit et audire,

61
[*](B) [*](V. 239)[*](C) [*](3. τὰ , om. Ρ 4. ὅπου FA, ὅπη P. 5. ἀστειϊζόμενος P. 8. κἂν πολέμιος FAC, καὶ πολέμιος P. 9. ἧκα τῇ βασιλείᾳ G. τῇ σῇ βασιλείᾳ C. 11. ἀποπειράσας FC, ἀποπειρώσας P. 16. οἰκίας AG. 17. ὄψεων G.) quae diceret, eumque, ne cum illis coniunctus animos eorum perverteret, ante horum adventum ad traiciendum commovere. simulatque intravit, statim eum renidens et de via et ubi comites reliquisset, interrogavit ; quo ad omuia, prout opus esse putabat, respondente familiariter imperator eorum qaae is ad Dyrrachium Larissamque olim ausus esset et inimicitiarum illarum memoriam refricavit. sed ille "Tunc" inquit "hostis et infestus fui, nunc vero ultro veni tui imperii amicus". verum imperator leviter eum variis sermonibus pertemptans, cum ad iusiurandum eum paratissimum videret, "Nunc vero" inquit "via te fessum oportet quiete frui; nam de iis, quae volumus, postea disseremus". ita cum in Cosmidium abiisset, ubi hospitium ei paratum fuerat, mensam reperit omnibus carnibus et cibis opipare structam; dein crudam quoque terrestrium volucrumque carnem exhibent coqui his verbis: "Nos quidem, ut vides, ex more nostro obsonia coximus; quae si minus tibi arrident, en incoctas escas, quae, prout iusseris, parabuntur." sic ab imperatore pa-
62
oὖv [*](D) [*](P. 303)[*](4. ἵνα F. 5. τὰ F, om. P. 7.ὄψεων G. 9.ὅλων ἠνείχετο Α. τ᾿ Α, τε Ρ. μηδενί τι F, μηδενὶ τὰ P, μηδὲν Α. 10. τῆς ὑποδραμούσης αὐτὸν] τῆς ὑπὸ δακτύλοις αὐτῷ A. ἐμφήνας FAC, ἐνφηνας P. 11. διένειμε] διέκαμαι A. 14·ἐπ᾿ C. ]5.κρέα Α. 17. τὰ FCA, om. P. 18. καὶ ὡς F, ὡς P, καὶ A. 19. αἰσθάνεσθαι Α.) rare ac dicere iussi erant. nam cum pro magna sua facultate hominum mores perspiciendi et in arcana mentium penetrandi et consilia iudagandi Boëmundi malignum pravumque ingenium cognovisset, ne suspicionem ille in se conciperet, etiam crudas illas ei carnes simul anteponi iussit suspicionem sublaturus. nec fefellit eum opinio. etenim Boëmundus non modo nou gustavit, sed ne summis quidem digitis cibos tetigit statimque eos a se amovit nec cuiquam suspicione sua aperta adstantibus distribuit, simulans quidem iis se gratificari, re vera, si quis recte consideraverit, mortis cratera ipsis miscens. nec eum dolum dissimulabat (adeo suos contempsit), sed crudis carnibus more patrio a suis coquis paratis postridie eos, qui obsonia illa ederant, rogavit, num valerent. qui ubi valde sibi bene esse nec ullum se incommodum sensisse dixerunt, arcanum detegens "At ego" inquit "cum belli in eum gesti pugnaeque illius memoriam repete-
63
[*](B)[*](V. 240)[*](C)[*](1. ἐξαρτύσῃ ACG, ἐξαρτήσῃ P. 2. τὰ FC, om. Ρ. 4. τῆς om, G. 7. ὁ βασιλεὺς A, om. P. 10. μετρίους FC, μετρίως P. 14. παντοῖον scripsi: παντοίων P, παντοίου Α. εἴδους Α. 15. lacunam signavi. 