The Passion of Perpetua and Felicitas

Martyrium Perpetuae et Felcitatis

The Passion of S. Perpetua. Robins, J. Armitage, editor. Cambridge: Cambridge University Press, 1891.

Si uetera fidei exempla, et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis operantia, propterea in litteris sunt digesta, ut lectione eorum quasi repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo confortetur; cur non et noua documenta aeque utrique causae conuenientia et digerantur? uel quia proinde et haec uetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam uenerationem antquitatis. sed uiderint qui unam uirtutem Spiritus unius Sancti pro aetatibus iudicent temporum: cum maiora reputanda sunt nouitiora quaeque ut nouissimiora, secundum exuperationem gratiae in ultima saeculi spatia decretam. In nouissimis enim diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum: et super seruos et ancillas meas de meo
Spiritu effundam: et iuuenes uisiones uidebunt, et senes somnia somniabunt. itaque et nos qui sicut prophetias ita et uisiones nouas pariter repromissas e agnoscimus et honoramus, ceterasque uirtutes Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus, cui et missus est idem omnia donatiua administrans in omnibus prout unicuique distribuit Dominus, necessario et digerimus et ad gloriam Dei lectione celebramus; ut ne qua aut imbecillitas aut desperatio fidei apud ueteres tantum aestimet gratiam diuinitatis conuersatam, siue in martyrum siue in reuelationum dignatione: cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium. et nos itaque qoud audiuimus et contrectauimus annuntiamus et uobis, fratres et filioli: ut et uos qui interfuistis rememoremini gloriae Domini, et qui nunc cognoscitis per auditum communionem habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum Domino Iesu Christo, cui est claritas et honor in saecula saeculorum. amen

Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Reuocatus et Felicitas conserua eius, Saturninus et Secundulus. inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera: erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.

Cum adhuc, inquit, cum prosecutoribus essem, et me pater uerbis euertere cupiret et deicere pro sua affectione

perseueraret: Pater, inquam, uides, uerbi gratia, uas hoc iacens, urceolum siue aliud? et dixit: Video. et ego dixi ei: Numquid alio nomine uocari potest, quam quod est? et ait: Non. Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum, Christiana. tunc pater motus hoc uerbo mittit se in me, ut oculos mihi erueret: sed uexauit tantum, et profecto est uictus cum argmentis diaboli. tunc paucis diebus quod caruissem patrem, Domino gratias egi, et refrigeraui absentia illius. in ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus: et mihi Spiritus dictauit non aliud petendum ab aqua, nisi sufferentiam carnis. post paucos dies recipimur in carcerem: et expaui, quia numam experta erarm tales tenebras. o diem asperum! aestus ualidus turbarum beneficio, concussurae militum. nouissime macerabar sollicitudine infantis ibi. tunc Tertius et Pomponius benedicti diaconi qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut paucis horis emissi in meliorem locum carceris refrigeraremus. tunc exeuntes de carcere uniuersi sibi uacabant: ego infantem lactabam iam inedia defectum. sollicita pro eo adloquebar matrem et confortabam fratrem, commendabam filium. tabescebam ideo quod illos tabescere uideram mei beneficio. tales sollicitudines multis diebus passa sum: et usurpaui ut mecum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata sum a
labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer subito praetorium, ut ibi mallem essem quam alicubi.

Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficio tanta experta eram fidenter repromisi ei, dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc. uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum, et angstam, per quam nonnisi singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi gladii, lanceae, hami, macherae: ut, si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat, et exterrebat ne ascenderent. ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, quia ipse nos aediicauerat, et tunc cum adducti sumus praesens non fuerat. et peruenit in caput scalae, et conuertit se et dixit mihi: Perpetua, sustineo te: sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit in nomine Iesu Christi. et desub

ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput: et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput. et ascendi, et uidi spatium immensum horti, et in medio sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem: et circumstantes candidati milia multa. et leuauit caput et aspexit me, et dixit mihi: Bene uenisti, tegnon. et clamauit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus, et manducaui: et uniuersi circumstantes dixerunt Amen. et ad sonum uocis experrecta sum, commanducans adhuc dulcis nescio quid. et retuli statim fratri meo, et inteleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam iam spem in saeculo habere

Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio: et ascendit ad me, ut me deiceret, dicens: Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi; si te praeposui omnibus fratribus tuis: ne me dederis in dedecus hominum. aspice fratres tuos: aspice matrem tuam et materteram: aspice filium tuum, qui post te uiuere non poterit. depone animos; ne uniuersos nos extermines: nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. haec dicebat pater pro sua pietate, basians mihi manus, et se ad pedes meos iactans: et lacrymis

me non fiiiam nominabat, sed dominam. et ego dolebam causam patris mei, quod solus de passione mea gauisurus non esset de toto genere meo; et confortaui eum, dicens: Hoc fiet in illa catasta quod Deus uoluerit: scito enim nos non in nostra esse potestate constitutos, sed in Dei. et recessit a me contristatus.

Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur: et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit, et factus est populus immensus. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo, et extraxit me de gradu, supplicans: Miserere infanti. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat: Parce, inquit, canis patris tui: parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute Imperatorum. et ego respondi: Non facio. Hilarianus, Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano deici, et uirga percussit. et doluit mihi casus patris mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta eius misera. tunc nos uniuersos pronuntiat, et damnat ad bestias: et hilares descendimus ad carcerem. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere, et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum,

postulans infantem. sed pater dare noluit. et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderat, neque mihi feruorem fecerunt: ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer.

Post dies paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi uox, et nominaui Dinocraten: et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset nisi tunc; et dolui commemorata casus eius. et cognoui me statim dignam esse, et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum, et ingemiscere ad Dominum. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc. uideo Dinocraten exeuntem de loco tenebroso, ubi et complura loca erant tenebrosa, aestuantem valde et sitientem, sordido uultu et colore pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit, ita ut mors eius odio fuerit omnibus hominibus. pro hoc ergo orationem feceram: et inter me et illum grande erat diastema, ita ut uterque ad inuicem accedere non possemus. erat deinde in ipso loco ubi Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri: et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat, et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset. et experrecta sum et cognoui fratrem meum laborare. sed fidebam me profuturam labori eius: et orabam pro eo omnibus diebus quousque transi- uimus in carcerem castrensem: munere enim castrensi eramus

pugnaturi: natale tunc Getae Caesaris. et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrymans ut mihi donaretur.

Die quo in neruo mansimus, ostensum est mihi hoc. uideo locum illum quem retro uideram, et Dinocraten mundo corpore, bene uestitum, refrigerantem; et ubi erat uulnus, uideo cicatricem: et piscinam illam quam retro uideram, summisso margine usque ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione: et super margine fiala aurea plena aqua; et accessit Dinocrates, et de ea bibere coepit: quae fiala non deficiebat. et satiatus accessit de aqua ludere more infantium gaudens. et experrecta sum. tunc intellexi translatum eum esse de poena.

Deinde post dies paucos Pudens, miles optio praepositus carceris, qui nos magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in nobis, multos ad nos admittebat, ut et nos et illi inuicem refrigeraremus. ut autem proximauit dies muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta uerba quae mouerent uniuersam creaturam. ego dolebam pro infelici senecta eius,

