Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

⟨⟨dispensator, qui [est] inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem ⟨νέατον⟩ vocamus.

Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum ⟨ar⟩borum omnium, ⟨cuius⟩ viribus fructus [arbusta et] terra⟨e⟩ vegetantur.

Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuuntur.⟩⟩

⟨⟨[Ac per hoc] Deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit: huic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.⟩⟩

⟨Hoc modo coniuncta sunt in⟩mortalibus mortalia [et his similia], ⟨⟨sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret.⟩⟩ His ergo ita se habentibus, ab imo ad summum se admoventibus sic sibi conexa sunt omnia, pertinentia ad se, [at de mortalibus mortalia] [[sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret]] [vel] ⟨ut videantur⟩ esse non multa, aut potius unum. Ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia, cum distantia videntur, creduntur esse quam plurima, adunata vero, unum. [vel potius duo, unde fiunt omnia, et a quo fiunt, id est, de materia qua fiunt, et ex eius voluntate cuius nutu efficiuntur.]

⟨⟨Hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum ⟨⟨vel⟩⟩ qualitatum [[vel]] cοporum; quae omnia sine deo vegetari non possunt. Omnia enim deus, et ab eo omnia, et eius omnia voluntatis ⟨⟨et prudentiae inimitabilis⟩⟩. Quod totum est bonum ⟨et⟩ decens, [[et prudens inimitabile]] et ipsi soli sensibile atque intellegibile: et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. Omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates, et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudinis, et omniformes species. Quae si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo.

Sin totum animadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et quae in eo sunt omnia a superiore illo mundo quasi [ex] vestimentum esse contexta.⟩⟩

⟨⟨Est enim ⟨ὕλη⟩

cava mundi rotunditas in modum spherae

ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota:

quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis:

propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur.

Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur ⟨⟨quasi⟩⟩ insculpta, [[quasi]] visibilis creditur:

cum depicta monstratur:

re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper,

ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus est ⟨imus⟩ in sphaera, Graece Ἅιδης dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat: unde et ideae dicuntur species,

quod sunt visibiles formae ⟨⟨[specierum omnium] quae ⟨omnibus⟩ insunt uniuscuiusque, sicuti est, tota substantia.⟩⟩

Ab eo itaque quod visu priventur, Graece Ἅιδης, ab eo quod in imo sphaerae sunt, Latine inferi nuncupantur.⟩⟩

⟨. . .⟩ ⟨⟨Species enim, quae divina est, incorporalis est, ut quicquid mente conprehenditur.

Cum itaque haec duo, ex quibus constant [forma et] corpora, incorporalia sint,⟩⟩ ⟨. . .⟩.

⟨⟨Unumquodque enim [genus] animal[ium], o Asclepi, ⟨generis⟩ cuiuscunque, vel mortalis vel inmortalis, vel rationalis ⟨vel inrationalis, sive sit animans sive sine anima sit, prout cuique est genus, sic singula generis sui imagines habent. Et quamvis unumquodque animal[is genus] omnem generis sui possideat formam, in eadem forma singula tamen sui dissimilia sunt: ut hominum genus quamvis sit uniforme, ut homo dinosci ex aspectu possit, singuli tamen in eadem forma sui dissimiles sunt. [[Species enim, quae divina est, incorporalis est, et quicquid mente conprehenditur. Cum itaque haec duo ex quibus constant forma et corpora incorporalia sint,]] ⟨Etenim⟩ inpossibile est formam unamquamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis; sed inmutantur totiens, quot hora momenta habet circuli circumcurrentis, in quo est ille Omniformis quem diximus deus. Species ergo permanet, ex se totiens pariens imagines tantas tamque diversas, quanta habet conversio mundi momenta;

qui⟨a⟩ mundus in conversione mutatur, species vero nec mutatur nec convertitur. Sic generum [[singulorum]] formae sunt permanentes, ⟨⟨singula⟩⟩ in eadem [[sua]] forma ⟨⟨sui⟩⟩ dissimilia.—