16. κατωτέρας A.) rem, metui, ne veneno cibis insperso interitum mihi pararet”. Boëmundus. ego veronumquam vidi improbura, quin a recte faciendo in omnibus verbis et actionibus suis procul discesserit: nam ubi quis a mediocritate excessit, utrumcumque in extremum declinat, multum semper ab honesto abest, Boemundum vero imperator arcessivit consuetumque Latinis iuramentum et ipsum rogat. is rebus suis cognitis, cum se nec maioribus nobilibus ortum nec magnas habere opes sciret ideoque exiguis viribus parvoque se comitatu Gallico instructum esse, cumque alioquin natura esset periurus. libentissime imperatoris voluntati oboedivit. tum hic in palatio conclavis cuiusdam pavimentum omnis generis divitiis stravit cellamque * vestibusque et nuramis aureis argenteisque et rebqua divitiarum materia ita iraplevit, ut ob illarum rerum copiam ne ingredi quidem quisquam posset. cui vero Boemundo ea monstrandi negotium fuit, eum valvas repente patefacere iussit. at is improviso adspectu percussus “Si tot mihi” inqait “opes essent, multarum iam terrarum imperium olim mihi
64
[*](D)[*](P. 304)[*](B)[*](7. παλίμβολον A. 9. τοῦτο FAC, ταῦτα P. ἀποκομίσοντας scripsi: ἀποκομίσαντας PA. 10. ὁρῶν] αἰτῶν G. 18. παλίμβουλον G1, παλίμβολον G2. 19. ἀπωθούμενος G in mg. ἀποθούμενος P.) parassem”. tum ille “Haec omnia” ait “hodie laete beneficio accepto magnisque gratiis actis quieturus in suum diversorium abiit; ubi vero illa sibi afferri vidit, mutata priori admiratione “Numquam” inquit “tantam mihi ab imperatore ignominiam fore credidissem: sumite haec et, qui misit, ei reportate.” sed imperator, quod innatam Latinorum levitatem norat, vulgare illud verbum protulit “mala res ad proprium auctorem redeat”. ubi Boëmundus audivit baiulosque munera studiose coUigere vidit, mutata sententia, qui ante ea repudiaverat et aegre tulerat, hilari vultu ut brevi se transformans polypus baiulos spectavit. erat enira natura versutus et ad omnia, quae accidebant, praesens; tantumque astutia ac fortitudine omnibus, qui tunc trausiere, Latinis excelluit, quantum opibus copiisque cessit. sed ut fraudum abundantia omnes fere superavit, ita innataeLatinorum animis inconstantiae expers non fuit. quas autem divitias ’ecusaverat, tunc laetus accepit: tristi enim animo, cum ne terrae quidem uUius dominus patria
65
[*](C)[*](D)[*](V. 241)[*](5. τῷ τοῦ G. 7. συναιρόμενα FAC, συνειρόμενα P. 12. περιάγει G. 13. τὲ F, δὲ CG, om. P. 15. σῆς om. G. 16. ἐνεργείας καὶ ὑπολήψεως ἀλλὰ δὴ καὶ πίστεως A, καὶ ὑπολήψεως, ἀλλὰ δὴ om. P. 19. καθίστο G. 20. τε om. G. 21. βουλόμενος CG.) exiisset, speciem dominici sepulcri adorandi indutus re vera sibi regnum quoddam parare atque adeo, si fieri posset, ex patris consiliis ipsum Romanorum imperium occupare decreverat: sed omnem, ut aiunt, funem moturo multis erat opus divitiis. verum imperator, cum triste eius et malignum ingenium nosset, quae ad arcana eius consilia accommodata erant, ea scite disicere studuit. quare deposcenti ei Orientis domesticatum Creticamque artem in Cretensem experienti imperator non est obsecutus timens, ne potestate accepta cunctos ille sibi Latinorum comites subiceret facileque ad omnia quae vellet in posterum impelleret. at ne Boemundus deprehensura se sentiret, comnioda eum spe lactans “Nondum” inquit “eius rei tempua adest; mox autem aderit virtute tua et consilio atque ”. postquam igitur ita cum iis egit donisque et honoribus omnis generis eos auxit, postridie in imperatorio solio consedit vocatisque Boemundo et cunctis comitibus multa de iis, quae in via evenirent, disseruit