Pridie quam pugnaremus, uideo in horomate hoc uenisse

Pomponium diaconum ad ostium carceris, et pulsare uehementer. et exiui ad eum, et aperui ei: qui erat uestitus discinctam candidam, habens multiplices galliculas. et dixit mihi: Perpetua, te exspectamus: ueni. et tenuit mihi manum, et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. uix tandem peruenimus anhelantes ad amphitheatrum, et induxit me in media arena. et dixit mihi: Noli pauere; hic sum tecum, et conlaboro tecum. et abiit. et adspicio populum ingentem adtonitum. et quia sciebam me ad bestias datam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae. et exiuit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. ueniunt et ad me adolescentes decori adiutores et fautores mei. et expoliata sum, et facta sum masculus. et coeperunt me fautores mei oleo defrigere, quomodo solent in agonem: et illum contra Aegyptium uideo in afa uolutantem. et exiuit uir quidam mirae magnitudinis, ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus purpuram inter duos clauos per medium pectus, habens galliculas multiformes ex auro et argento factas: efferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea. et petiit silentium, et dixit: Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam gladio; et, si hunc uicerit, accipiet ramum istum. et recessit. et accessio.
mus ad inuicem, et coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere uolebat: ego autem illi calcibus faciem caedebam. et sublata sum in aere, et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi uidi moram fieri, iunxi manus, ut digitos in digitos mitterem. et adprehendi illi caput, et cecidit in faciem; et calcaui illi caput. et coepit populus clamare, et fautores mei psallere. et accessi ad lanistam, et accepi ramum. et osculatus est me, et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum gloria ad portam Sanauiuariam. et experrecta sum: et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam: sed sciebam mihi esse uictoriam. hoc usque in pridie muneris egi: ipsius autem muneris actum, si quis uoluerit, scribat.

Sed et Saturus benedictus hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebat. ibamus autem non supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. et liberato primo mundo uidimus lucem immensam: et dixi Perpetuae: erat enim haec in latere meo: Hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi uiridarium, arbores habens rosae et omne genus flores, altitudo arborum erat in modum cypressi, quarum folia canebant

sine cessatione. ibi autem in uiridario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui ubi uiderunt nos honorem nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis: Ecce sunt, ecce sunt: cum admiratione. et expauescentes quattuor illi angeli, qui gestabant nos, deposuerunt nos: et pedibus nostris transiuimus stadium uiolatum: ubi inuenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione uiui arserunt; et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat; et quaerebamus de illis ubi essent. ceteri angeli dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum.

Et uenimus prope locum, cuius loci parietes tales erant, quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius angeli quattuor stabant, qui introeuntes uestierunt stolas candidas. et introiuimus, et audiuimus uocem unitam dicentem: Agios, agios, agios: sine cessatione. et uidimus in eodem loco sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos, et uultu iuuenili; cuius pedes non uidimus. et in dextra et in sinistra seniores quattuor; et post illos ceteri seniores conplures stabant. et introeuntes cum admiratione stetimus ante thronum: et quattuor angeli subleuauerunt nos: et osculati sumus illum, et de manu sua traiecit nobis in faciem. et ceteri seniores dixerunt nobis: Stemus. et stetimus, et pacem fecimus. et dixerunt nobis seniores: Ite et ludite. et dixi Perpetuae : Habes quod uis. et dixit mihi: Deo gratias, ut quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum et hic modo.

Et exiuimus, et uidimus ante fores Optatum episcopum

ad dexteram, et Aspasium presbyterum doctorem ad sinistram, Separatos et tristes. et miserunt se ad pedes nobis, et dixerunt: Componite inter nos, quia existis, et sic nos reliquistis. et diximus illis: Non tu es papa noster, et tu presbyter? ut uos ad pedes nobis mittatis? et moti sumus et conplexi illos sumus. et coepit Perpetua graece cum illis loqui: et segregauimus eos in uiridarium sub arbore rosae. et dum loquimur cum eis, dixerunt illis angeli: Sinite illos refrigerent; et si quas habetis inter uos dissensiones, dimittite uobis inuicem. et conturbauerunt eos. et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam; quia sic ad te conueniunt quasi de circo redeuntes, et de factionibus certantes. et sic nobis uisum est quasi uellent claudere portas. et coepimus illic multos fratres cognoscere, sed et martyras. uniuersi odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat tunc gaudens experrectus sum.

Hae uisiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. Secundum uero Deus maturiore exitu de saeculo adhuc in carcere euocauit, non sine gratia, ut bestias lucraretur. gladium tamen etsi non anima certe caro eius agnouit.