Ascl. Et mundus speciem mutat, o Trismegiste?—Trism. Vides ergo, o Asclepi, tibi omnia quasi dormienti esse narrata. Quid est enim mundus, aut ex quibus constat, nisi ex omnibus natis? Ergo hoc vis dicere de caelo, terra, et elementis. Nam quae alia magis frequenter mutantur in species? Caelum umescens vel arescens, vel frigescens vel ignescens, vel clarescens vel sordescens, in una caeli specie hae sunt quae saepe alternantur species. Terra vero speciei suae multas inmutationes habet semper, et cum parturit fruges, et cum eadem partus nutricat suos, fructuum omnium cum reddit varias diversasque qualitates et quantitates [[atque stationes aut cursus]], et ante omnia arborum ⟨⟨qualitates⟩⟩, florum, bacarum [[qualitates]] odores, sapores [[species]]. ⟨⟨A[t]qua stationes aut cursus⟩⟩ ⟨mutat.⟩ Ignis facit conversiones plurimas, atque divinas ⟨recipit⟩ ⟨⟨species⟩⟩. Solis etenim et lunae omniformes imagines sunt; sunt enim quasi speculorum nostrorum similes, imaginum similitudines aemulo splendore reddentium.—⟩⟩ ⟨ * * * * * *⟩

Ascl. Alia haec iterum ratio quae est, o Trismegiste? —Trism. Talis, o Asclepi. Deus etenim vel pater vel dominus omnium quocumque [alio] nomine [[ab hominibus sanctius religiosiusque]] nuncupatur [quod] inter nos intellectus nostri causa, ⟨⟨ab hominibus sanctius religiosiusque⟩⟩ debet esse sacratum tanti [[etenim]] numinis contemplatione: nullo ⟨⟨etenim⟩⟩ ex his nominibus eum definite nuncupabimus. Si enim vox hoc est, ex aere spiritu percusso sonus, declarans omnem hominis ⎡voluntatem vel sensum⎤

quem forte ex sensibus mente perceperit, cuius nominis tota substantia paucis conposita syllabis definita atque circumscripta est, ut esset in homine necessarium vocis auriumque commercium, simul etiam et sensus et spiritus et aeris ⟨nomina⟩ et omnia in his aut per haec aut de his nomen est totum dei. Non enim spero totius maiestatis effectorem omniumque rerum patrem vel dominum uno posse quamvis e multis conposito nuncupari nomine, hunc vero innomine⟨m⟩ vel potius omninomine⟨m⟩ ⟨⟨esse⟩⟩, siquidem is sit unus [et] omnia, ut sit necesse aut omnia [[esse]] eius nomine, aut ipsum omnium nominibus nuncupari.

Hic ergo, solus [ut] omni[a] utriusque sexus fecunditate plenissimus, semper bonitatis praegnans suae, parit semper quicquid voluerit procreare. Voluntas eius ⟨⟨eadem⟩⟩ est bonitas omnis. Haec [[eadem]] bonitas omnium rerum est ex divinitate eius nata [natura], uti sint omnia ⟨fecunda⟩ [[sicuti sunt et fuerunt]], et futuris omnibus dehinc ⟨⟨sicuti sunt et fuerunt⟩⟩ natura[m] ex se nascendi sufficiat. Haec ergo ratio, o Asclepi, tibi sit reddita, quare et quomodo fiant omnia ⟨utriusque sexus⟩.

—Ascl. Utriusque sexus ergo deum dicis, o Trismegiste? —Trism. Non deum solum, Asclepi, sed omnia animalia et inanimalia. Inpossibile est enim aliquid eorum quae sunt infecundum esse: fecunditate enim dempta ex omnibus quae sunt, inpossibile erit semper esse quae sunt. Ego enim et ⎡in naturam et sensum et naturam⎤, et mundum dico in se continere naturam et nata omnia conservare. Procreatione enim uterque plenus est sexus, et eius utriusque conexio aut, quod est verius, unitas inconprehensibilis est; quem sive Cupidinem sive Venerem sive utrumque recte poteris nuncupare.

