In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Tria veteres caeli nomine appellare cousuevere; etenim inerrantium stellarum orbem tantum, insuper corpus quintum, ac demum mundum ipsum caeli nomine usurparunt. iuxta vero tertium hunc dicendi modum invenimus Aristotelem hic de eo disseruisse. cum itaque de mundo in praesenti libro tractare instituisset ac huiuscemodi speculatio in nauralium rerum scientiam ingrediatur, ab iis sermonis initium sumpsit, ut nobis illa referret, circa quae scientia de naturalibus versatur. haec autem (inquit) circa corpora et magnitudines et quae in illis inveniuntur affectiones versatur, item circa principia quae talis substautiae sunt, nempe sensibilis naturalis, quibus omnibus [fere] mundus perficitur et clauditur. dixit autem [scientiam naturalem] plerumque in esse, naturalis enim speculationis est, de inani, infinito ac similibus pertractare, talia vero in his quae superius commemoravit, comprehensa non invenimus, quoniam antea in Naturali Auscultatione retulit, quae de his scire oportuerat. postquam autem de corporibus meminit, magnitudines addidit: quoniam magnitudo corpore universalior est, siquidem locus est etiam magnitudo, et similiter corporis termini, nauralis vero scientia his omnibus perficitur, nec non affectionibus, quae illis accidunt, corporibus nempe magnitudinibusque, quo de genere sunt durities mollities, caliditas frigiditas, gravitas levitas, densitas et raritas, quae magnitudinis propria sunt. verum haec omnia communi nomine affectiones nominantur, quandoquidem ex eorum numero sunt, quae enti ipsi supervenire solent, sed per accidens tantum; nam consuetudine tantum affectionum nomenclaturam illis imposuimus. spectat quoque ad [*](14 Al. add. deque earum motibus, cf. infra.)

2
eam scientiam, quae de natura dicitur, motus corporum, quae [*](f. 1r) gignuntur, principiorumque cognitio, non simpliciter, verum principiorum huius substantiae tantum, quae natura et forma sunt, quamvis unum idemque existant, et si invicem dissideant, et materia et privatio. naturalis itaque scientia, quemadmodum ante diximus, his omnibus perficitur. cuius sane ratio perspicua est, deprehendimus enim scientiam hanc circa res naturales esse, res vero naturales corpora sunt et quae corpora, ut animal, sortiuntur, nec minus horum duorum principia, quae forma et natura sunt; quamobrem naturalis speculatio circa haec omnia versatur. non invenimus Aristotelem posuisse motum in affectionum numerum, siquidem motus, qui in locum fiunt, haud quaquam cum eorum, quae moventur, transmutatione fiunt, affectiones vero fiunt cum transmutatione, immo sunt transmutationes quaedam. cum itaque uaturalis scientia circa corpora et magnitudines versetur, corporis deinceps speculationem prosequitur.

Continuum est quod dividuum est in ea, quae semper dividi possunt; idque sane de loco, motu, tempore, superficie et linea dicitur; etenim haec omnia secantur in id, quod semper partitionem recipit, siquidem nuuquam ad iusectabile terminantur. at corpus, inquit, omni ex parte secari potest, dixit omni ex pate loco trium mensurarum. qua vero de causa tres mensuras omnes vocaret, sic exposuit. magnitudines circa lineam, superficiem et corpus tantum modo inveniuntur, nec citra haec magnitudo aliqua inveniri potest, | quare magnitudo omnis his tribus necessario [*](f. 1v) clauditur. invenimus autem corpus similiter ad tres demensiones extendi, quoniam perfectum est, idque eo potissimum nomine, quaudoquidem ternarius numerus de omni eo dicitur, qoud perfectum totumque existit. hoc autem Pythagoricorum secta attestatur; hi namque totum et omnia [ternario] hoc numero claudi ac finiri asserunt. et hac de causa haec duo huiuscemodi numero terminantur, quoniam toti initium, medium atque extremum in est et ternarius numerus est id, quod primo haec obtinuit. quamobrem naturae legibus ducimur, ternarium ut numerum in sacris administrandis constituamus, ubicunque, necessitatum causa, supplices ad deum accedimus. potest quoque probari teruarium numerum esse perfectum et totum illo vocabulo, quod de teruario numero adhibetur, dico nos omnes. hoc enim non nisi de tribus primo dicitur, de doubus autem minime nos omnes. sed ambo dicimus, de tribus vero extemplo omnes.