Circa Felicitatem uero, et illi gratia Domini eiusnobis

modi contigit. cum octo iam mensium uentrem haberet, (nam praegnans fuerat adprehensa) instante spectaculi die, in magno erat luctu, ne propter uentrem differretur; quia non licet praegnantes poenae repraesentari: et ne inter alios postea sceleratos sanctum et innocentem sanguinem funderet. sed et commartyres grauiter contristabantur, ne tam bonam sociam quasi comitem solam in uia eiusdem spei relinquerent. coniuncto itaque unito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. statim post orationem dolores inusserunt. et cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies obiecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti? et illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educauit.

Quoniam ergo permisit et permittendo uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigne ad supplementum tantae gloriae describendae, tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius exequimur, unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. cum a tribuno castigatius eo tractantur, quia ex admonitionibus hominum uanissimorum uerebatur, ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem

ei respondit: Quid utique non permittis nobis refrigerare noxiis nobilissimis, Caesaris scilicet, et natali eiusdem pugnaturis? aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? horruit et erubuit tribunus; et ita iussit illos humanius haberi, ut fratribus eius et ceteris facultas fieret introeundi, et refrigerandi cum eis; iam et ipso optione carceris credente.

Pridie quoque cum illam cenam ultimam, quam liberam uocant, quantum in ipsis erat non cenam liberam sed agapen cenarent, eadem constantia ad populum uerba ista lactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem; dicente Saturo: Crastinus satis uobis non est, quod libenter uidetis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen nobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo. ita omnes inde adtoniti discedebant: ex quibus multi crediderunt.

Inluxit dies uictoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum, quasi in caelum, hilares uultu decori; si forte gaudio pauentes non timore. sequebatur Perpetua lucido incessu, ut matrona Christi, ut Dei delicata: uigore ocuei

lorum deiciens omnium conspectum. item Felicitas, saluam se peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. et cum ducti essent in portam, et cogerentur habitum induere, uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum Cereri; generosa illa in finem usque constantia repugnauit. dicebat enim: Ideo ad hoc sponte peruenimus, ne libertus nostra obduceretur; ideo animam nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus: hoc uobiscum pacti sumus. agnouit iniustitia iustitiam: concessit tribunus, quomodo erant, simpliciter inducerentur. Perpetua psallebat, caput iam Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti comminabantur de hoc. ut sub conspectu Hilariani peruenerint, gestu et nutu coeperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus. ad hoc populus exasperatus, flagellis eos uexari pro ordine uenatorum postulauit. et utique gratulati sunt, quod aliquid et de dominicis passionibus essent consecuti.

Sed qui dixerat Petite et accipietis petentibus dederat eum exitum quem quisque desiderauerat. nam, si quando inter se de martyrii sui uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur: ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. itaque in commissione spectaculi reuocatus leopardo expertus etiam super pulpitum ab urso erat

uexatus. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur: sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. itaque cum apro subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia, post dies muneris obiit. Saturus solummodo tractus est. et cum ad ursum substrictus esset in ponte, ursus de cauea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus reuocatur.

Puellis autem ferocissimam uaccam, ideoque praeter consuetudinem comparatam, diabolus praeparauit: sexui earum etiam de bestia aemulatus. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit populus, alteram respiciens queam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. ita reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est, et concidit in lumbos. et ubi sedit tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit, pudoris potius memor quam doloris. dehinc requisita, et dispersos capillos infibulauit. non enim decebat martyram sparsis capillis pati, ne in sua gloria plangere uideretur. ita surrexit, et elisam Felicitatem cum uidisset accessit, et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt, et populi duritia deuicta reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. illic Perpetua a quodam tunc catechumino, Rustico nomine, qui ei adhaerebat, suscepta, et quasi a somno expergita (adeo in Spiritu et in extasi fuerat) circumspicere coepit, et instupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad uaccam illam, nescio. et cum audisset quod iam

euenerat, non prius credidit, nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. exinde accersitum fratrem suum et illum catechuminum adlocuta est, dicens; In fide state, et inuicem omnes diligite; et passionibus nostris ne scandaliemini