In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Deinceps explicare vult elementis, quae interiecta sunt, [pondus] inesse . . ., praeterquam (?) iis in locis, quibus supereminet de hoc autem supra etiam meminerat, modo vero uberiorem hac de re tractationem aggreditur. etenim haec etiam una ex actionibus est, quae levi gravique necessariae existunt, estque illi de iis disserendi locus, probat autem haec duo in propriis eorum locis pondus habere ex eo, quod, cum ilia, in quibus uitebantur, subtrahuntur, statim ad haec eorum loca moventur, aer quidem ad aquae locum, aqua autem ad locum terrae; sursum vero ad ea loca, quae supra eis existunt, non nisi vi moventur illis ablatis. aqua enim ad aeris quidem locum vi tantum movetur, ac aer etiam in ignis locum vi tantum fertur; aqua namque vi sursum trahitur, quemadmodum si per fistulae cavitatem vel aliquid simile ore sursum trahatur, cum aeris, qui in fistula existit, extremitas, quam superficiem ipse appellavit, ad subiectam aquae extensionem colligitur, extensioque, qua in unum coeunt, una fit; hoc est ipsa attrahitur, cum ad attractionem aeris, qui in fistula est, una secum aqua movetur atque ad aeris attractionem attrahitur, quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur. quemadmodum in cucurbitis accidit, dum corpori cuipiam imponuntur, veluti collo (?) vel alicui simili, idque deinde sursum attollitur; humor etenim | [*](f. 65r) aufertur, donec eo ordine trahatur, qui ab eius gravitate discrepat, atque α capite deorsum descendat. in [sublime] autem [ad] ignis regionem, nisi vi, idem aer non feretur; terra autem ad locum aquae simili hac divisione non feretur, propterea quod aqua fieri non potest, ut eadem extremitate cum terra trahatur. et ob hanc causam, quoniam aer ea extremitate cum aqua trahitur, qua aqua colligitur, ac ea extremitate, qua aqua colligitur, terra non attrahitur, aqua in vas trahitur, secundum quod incalescit, quoniam aer eius caliditate movetur, et quoniam ipse in ignem sursum convertitur ac secum aquam attrahit, cui ipse alligatur, ab eodemque aqua attrahitur; terra autem non attrahitur, eo, quod ipsa [*](4 signum lacunae posui 17 ad—coligitur (18)] exspectes subiectam . . ad se . . colligit 18 extensioque et una fit (19) emendavi: ponitque extensionem et unam esse codd. Al 21 celeritas—simili (25)] locum obscurum vertit Al: levitas motus . . aqua attrahitur, sursum extiterit et aquae motio, levitate aquae levior fuerit . . . quemadmodum iis usu venit, quae lentore visciditateque praedita sunt, quibus aliquid annectitur, dum aliquis corpus quidpiam eis adhaerere facit, veluti trabem vel aliquid simile. 29 divisionel fort, emendandum attractione)

242
non contrahitur alligaturque aeri excalefacto, qui in vase consistit. [*](f. 65r) siquidem penes exitum (?) aeris, qui incalescit ac in ignem convertitur quique in vase consistit, vel aqua trahitur, si proxima erit, vel aer, qui extra existit; aer namque fieri potest, ut una cum aqua trahatur. et quemadraodum terra in sublime non fertur detracta aqua, quae supra existit, ita ignis etiam infra non subsidit, si aer auferatur, qui sub eo manet, propterea quod consentaneum est, ut id, quod infra subsidere potest, gravitatem possideat, ignis autem nullius est ponderis, quemadmodum nec terra ullius levitatis est particeps; quare neque liaec etiam alicui eminet. duo autem, quae in medio loeata sunt, deorsum feruntur, si ea, in quibus nituntur, auferantur, quoniam id, quod absolute grave tantum est ac omnibus corporibus substernitur, infra amplius descendere non potest, quoniam nullus alter sub eo locus invenitur; quae autem inter haec duo loeata sunt, quoniam absolute gravia non sunt, sed ad aliud relata, cum ipsa omnibus corporibus non substernantur, locum habent, in quo, dum trahuntur profundius substernuntur. et ideo ad propria loca moventur, si in locis, quae illis superstant, inveniantur, et ad loca, quae sub illis manent, feruntur, quibus supereminent, si <infera> subtrahantur.

Haec autem sententia cum iis, quae ad sensum apparent, dissentanea est, tum etiam propter illa, quae antea a nobis dicta sunt, rationi ac veritati dissentanea est. absurdum namque ac dissentaneum est elementis in propriis eorum locis omnino poudus inesse. num autem iis, quae ad sensum apparent, dissentanea haec sententia videatur, hinc perspici licet, etenim parva ilia vasa, quae a medicis exstruuntur quaeque cucurbitulae dicuntur, si aerem in eis contentum suxerimus, eoque magis, quo crassior extiterit, ac is (!) attenuetur, inaniattur, excalefiat ac suscipiendae aquae diverso quidem modo ab eo, quo antea erat, disponatur (nihil enim interest, quocunque modo inanitas fiat, dum modo haec vasa aquae suscipiendae disposuerimus) cum itaque praefato modo disposita sumantur, sique vasis orificium claudatur ac super aqua ponatur atque operculum orificii tollatur deincepsque vasis orificium aquae superficiem palpitet, perspicuum est aquam in vasis capacitatem ascendere. itaque manifeste apparet tunc nibil esse, cur aer in vase contentus trahat, nisi quod in vase, quod magis contineat, extiterit; et boc magis aquam etiam non attrahet. cur enim, antequam vas tangat aquam, attractio aliqua in eo non existit? praetera (?) postquam eius orificium clausum fuerit, et secundum quod [*](1 non addidi 32 cum—sumantur suspecta 36 itaque et sqq.] cf. Averr, p. 265 I et eiusdem Paraphr. p. 335 G et sqq. cur et nisi quod scripsi: quod (aerem . . contentum) et si codd. Al (locus non integer) 38 cur . . non existit emendavi: non . . extiterit codd. Al)