Perspicuum autem est totum, omnia et perfectum unum et [*](4 quamvis . . . et si] fort, emend, utnim . . an, deinde: et<quae> 5 ante] 9 natura] materia Al., cf. supra 3 12 cf. Averr. p. 1)

3
idem proprie esse, cum vero secundum subiectum haec inter se differre [*](f. 1v) putes, [Aristoteles addit]: at non specie, sed materia distinguuntur. si enim quantitas seiuncta fuerit subiectum, omnia dicimus, si vero quae coniuncta est, totum, sin autem completum et perfectio in forma, qualitate, vel ceterorum praedicamentorum aliquo extiterit, perfectum nominabitur. cum autem, quemadmodum dicebamus, omnia et perfectum unum atque idem existant, et de ternario numero omnia dicamus, erit igitur ternarius numerus perfectum quoddam. corpus autem tribus terminatur (in trino enim suum esse invenitur) quare convenit, ut perfecti definitio ei competat, ac in eo suum esse constituatur. cum autem corpus perfectum esse statuerimus, consentaneum est, ut id ea ratione intellegatur, ac si dixerimus, corpus in tres dimensiones dividitur, nec non dicentes ad tres mensuras extendi, per omnes mensuras dividi volumus. divisio enim veluti dissolutio ac dissipatio quaedam existit, quodque dissolvitur ac dissipatur secundum omnes mensuras et in tres mensuras, tametsi opus non sit, hoc ut illi contingat, nisi ex eius affinitate cum eo quod non existit, mains est eo, quod perfectum non est. palam itaque est, eo quod dicimus per omnes dimensiones ac tres mensuras, corpus perfectum esse censeri, secundum partitionem dico ad tres mensuras, ac omnes diametros. reliqua autem continua dividuntur ad duas dimensiones, et hoc quia eorum extensio ad duo latera fit; etenim iuxta numerum dimen- sionum: si una erit dimensio vel duae extiterint, eorum numero respondebit divisio. sectabile igitur corpus (uti modo dicebamus) perfectum esse censetur, quia iuxta diametros omnes dividitur. sententia autem nostra omne continuum dividi posse, omnibus rebus, quibus hoc nomen contingit, non convenit. etenim dixerunt quidam, tempus non nisi secundum rationem dividi posse; insuper alii nonnulli affirmarunt, esse in mundo corpora quaedam insectabilia; quidam in eam sententiam devoluti sunt, ut asseverarent, lineam hoc modo sese habere, ceterum si corpus esse contingat, quod tribus dimensionibus plane et absolute minime discernatur, perfectum nequaquam existimabitur. quare dixit:

Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant. dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua [*](1 subiectum scripsi: locum codd.: rerum discrimine Al: cf. Simpl. p. 9,6 κἂν ἰατὰ to ὑποκείμενόν ποτε διαφέρῃ 2 Arist. addit supplevi 3 si et sq.] iisdem fere verbis usus est Aver. p. 3 E 9 proprie: finitur (ὥρισται) hoc est terminatur, sine dubio glossa interpretis cuiusdam. 18 cum—non est (19)] locus difficilis: cum maius eo, quod perfectum est, inveniri non possit Al)

4
continuitas illis convenit, siquidem dum dividuas eas esse praedcamus, [*](f. 1v) id prima ratione eo sane iure intellegi debet, ut dividua videlicet magnitudo illa dicatur, quae utique dividi potest; quod autem esse potest, profecto nondum est, et ea quae iam divisa sunt, dividua minime dicuntur, non enim habent potentiam, ut partitionem admittant, siquidem actu divisa sunt. et quoniam corpus (ut modo dicebamus) perfectum dicitur, quoniam tres dimensiones admittit, tametsi ex hac indagine perspicuum non sit, num continuum omne partibile sit (hoc enim iam in Physicis demonstratum est) idcirco alia quoque ratione, corpus perfectum esse ostendere libuit:

Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem. dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet in superficiem. | superficies itidem, cum duas tantum possideat [*](f. 2r) dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum erit et perfectum quoddam.

Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit, hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere et aer ab igue, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est, quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum; quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta [*](9 Physicis] Ζ 1 31. 32 secundum formam Al: necessario codd. 37 a superiore elemento Al: ab ipso codd.)

5
non esse. Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres [*](f. 2r) diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus terminatur, verum secundum hunc modum quoque in imnes porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat.

