De decretis Nicaenae synodi

Athanasius of Alexandria

Athanasius. Gelasius Kirchengeschichte. Loeschke, Gerhard; Heinemann, Margret; editors. Leipzig: Hinrichs, 1918.

cod. Paris. Lat. 1682 (ed. Ed. Schwartz: Acta Conc. oec. IV 2 p. 102) Constantinus Augustus catholicae ecclesiae Nicomedensium. Dominum deum scilicet et salvatorem Christum suptiliter omnes cognoscitis, dilecti fratres, patrem et filium esse, patrem dico sine principio sine fine

193
generatorem saeculi ipsius; filium autem, hoc est voluntatem patris, quae nee per cogitationem aliquam recepta est, nee ad perfectionem operum per aliquam exquisitam substantiam deprehensa est. Qui enim hoe et intellegit et intellexerit, iste habebit ad omne genus poenae inlassabilem patientiam.

Sed enim dei filius Christus opifex oninium et ipsiiis inmortalitatis dator genitus est, quantum pertinet ad fidem cui credidimus, natus est — magis autem processit ipse, qui et semper in patre est ad condecorationem illorum, quae ab ipso facta sunt — genitus est igitur individua proeessione. Voluntas enim et in habitaculo suo simul fixa est, et ista, quae diverso indigent cultu secundum uniuscuiusque qualitatem et agit et administrat.

Quid igitur? est aliquid int er deum patrem et filium? Nihil scilicet: ipsa enim rerum plenitudo sensu accepit voluntatis praeceptum, non autem divisam ex patris substantia voluntatem separavit. Quod autem ista sequitur, quis est qui Christi mei domini sequax per reverentiam magis vel stultitiam reformidat?

Igiturne patitur numen, cum venerabilis corporis [*](9 qua HS corr. Schw. Gelasius) [*](14 nomen HS corr. G. L.)

194
habitatio ad cognitionem suae sanctitatis ruit, vel tactui succidit illud, quod corpore superius est? nonne distat hoc, * corporis humilitati ablatum est? non autem vivimus, licet ad mortem animae gloria corpus advocaverit?

Quid igitur hic inlaesa et sincera fides dignum dubitatione occupavit: an non vides, quod venerabilissimum corpus deus elegit, per quod tidei argumenta et propriae virtu|tis exempla manifestare futunis esset, et iam confusam exitiali fol. errore humani generis perditionem expellere et novam religiouis dare doctrinam et castitatis exemplo indignos mentis actus expurgare, deinde autem mortis quidem tormentum dissolvere, inmortalitatis autem praemia pronuntiare.

Sed vos quos iam fratres communio caritatis merito ex me appellari facit, non ignoratis me vestrum conservum, non ignoratis vestrae munimen salutis, cuius curam diligenter suscepi, et per quod inimicorum nostrorum non solum arma expugnavimus,

195
sed etiam vivos adhuc aniniam inclusimus ad manifestandam veram fidem clementiae.

Sed ego super istis donis propter renovationem maxime orbis terrarum gaudebam. Etenim dignum erat vere miraculo in concordiam tot gentes adducere, quae paulo ante ignorare deum dicebantur: tarnen quid haberent istae gentes cognoscere, quae nullam certaminis curam susceperunt? Quid igitur intellegitis, dilecti fratres? nam vos ipsos accuso: Christiani sumus et mediocri affectu dissentimus?

Haecine est nostra fides, haec sanctissimae legis doctrina? sed quae causa est, propter quam praesentis mali exitium suscitatum est? O flagitium, ο odium supra modum omnis indignationis magnitudinem superans. quae istius latrocinii atrocitas extitit, quae filium dei abnegat ex individua patris substantia processisse? nonne ubique est deus, cum certe istum semper nobis adesse sentimus? nonne per eius virtutem omnium decoratio constat? cum certe separatione dissipationis careant?

[*](2 1. bonis = ἀγαθοῖς Klosterm. (?) 6 cristiani HS)

196
Num igitur vobis aliquid actum est? O dilecti fratres, considerate modo deprecor, tormenta praesentis doloris. confessores vos esse istius promittebatis quem esse denegatis, in hoc vobis doctore persuadente in omnibus perdito; supplico, quis est qui ista docuit ita simplicem multitudinem? Eusebius scilicet, qui tirannicae crudelitatis conscius est: Quod enim ubique tiranni factus est cliens, ex multis est pervidere. Tarn enim caedes episcoporum testantur, sed vere episcoporum, quam saevissima Christianorum persecutio manifeste clamat.

nihil enim de factis in me iniuriis modo dicam, per quas cum maxime adversarum partium festinaverunt concursiones, iste et oculos speeulatores contra me submittebat, et paene etiam armata tiranno ministeria conferebat.