66
[*](P. 305)[*](C)[*](1. … διδάσκων A, ἀναδιδάσκειν P. 2. χρῆσθαι Α. 3. τὶ G. 7. προετρέψατο Α. ἰσαγγέλην FA, Σαγγέλην P: sic fere semper. 8. διά τε τὸ Α, τε om P. 12. ἐν πᾶσι om. G. 13. μεθ’ C, μετ’ Ρ. 17. καθαρώτερον F, καθαρότερον P. 21. ἐπέσκηπτεν G.) utiliaque suadens, qua pugnandi ratione consuetudineque Turcae uterentur, docuit eosque monuit, quomodo acies instruere ordinesque instituere deberent neu effuse Turcas fujyientes persequerentur: ita asperis eorum moribus largitionibus coUoquioque flexis benevolisque datis consiliis, ut traicerent, auctor fuit. Isangelen autem propter probatara prudentiam veramque animi sinceritatem ac vitae munditiam ex omnibus praecipue amabat; quem quidem adeo veritatis studiosum esse novit, ut nihil umquam ei anteponeret: nec minus supra omues Latinos eminuit quam sol supra stellas. quo factum est, ut tunc eum Alexius apud se retineret. itaque imperator, postquam ceteri ei valedixerunt ac per Propontidis fretum ad Damalium processerunt, molestiis quas ipsi creaverant levatus saepe Isangelen advocat distinctiusque docet, quae Latinis in via eventura crederet; quin etiam suspicionem, quam de Francis conceperat, ei aperuit. his saepe cum Isangele communicatis eique animi quasi ianua pansa ac rebus omnibus enarratis opem eius custodiamque adversus
67
[*](D) [*](P. 306)[*](V. 242)[*](B)[*](1. παρασπονδῆ G. 7. ὀμωμένα G. 10. Κελτῶν oin. G. 12. . . . . . . Νικαίας G. μανθάνοι FG2, μανθάνῃ PG1. 16. κατορθώσοι F. κατορθώσῃ P. καὶ om. CG. διεσκοπεῖτο γοῦν CG. εἰ F, ἐὰν P. ἐπίτηδες F. 17, ἕλῃ F, ἀνέλῃ P. 18. ὀμωμομένα CG. 21. Βουτομίτῃ CG.) Boëmundi malitiam rogavit, ut et a pactis laedendis eum detineret et quovis modo eius machinas dissolveret. tum is imperatori “Cum a proavis periurium ac dolum veluti hereditatem quandam Boëmundus acceperit, maxime mirum sane sit, si ius iurandum servet. tamen, quantum in me erit, ego isti tuae voluntati numquam deero.” salutato dein imperatore toti se Gallorum exercitui adiuncturus abiit. verum imperator cum una cum Gallis in barbaros proficisci voluisset, veritus tamen innumerabilem eorum copiam Pelecanum eundum ibique manendum censuit, ut propter Nicaeae viciniam, quae et Gallis acciderent et Turcae intra Nicaeam forisque gererent, resciret. neque enim dignum se iudicans, si nihil ipse interea bellicae gloriae sibi pararet, occasione oblata ipse studuit Nicaeam recuperare nec a Gallis, prout iurati erant, accipere. id autem consilium omnes celavit unoque Butumite conscio usus ipse solus quae ageret
68
[*](C)

[*](3. ἀπειλούμενος FG, ἀπειλιούμενος P. 5. Βουτομίτην P, correxi.)

causamque cur ea fierent norat. hunc igitur misit ad deliniendos Nicaeae barbaros cuni pollicendo inter alia multa tutam impunitatem, tum exponendo, tot tantaque mala eos subituros esse omnesque trucidatum iri, si urbem Galli caperent. iam pridem enim Butumiten sibi fidissimum et in rebus talibus gerendis maxime strenuum esse intellexerat. haec igitur ita ab initio successerunt.