Itaque cum declaratum sit, totum esse perfectum, quatenus nil aliud extra ipsum invenitur, a quo claudi possit, quinimmo ab eo omnia clauduntur: rationi consentaneum fuit, ut diceret, quonam modo nil aliud extra ipsum inveniatur, num quia infinitum sit, post infinitum aliud quidpiam inveniri minime possit. atqui disquisitionem hac de re distulit, cum nonnullis, quae illi praecedunt, apprime indigeat, et de caelesti corpore pertractare aggreditur. cum enim de eiusmodi corpore verba facere sibi poposuerit, hoc in libro a nobiliore eius parte, quae orbis dicitur, exorditur, ubi terminatum, rotunda figura praeditum, ingenitum incorruptibilemque esse monstrabit. primo igitur esse eiusmodi corpus contendit, quoniam huius sermonis perscrutationem relegavit in secundum librum de Caelo, de ceteris autem corporibus in Tertio et Quarto libro disseret. dixit: utrum totum terminatum sit magnitudine, quandoquidem tempore infinitum esse potest, verum de parti bus eius secundum formam verba faciet nempe de orbe, igne, terra, nec non de reliquis corporibus. cum autem de iis corporibus ei dicendum sit, ab eorum motibus exorditur. at ue quispiam existimaret, ex iis quae secundum accidens, et non per se sunt, illorum esse tractationem, omnia corpora, inquit, naturalia, secundum se ipsa mobilia esse secundum locum dicimus; motus enim eorum causa non fortuito, sed per se in illis consistit, eorum enim unumquodque existit, quoniam natura praeditum est, natura vero motus initium est.

Quare a motus perscrutatione exorditur: motus inquit, omnis localis aut recto ordine aut rotundo aut ex his corapositus est. causa autem, propter quam motus simplex duos tantum habet motus, est quoniam simplices magnitudines, hoc est dimensiones, quae motui annectuntur, [non plures quam] duae inveniuntur, recta nempe et rotunda, quamobrem hic de linea ipsa mentionem faciens, minime quidem secundum geometricam rationem eam considerat, sed quatenus lineae dimensiones sortiuntur. si autem localis motus est, diameter, hoc est dimensio, omnino invenitur. dicendo autem diametros omnino inveniri effectricem principalemque motus causam non assignat, sed hoc sigui loco tantum dictum est; minime namque necessarium foret, si plures [*](18 terminatum omnes: 1. indeterminatum 19 infinitum Al: finitum codd. 27 unumquodque existit] unicuique inest Al 33. 34 non—quam] Al: om. 38 cf. Simpl. Ρ. 1315)

6
quam duae diametri extitissent, [plures quam duos motus at si diametri non nisi duae fuerint, consentaneum erit omnino, ut motus quoque duo tantum esse dicantur; nou enim fieri potest, ut ullus sit absque dimensione motus. quid vero obstat, quominus dimensio absque ullo motu inveniatur? duo igitur sunt motus, tertius vero ex his compositus existit. | at quoniam in [*](f. 2v) naturalium motuum numerum Aristoteles eos collocare intendit, quorum alter a medio, alter ad medium, alter vero circum medium fieri consuevit, idcirco, inquit, is quidem motus in orbem fertur, qui circa medium fit. — cum autem περὶ τὸ μέσον et non περὶ μέσον dixisset, id significare voluit, quid sit illud, quod φυσικὸν σῶμα appellamus — et quod motus ad supera inferaque duo motus sunt, qui recto quidem ordine instituuntur, motus nempe, qui a medio et ad medium feruntur. neque etiam hoc in loco ἐπὶ μέσον et ἀπὸ μέσου dixit, sed ἐπὶ τὸ et ἀπὸ τοῦ cum autem dimensiones duae sint, hoc est recta et rotunda, ac recta dicatur, quae vel in imum locum, vel de imo sursum versus fertur, quae ambo simplicium naturalium corporum motui annectuntur, evenit ut corporis naturalis simplices omnes motus, cum a medio aut ad medium, tum circum medium fieri necesse sit, hoc igitur aliqua ex parte necessario sequi videtur ea, quae diximus initio libri, hoc est ut totum et pevfectum ternarium numerum insequantur eodemque iure corporis naturalis motus, quoniam triplex existit, eadem perfectione et complemento corporum numerum insequitur. cum itaque simplex motus rebus, quae vel a medio, vel ad medium feruntur, accomodetur, eaedemque res naturales sint, ad corporum speculationem ex eorum motibus regreditur. siquidem naturalium corporum motus eorundem numerum definiunt; quodlibet enim corpus proprio suo motu praeditum est, motus namque in re mota consistit.