Nec me quidam esse arbitretur ad istorum probationem inparatum. Argumentum enim sub- [*](4 Am Rand von späterer Hd. Tho. 1. 20. (= Theodoret I, 20) HS HS corr. Schw. 10 armatas (-tas unterstrichen [vom Corrector?]) HS)

197
tile est, quod presbiteros et diaconos, qui Eusebium adsequebantur, manifeste a me comprensos esse constat. Sed ista qnidem praetermitto, quae nunc non indignationis causa, sed ad illorum confusionem a me prolata sunt. lUud autem solum timeo, illud cogito, quod vos video ad criminis vocari communionem : nam per Eusebii conversationem et perversionem, conscientiam suscepistis a veritate separatam.

Sed est non tardum remedium, si episcopum fidelem et integrum vel nunc accipientes ad deum respiciatis, quod in praesenti in vobis est, et iam pridem oportebat a vestro pendere iudicio, nisi praedictus Eusebius cum turbulenta multitudine eorum qui eum sequebantur, huc pervenisset et ordinis rectitudinem impudenter conturbasset.

Sed quoniam de ipso Eusebio ad vestram caritatem pauca oportet dicere, meminit vestra patientia in Nicaena civitate factum esse concilium, cui et ipse [*](2 comprensos Schw. compressos HS 3 confusione HS Ι prolata Schw. probata HS 5 varietate HS corr. nach d. Griech. 8 pondere HS s. ἠρτῆσθαι L übersetzt etwa <σὺν> δίνα <τῶν> τότε συναγομένων Ltz.)

198
ego decenter aderam Servitute conscientiae meae; nihil alterum volens, quam concordiam omnibus operari et ante omnia convincere et hanc causam depellere, quae initium quidem ceperat per Arrii Alexandrini insolentiam: conroborata est autem statim per Eusebii flagitiosam et perniciosam festinationem.

Sed iste ipse Eusebius, amicissimi et carissimi, cum quanta putatis concursione (quando ab ipsa conscientia vincebatur) cum quanta autem confusione undique convictum falsiloquium defendebat, submittens quidem mihi diversos pro ipso supplicantes, postulans autem ex me aliquid auxilii, quatenus vel in tanto convictus delicto <non> eiciatur honore quem habebat. Testis mihi est in hoc deus ipse, qui mihi vobis benignus permaneat, quoniam et me ille pervertit et indecenter subripuit, quod et vos cognoscetis. Omnia enim tunc acta sunt, sicut ipse desiderabat, omne quodlibet malura in sua mente abscondens.

Sed pridem, ut cetera eins pravitatis praetermittam, quid maxime cum [*](3 coeperat HS corr. Schw. 5 Eusebii HS 8 für quatenus ägt quominus vor Klosterm. 1) <non> corr. Schw. 10 Am Rand: nota (in Abkürzung) 11 cognoscitis HS corr. n. d. Griech. Schw.)

199
Theognio, quem dementiae eonsortem habet, peregerit, audite supplico. Αlexandrinos quosdam, quia nostra fide recesserunt hiic iussi transmitti, qnia per istorum ministerium ignis discordiae surgebat.

Sed isti boni et benigni episcopi, quos semel concilii veritas ad paenitentiam servavit, non solum illos susceperunt et apud se servaverunt. sed etiam consortes morum fuerunt eorum pranitatis. Propter quod circa istos ingratos hoc agere censui: raptos enim eos iussi quam longissime exterminari.

Nunc vestrum est ad deum fide illa respicere, qua semper et fuisse constat et esse decet et sie peragere, ut episcopos castos et orthodoxos et dementes habentes gaudeamus. Si quis autem vel ad pestiferorum memoriam illorum vel ad laudem iuconsulte exardere audeat. confestim a sua audacia per operationem servi dei, hoc est mei, compescetur: deus vos conservet; fratres dilectissimi. Haec exemplaria duarum epistolarum domnus imperator lustiuianus beatissimo papae Vigilio translatas de Graeco in Latino direxit die quinto Kalendarum luniarum sexies post consulatuni Basili viri clarissimi.

[*](4 servabit HS, aber am Rand Korrekturzeichen 7 qua] quam Schw. 1 1 mei Schw. me HS 15 d. h. 28. Mai 547 Ι viro HS ro vom Korrektor beanstandet)