243
tangit, <cur> fertur in illud? ipse autem dixit non alia ratione aquam [*](f. 65r) ascendere, nisi quia cum aere, dum tangit, aquam ascendere deprehendimus, cum ipse contrahitur; is enim, qui in vase considit, antequam aquae proximus evaderet, quiescebat; aquae autem proximus faetus statim aquam trahit; attrahit deinceps secum aquam, quandoquidem ei alligatur. hoc autem, ex quo huius rei probationem assumit, ex iis positum fuit, quae ad sensum apparent, nempe cum aquam violenta suctione suxerimus, hoc ita se habebit; cumque id, quod est ante, operetur, multo magis id quoque operabitur.

Alexander autem inquit, quod, si aer attenuetur ac in maiorem mensuram effundatur repleaturque inanitas, quae eodem in vase consistit, rursus deminuitur, secundum quod ex aquae frigiditate incrassatur, quando eam tangit, et statim aquam attrahit, quae ei proximum extiterit, siquidem ei tantum loci cedit, quantum tempore transfusionis auctus ac deinceps deminutus occupaverat. sed perdissentanea est huius dubitationis solutio; quomodo enim fieri potest, ut corpus contiunum maiorem vel minorem locum occupet, nisi inane in corporibus circumfusum ac in illis interceptum sit; corpus enim minime permeat corpus, et tametsi alibi fateantur id facile animo concipi non posse, tamen, etsi ambiguum sit, nil minus huic dicto assentiuntur, nempe: quemadmodum aer frigiditate colligitur ac incrassatur, ita caliditate diffunditur ac rarior efficitur; et si aqua, quam tangit, calida existat, attamen in vas | trabitur, [*](f. 65v) etiamsi aer, qui in vas transfunditur, in eo non colligatur nec aquae locum cedat, in quern ingrediatur. atque existimavit alia ratione fieri posse, ut in vas aqua trabatur, eamque ad Aristotelis sententiae confirmationem attulit; etenim inquit, fieri posse, ut aer, qui in vase consistit, dum caliditate attenuatur humoremque attrahit, ex attracto humore conteratur opprimaturque ac in vaporem convertatur. verum haec oratio destruit sese, siquidem ponit incalescentem aerem ab humore a se attracto expelli; dissentaneum namque est fierique non potest, ut trahens quippiam ex eo, quod attrahit, simul etiam ab attracto expellatur.

Quod autem rationi dissentaneum sit, quod in hoc allatum est, iam diximus; et ex eo, quod in his duobus elementis ad propria eorum loca inclinatio praecessit, multoque magis, si necessario id ceteris illis contingat, neque in propriis eorum locis quiescere, neque ad haec loca moveri necessario illis continget, sed ferri ex his. aer namque (exempli gratia) si in proprio loco [*](11 Alexander] cf. Simpl. p. 724, 11 et Averr. p. 265 I et sqq. 13 deminuitur emeadavi: occultabitur codd. Al 24 attamen—etiamsi] ita Al e coniectura: codd. corrupti quod et sqq.] cf. p. 242, 22.)

244
gravis extitisset ac deorsum inclinavet, ex hoc omnino conveniret, [*](f. 65v) ut motus deorsuni natura ei inesset, siquidem eos motus elementis natura inesse dicimus, quibus ad quemvis locum ipsa inclinant. aqua enim ex aeris regione infra natura movetur, quoniam ad hanc partem inclinat, postquam in aere extitit; cumque alio in loco etiam fuerit, quivis esse dicatur, deorsum ad terrae locum inclinabit; cetera elementa similiter (?). atque in universum ex hoc conveniret, ut motus naturalis dicatur ex proprio eius loco in illum; etenim duo fines tantum, veluti ignis et terra, cum nullus igne superior nee terra inferior locus inveniatur, necessario in propriis eorum locis consistunt; ea autem, quae interiecta sunt, cum duo proxime illis constituta loca natura possideant, quid prohibet, quin ad ea inclinent? et quamobrem necessario efficitur, ut aqua et terra una cum aere, extremitatum illorum coniunctionis causa, sursum et non eademmet ratione deorsum trahautur? et cur aeris cum aquae extremitate coniunctio non efficit, ut cum aqua deorsum trahatur? cur pondus hoc efficit, quamvis consentaneum magis sit dicere aerem cum aqua trahi (quandoquidem ipse, cum <facile> terminetur, capi potest ac praeterea est) quarn affirmare aquam, quae gravis est, cum aere ipso trabi. itaque Platonis sententia, in qua dicitur nullam alicui elementorum in proprio eius loco inclinationem inesse, proposito magis convenit veritatique magis consentauea existit, quemadmodum neque ipsi toti caelo haec inest; quare omnibus corporibus natura inest, ut locum sibi ordinatum minime egrediantur, sed in eo maneant ac quiescant, ex eo, quod non ad alium locum inclinationem habent, alio vero in loco quiescunt. causamque adiecit, cur ad alia loca revertantur, cum ad huius totius ambitum protrahuntur, siquidem (inquit) forte et durum ad propriam essentiam sese colligere vult nee inane quippiam relinquit, efficitque anticrosas?, ut horum causas praeter emn quispiam assequi non valeat. quo autem buius totius ambitus distinguatur, et quomodo istaec alia separentur et distinguantur, id ex iis, quae scriptis mandavit, ex sociis ac eius sequacibus perspici potest.