Cum autem corpora quaedam simplicia sint et quaedam ex simplicibus composita, fiet necessario, ut motuum quoque nonnulli simplices sint aliique ex simplicibus compositi. ac nonnulli ex iis quodammodo compositi inveniantur. Aristoteles antem dicit simplicia sunt corpora, quae motus principium secundum naturam habent. dixit secundum naturam, ad differentiam animalium et plantarum. siquidem haec quoque principium motus sortiuntur, verum secundum animam, minime autem [*](1 [plures—inveniri] supplevi 10 cum autem et sq.] Simpl. 15,1 20 aliqua ex parte] interpretatio verborum κατὰ λόγον esse videtur 23 eadem—insequitur (24)] locus suspectus; fort, vertendum est, corporibus eandem perfectionem et complementum comparat 32 aliique—compositi (pr.) fort, dittographia, cf. paulo inferius 35 ad differentiam et seq.] cf. Simpl. 16, 12 άρχὴν μὲν γὰρ κινήσεως ἒχει καὶ τὰ ζῷα τὰ φυά, ἀλλ᾿ οὐ τῆς κατὰ τὴν φύσιν, καθὸ τοιαῦτα, ἀλλὰ τὴς καὰ τὴν ψυχήν.)

7
secundum naturam hoc illis inest. anima enim, quae in plantis [*](f. 2v) consistit, minime ut natura illis inest, veluti natura, quae in igne terra reliquisque elementis invenitur. per ea autem, quae his cognata sunt, inellegi debent, quae species eorum sunt, neque limites eorum egrediuntur, ut caligines, fumus ac rores sunt, quae vapores nominantur. dixit autem motuum nonnullos esse simplices, nonnullos vero ex illis quodammodo compositos, non ut id insinuaret, quod composito motu sursum (inquam) ac deorsum simul fertur, quoniam hoc dissentaneum est ac fieri nullo modo potest, siquidem confringeretur id, quod ea ratione moveretur. sed id intellegi debet, secundum quod unico motu et ipsum movetur; verum ille motus est veluti confusus quidam motus ad duas partes, cui quidem sententiae sequentia adstipulantur, dum inquit Aristoteles: et quae hoc iure se habent moventur secundum id quod iu illis praevalet, ut si trabs (exempli gratia) igni corripiatur, hac de causa motus eius terreus deorsum inclinans praevalet. cum itaque ut concessum sibi sermonem accepisset, duplicem esse motum, ideoque dimensiones duas, hoc est duas lineas inveniri, nec non simplicem esse motum, qui vel a medio, vel ad medium, vel circum medium fieri consuevit, et corporum nonnulla simplicia esse, nonnulla vero composita, ac simplicium motus esse simplices, compositorum vero compositos, haec autem ab eo moveri, quod om illis praevalet, nec non etiam positum sit, omnia naturalia corpora non per accidens, sed per se moveri, hoc explicare incipit corpus inveniri, quod rotundo motu feratur. hoc autem iuxta hunc ordinem disponitur.

Si motum aliquem simplicem esse contingat, et is, qui secundum circulum fit, simplex existat, in simplici corpore erit. etenim si quispiam dixerit, corpus, quod in orbem movetur, esse compositum, et composita corpora (quemadmodum dicebamus) ab eo, quod in eis superat, moveantur, consentaneum est, ut vincens in eo corpore composito haud dubie corpus simplex existat. cumque victoria praevaluerit, erit eius motus iuxta victoriam illius corporis; quamobrem necessarium erit esse aliquod corpus simplex, cui tantum conversio accomodetur. consentaneum itaque erit, ut ordine oratio recenseatur: si motus simplex inveniatur et ille, qui fit in orbem, simplex existat, simplicis igitur corporis propria erit conversio. atqui datur prius, dabitur igitur necessario et consequens. sed Aristoteles huiuscemodi demonstrationis forma minime usus est, siquidem ipse autecedentis loco ea posuit, quae antea retulit, videlicet simplicem motum inveniri, quoniam simplicia | corpora reut [*](f. 3r) [*](15 — praevalet] ut si ignita trabs . . proiiciatur, quoniam in ea terra praevalet, deorsum feretur Al)

8
periuntur, uec non simplicium corporum motum esse simplicein, [*](f. 3r) siquidem motus, qui in orbem fertur, simplex existit. etenim duao tantum simplices lationes sunt, recta scilicet et rotunda, quandoquidem simplices dimensiones, hoc est magnitudines, duae existunt. quod vero conversio debeat simplici corpori aptari, inde perspicuum est, quia eiusmodi corpus in orbem fertur. etenim si corpus, quod in orbem movetur, compositum esse statuerimus, cum dictum a nobis sit, compositorum corporum motum fieri vi dominantis, consentancum itaque erit, ut in mundo simplex aliquod corpus inveniatur, cuius conversio propria existat. hac itaque conclusione deducta, nempe corpus aliquod inveniri, quod natura sua in circulum feratur, ad alia progreditur, ex quibus haec eadem conclusio deducitur. verum antequam posteriorem sermonem aggrediatur, cum ex his deductum sit, omnino consentaneum esse, ut in mundo aliquod corpus inveniatur, addidit Aristoteles deinde secundum naturam autem impossibile, si uniuscuiusque corporis unus motus proprius existit. haec autem sententia ita intellegi debet, ac si dixisset, quod si ignis sit, vel aliquod quatuor elementorum, quod in circulum feratur, non erit rationi cousonum, ut conversio horum alicui secundum naturam insit, si unicuique corporum unus accommodetur naturalis motus, ac definitae sint naturales motiones. itaque iuxta syllogismi formam declaratum est, cousonum esse, ut corpus aliquod inveniatur, quod non absolute, verum secundum naturam in circulum moveatur.

His igitur ita indicatis, aliam deinceps orationem prosequitur, quae est eiusmodi. motus praeter naturam contrariatur motui, qui secundum naturam existit, et motus, qui naturali motui adversatur, unus est (unum enim uni contrariatur), motus igitur praeter naturam unus existit. dum vero aliquod elementorum motu, qui in orbem fertur, movebitur, quoniam eiusmodi motus simplex est, erit illi praeter naturam, siquidem horum corporum naturalis motus rectus est; rectus vero motus motui recto contrariatur, sicuti motus, qui ad supera fertur, ei adversatur, qui deorsum tendit, et e converse, igitur motus hie, qui in circulum fertur, unicuique illorum, hoc est propriorum, contrariatur. et si elementorum aliquod secundum naturam in orbem feratur, duos sibi invicem contraries motus possidebit, quod sane ridiculum est ac valde absurdum. non itaque eo movebitur motu, qui in orbem instituitur. necnon rationi conseutaneum est, ut motus, qui in circulum fertur, dum simplex fuerit, alicuius corporis lyraeter quatuor elementa proprius sit. baec autem oratio praecedentem insequitur, ac iuxta ordinem in praecedenti oratione observatum, quae dicta a nobis sunt, manifesta avadunt. ceterum eiusmodi sermouem subsequens etiam insequitur, modo ei annectatur, ac unica oratione simul

9
explicentur, ille nempe qui dicit palam igitur est, aliquod f. 3r in mundo inveniri corpus et reliqua, quae dcinceps sequuntur. verba aufem, quodsi ia muudo aliud corpus inveniatur, quod praeter naturam in circulum vertatur, omuino hahehit naturalem qnendain motum: (eiusmodi verba) ita intellegenda sunt, siiiuideui dixiuius practer naturam, hoc comparatione tantum est ad eum, qui secundum naturam existit, et fieri uon potest, ut corpus externa latione praeditum sit, naturali vero careat. nee alia relinquetur ulla anturalis molio, siquidem motus ad supera atque ad infera quatuor elemeutis secundum naturam inest. ratioue igitur cousentaueum est, ut motus, qui secundum circulum fit, minime praeter naturam existat, ac quinto corpori omuino accommodetur. congruum itaque erit, ut quintum aliquod ac simplex corpus inveniatur.

Idem praeterea, hoc est in mundo quintum corpus inveuiri, alia quoque ratione hunc in modum explicatur. conversio ea latione perfectior est, quae recto ordine fit, ilia siquidem inter perfectas lationes connumeratur, rectae lineae vero motus minime perfectus existit. cireulus euim figurarum omnium perfectissimus est, siquidem neque additiouem admittit neque defectum, sed de numero eorum est, quae perfecta gignuntur. at nulla recta linea perfecta existit, cum si finita, tum etiam si infinita censeatur. si enim infinita existimetur, cum indefinita ac indeterminata sit, perfecta esse non potest, si vero finitam illam iudicabis, poterit et incrementum et decrementum suscipere et sic diminuta erit. perfectum insuper liabet exordium, medium atque extremum, quae in circulo tantum deprehenduntur, in recta autem linea nulla ratione inveniuntur. in eo euim, quod fiuem nou babet, qua ratione haec reperiri possunt, in quantum fuerit infinitum? fiuitum vero, cum fieri non possit, ut medium habeat, quo iure etiam baec babere poterit? | etenim f. si additionem susceperit, qui fieri potest, ut unum idemque medium custodiat? . . . cum autem conversio motu recto prior sit: igitur quod conversione movetur, eo prius erit, quod recto motu defertur. una est enim proportio, quam hi duo motus inter se habent. at corpora, quae recto motu feruntur, simplicia sunt, et consonum est, ut id, quod prius simplici est, simplex quoque existat. igitur quod in circulum movetur, congruum est, ut simplex sit, sique non erit unum ex quatuor elementis (motus namque elemeutorum recti sunt) relinquitur ut eiusmodi corpus existat. congruum vero nou est, ut sit aliquod corporura compositorum, primum quoniam corpus simplex est (ut superius iudicatum fuit), cum simplici antiquius sit; [*](25 Alexander apud Simpl. p. 39,11 39 eiusmodi Al; om. codd.; fort, suppl. aliud 40 primiun et (p. 10, 1) deinde scripsi: vel primorum, vel secundorum codd. Al)

10
deinde si quod in circulum movetuv, compositum extitisset, ab eo, [*](f. 3v) quod superat in illo, motus eius proficisceretur. ex his igitur perspicuum fit, corpora composita mokeri, si antea motus orbcularis cumque eiusmodi motus alicuius quatuor elernentorum proprius non sit, igitur consentaneum est, ut quinti corporis proprius existat.

Quod non modo iis, quae dicta sunt, verum alia ratioue hunc in modum ostenditur. motus enim aut naturalis, aut praeter naturam est, qui alicui corporum praeter naturam inest, is alterius naturalis erit, hic autem sit veluti motus deorsum. unusquisque enim motuum alicuius elementorum naturalis existit, qui ceteris elementis praeter naturam convenit. cum autem rotundus motus unicuique elemeutorum praeter naturam couveniat, quinto corpori secundum naturam competet. quare consentaneum erit, ut quintum corpus inveniatur, cuius conversio naturalis existat.

Practerca vero conversio aut naturalis aut praeter naturam erit. si naturalis, perspicuum est, quod quinto corpori inerit secundum naturam. non enim fierit potest, ut alicui elementorum accommodetur, haec namque alios praeter hunc naturales motus sortiuntur. et cum statuerimus corpus, quod in orbem rotatur, motu praeter naturam, eoque continue moveri, (dixit autem continuo, ut eum motum insinuaret, qui versus medium defertur) hoc irrationale erit. namque si motus eius fuerit praeter naturam, et omne, quod movetur motu praeter naturam, vi movetur, proptereaque illi interitus contingit, sicuti id in omni eo videre licet, quod eiusmodi motu movetur: necessario fiet, ut conversio corruptionem quoque admittat. at corruptionem non admittit (alioquin infinitis antea seculorum aetatibus hoc ei contigisset); non itaque praeter naturam est, itaque relinquitur, ut naturalis sit. quare cum nulli elementorum secundum naturam conveuiat, necessario etiam fit, ut quinto corpori accommodetur. deinde dicif, palam itaque est ex hoc dicto, quod si eiusmodi motus igni inesset (ut quidam opiuati sunt) necessario non tantum motus deorsum erit ei praeter naturam, sique praeter naturam erit, corruptionem admittit. igitur conversio iuxta seutentiam eorum, qui eam igni accommodarunt, multiplicem corruptionem recipiet. et eae quoque rationes, quibus alii praedicta infringere couautur, sunt gravissimae. hoc vero sermone ahsoluto inquit deinceps, corpus quod in circulum vertitur, ingenitum est ac immortale.

Cum autem pro hypothesi statuisset, quod contrario caret, ac insuper adduxisset nonnulla tanquam supposita, alia vero [*](3 corpora — extiterit (4)] proprium corporum compositorum motum conversionem non esse Al 33 non — deorsum] sic Al, in codd. excidit aliquid per homoeoteleuton)

11
demonstratioiie comprobata, hoc cleinceps hunc iu Diodum [*](f. 3v) prosequitur : corpus (quintum) uec leve, nee grave existit, declaratque quo iure id uecessarium sit; ac de eo primo memiuit, quod hoc loco sat sibi erat, retulitque, quid grave, quid leve esse dicatur, quaudoquidem de his erit absoluto sermone in Quarto Libro pertractaturus.

Eorum autem quae dicta suut, haec supposita fuere, nempe motum, quo aliquid per locum movetur, esse de numero eorum, quae uaturalibiis coporibus per se iusuut, ac simplices motus inveniri iuxta meiisuram simplicium linearum, uec uon ex numero specierum motus, simplicium corporum uumerum deprehendi (dixi specierum motus ut eos motus insinuarem, qui in circulum, et qui recto ordine fiunt quique elemeutorum quatuor proprii existuut) nee non motuum nonnullos simplices esse, uonnuUos vero composition, compositosque motus fieri ratione eius, quod iu eis praevalet, ac eum motum qui alicui corporum secundum naturam inest, inesse alteri praeter naturam, unique unum coutrariari, uec non id, quod sursum et deorsum fertur, esse id, quod a medio et ad medium movetur, ac rotundum motum eum esse, qui circa medium instituitur, uec nou motum praeter uaturam, cum simplex fuerit, coutrarium esse, siquidem consentaueum non est, ut omne id, quod inest alicui praeter uaturam, contrarium habeat, tamesti id, quod praeter naturam est, ei contrarium sit, quod secundum uaturam | [*](f. 4r) existit.

Haec sunt quae in praecedeutibus supposita fuere, quae vero conqorobavit haec sunt: nempe iu mundo corpus simplex quintum inveuiri, quod secundum naturam in circulum movetur, quodque elementis quatuor perfectius atque antiquius existit.

Deinceps ait: ex hoc autem sequitur, quintum corpus non esse grave, neque leve: grave enim est id, quod natura sua ad medium defertur, et reliqua, quae iuxta illius ordinem subsequuntur. deinde dicit, necessarium autew, est ut quicquid ad supera vel ad infera movetur, aut gavitatem, aut levitatem, aut utramque simul sortiatur. dixit utramque simul, etenim aqua et aer et gravitate et levitate praedita sunt, hae vero iu illis minime ea ratione in- veniuntur, quasi unumquodque eorum et grave et leve existat; fieri namque hoc uuUo modo potest, non enim dicimus unumquodque eorum grave et leve esse, si ad unum et idem referatur. verum grave erit comparatioue ad aliud, sicuti aqua gravis est, si ad aerem conferatur, et comparatioue ad duo diversa.

[*](5 Quarto] IV, 1 — 4 21 contrarium esse] erit Al 22 habeat] illi existat Al 41 fort, post conferatur excidit: levis autem, si ad terrain conferatur [comparatione igiur])
12

Quippe cum gravis ac levis definitionem retulisset, dixissetque grave esse id, quod natura sua fertur deorsum, leve autem, quod [*](f. 4r) natura sua sursum versus nititur, ac definitionem cuin definito converi, in definitum ipsum tandem regreditur dicens, omne, quod deorsum tantum movetur, grave est, leve autem, quod ad supera dumtaxat evolat. hoc autem ideo ab Aristotele factum puto, ut hinc perspicuum evaderet, corpus, quod in orbem movetur, non esse grave, enque leve, non enim a medio, vel ad medium, hoc est sursum et deorsum, enque secundum neque praeter natiram movetur. praeter naturam quidem nulla duarum motionum movetur, quandoquidem si praeter naturam deorsum moverotur, huic contrarius, uempe is, qui ad supera iustituitur, uecessario ei naturalis extitisset; sed couversio fuit eius naturalis motus; igitur cougruum erit, ut sint in eo duo naturales motus, uni praeter naturam motui contrarii; sed antea a nobis positum fuit, unum uni contrariari. quodsi ad supera praeter naturam moveretur, idem sermo sequeretur. neque etiam fieri potest, ut aliquo horum duorum motuum secundum nauram moveatur, quandoquidem motus eius secundum naturam conversio existit, ac unus est uniuscuiusque corporis naturalis motus. si autem aliquo duorum motuum, hoc est sursum vel deorsum, moveretur, esset utique unum ex iis corporibus, quae secundum naturam aliquo borum duorum motuum moventur. si enim ad supera moveretur, ignis, si vero ad infera, terra extitisset. at cum nullum horum duorum sit, igitur consentaneum est, ut neutro illorum motuum feratur. et quoniam circulare corpus non movetur sursum nec deorsum, quod autem nee sursum nec deorsum movetur, nec grave, nec leve existit ... at corpus, quod in circulum vertitur, non moveri sursum nee deorsum, id negative expressum est. sed haec propositio, in qua dicitur movetur nec sursum nec deorsum, non pracdicatur negative, siquidem indefinitum tantum sermonem demonstrat, veluti si quis dicat, hic est non sanus, vel est non iustus. propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus. et eius oratio ab eo [*](3 convcrti] cf. Simpl 61,29 καὶ ἀντιστρέφει ἀναγκαίως; cum dcfinilo Al, om. codd. 11—17 Simpl. 63, 19 ὁ μέντοι θεμίστιος οὐχ οὕτως συλλογίζεσθαι νομίζει, ἀλλ᾿ ὅτι, κάτω παρὰ φύσιν κινηθείη, ἔσται αὐτῷ κατὰ φύσιν ἡ ἐναντία ταύτῃ ἡ ἄνω· ἦν δὲ καὶ κύκλῳ κατὰ φύσιν τῷ κυκλοφορητικῷ· δύο ἄρα ἄρα ἑνὶ ἐναντία· κἂν τὴν κινηθείη, πάλιν ἡ κάτω κατὰ φύσιν, καὶ τὸ αὐτὸ ἄτοπον ἀκολουθήσει τὸ δύο ἑνὶ εἶναι. 27 excidit aliquid per homoioteleuton. suppl.: ergo corpus circulare neque levitatem neque gravitatem sortitur. ad rem cf. Simpl. 62, 11, δείκνθσι δὲ οὕτως, ὡς Ἀλίξανδρος Θεμίστιός φασι· τὸ κύκλῳ κινούμενον οὔτε ἄνω οὔτε κάτω κινεῖται κατὰ ἄνω μήτε κάτω κινούμενον κατὰ φύσιν οὔτε κοῦφον οὔτε βαρύ ἐστιν· οὐκ ἡ ἐλάττων. . . , ἀλλ᾿ ἀόριστον ἔχει τὸ κατηγορούμενον)

13
pendet dicto, nempe grave et leve est id, quod natura sua aut sursum aut deovsum movetur, et corpus, quod in circulum fertur, non invenitur sursura vel deorsura moveri. eius autem, quod subdidit deinde Aristoteles, vera sententia (ut arbitratur Alexander) nec congrue explicata est nec rationi consona est, atque (Alexander ipse) diverso modo inteipretatur, cuius hercle interpretatio nec consona mihi videtur, nee congruum est, ut ex Aristotelis verbis eliciatur. Et arbitratur sententiam, quod corpus circulare grave sit et non leve, eiusque motus quoque, quo monetur, quod non sit circularis, ab eius partibus diverso modo probari posse, siquidem ait, posset quispaim conendere hanc demonstrationem nondum sufficere, nempe quod eiusmodi corpus non sit grave neque leve, cum suapte natura nec sursum nec deorsum feratur — tali enim modo corpus neque grave esse neque leve confimavera — possibile namque esset, ideo non ferri deorsum, quia super cetera corpora uatat et in profundum ne demergatur prohibetur, sicuti undequaque sustentata in reliquis corporibus deorsum quidem ferri posse, et gravitatem habere videmus, sed deorsum non feruntur, non quia ipsa gravitatem non habeant nec quatenus natura sua non moveantur deorsum, sed quia prohibentur, ne eiusmodi motu moveantur. isthaec namque asserenti hunc in modum poterit responderi. si verum esset, ut totum hoc corpus deorsum non praecipitetur, quoniam undequaque | [*](f. 4v) quodammodo sit sustentatum et omui ex parte probibeatur, ne eiusmodi motu feratur, at eius partes sicuti aliquod anstrum, vel quaevis alia pars absolute, cum eo modo non sint sustentatae, nec ceteris corporibus emineant deorsum moveri poterunt, cum nihil obstet, quominus tunc pars ea gravis inveniatur. cuius ratione totum ipsum gravitate quoque praeditum esse coguosceremus; etenim si non fertur deorsum, quoniam omni ex parte ab hoc prohibitum est, secundum naturam vero illi non minus quam partibus motus deorsum competit, atque grave existit. quemadmodum enim in natura partium motus deorsum reperitur, ita quoque in natura totius reperiri debet; quo enim parva terrae portio movetur, eo et tota terra defertur; nunc vero quia eius pars non movetur deorsum, gravitatem non liabet. igitur consentaneum videtur, ut eodem iure totum ipsum se babeat, eadem est enim natura totius et partis, hoc itaque illi necessario continget, dum eius partes perscrutabuntur, nempe ut nec grave, nee leve existat. deinde quod natura sua eo motu non moveatur, qui rectis liueis fit: partes enim huius corporis motu recto secundum naturam minime moventur, ut sol vel quaevis alia orbis pars, neque etiam violenter eo motu moventur. id omne autem [*](8 arbitratur] fort, levi emendatione vert, est: arbitramur eius . . . probasse, sed cf. Av. p. 14 D 16. 23 undequaque sustentatum] fort. ἰσοπαλές)
14
quod parti tribuitur, contingit etiam toti; ratio namque otius et [*](f. 4v) partis una eademque est.

Cum itaque satis hoc in loco demonstratum sit, inveniri in mundo corpus quintum simplex, elementis quatuor antiquius ac louge praestantius, gravitatis levitatisque expers, deinceps explicavit, eiusmodi corpus neque ortum neque interitum suscipere neque incrementum alterationemve, primoque ingenitum esse tale corpus, hunc in modum docet.