Hoc ergo omni vero verius manifestiusque mente perci⟨p⟩to, quod ex ⟨d⟩om⟨i⟩no illo totius naturae deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inventum tributumque mysterium, cui summa caritas, laetitia, hilaritas, cupiditas, amorque divinus innatus est. Et dicendum foret quanta sit eius mysterii vis atque necessitas, nisi ex sui contemplatione unicuique ex intimo sensu nota esse potuisset. Si enim illud extremum temporis ⟨⟨animadvertas⟩⟩, quo ex crebro adtritu ⟨eo⟩ pervenimus ut utraque in utramque ⟨se⟩ fundat natura, progeniem [[animadvertas]] ut altera ⟨emittat⟩, avide altera rapiat interiusque recondat, denique eo tempore ex commixtione communi et virtutem feminae marum adipiscuntur, et mares femineo torpore lassescunt. Effectus itaque huius tam blandi necessariique mysterii in occulto perpetratur, ne vulgo inridentibus inperitis utriusque naturae divinitas ex commixtione sexus cogatur erubescere, multo magis etiam si visibus inreligiosorum hominum subicia[n]tur.

Sunt autem non multi, aut admodum pauci, ita ut numerari etiam ⟨⟨possint⟩⟩, in mundo [[possint]] religiosi, [[unde contingit in multis remanere malitiam,]] defectu prudentiae scientiaeque rerum omnium quae sunt, ⟨⟨unde contingit in multis remanere malitiam⟩⟩. Ex intellectu enim rationis divinae, qua constituta sunt omnia, contemptus ⟨⟨mundi totius⟩⟩ medelaque nascitur vitiorum [[mundi totius]]: perseverante autem inperitia atque inscientia, vitia omnia convalescunt, vulnerantque animam insanabilibus ⎡vitiis⎤; quae infecta isdem atque vitiata quasi venenis tumescit, nisi eorum quorum animarum disciplina et intellectus summa curatio est.

Si solis ⟨his⟩ ergo et paucis hoc proderit, dignum est hunc

persequi ⟨⟨tractatum⟩⟩, atque expedire [[tractatum]] quare solis hominibus intellegentiam et disciplinam divinitas suam sit inpertire dignata. Audi itaque. Deus pater et dominus cum post deos homines efficeret, ex parte corruptiore mundi et ex divina pari lance conponderans, vitia contigit mundi, corporibus commmixta, remanere, et alia propter cibos ⟨intrare⟩ victumque quem necessario habemus cum omnibus animalibus communem; quibus de rebus necesse est cupiditatum desideria et reliqua mentis vitia animis humanis insidere. Diis vero, utpote ex mundissima parte mater⟨i⟩ae effectis, et nullis indigentibus rationis disciplinaeque adminiculis, quamvis inmortalitas et unius semper aetatis vigor ipse sit eis ⟨omni efficacior⟩ prudentia et disciplina, tamen [[propter unitatem rationis]] pro disciplina et pro intellectu [[ne ab his essent alieni]] ordinem necessitatis lege conscriptum aeterna [lege] constituit: homines ex animalibus cunctis [de] solos ratione disciplinaque ⟨indigere⟩ cognoscens, per quae vitia corporum [homines] avertere atque abalienare potuissent, ⟨⟨propter ⟨ea his comm⟩unitatem rationis⟩⟩ ⟨dedit, simul⟩ ipsis, ⟨⟨ne a diis essent alieni,⟩⟩ [ad] inmortalitatis spem intentionemque protendens. Denique et ⎡bonum⎤ hominem et qui posset inmortalis esse ex utraque natura conposuit, divina atque mortali: et sic conpositum ⟨⟨hominem⟩⟩ per voluntatem dei [[hominem]] constitutum est esse meliorem et diis, qui sunt ex sola inmortali natura formati, et omnium mortalium, Propter quod homo, diis cognatione coniunctus, ipsos religione et sancta mente veneratur, diique etiam pio affectu humana omnia respiciunt atque custodiunt.

Sed de hominibus istud dictum paucis sit pia mente

praeditis: de vitiosis vero nihil dicendum est, ne sanctissimus sermo eorum contemplatione violetur.

Et quoniam de cognatione et consortio hominum deorumque nobis inducitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, vimque cognosce. Dominus et pater vel, quod est summum, deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum qui in templis sunt humana proximitate contenti; et non solum inlumina[n]tur, verum etiam inlumina[n]t, nec solum ad deum proficit, verum etiam conformat deos. Miraris, o Asclepi, an numquid et tu diffidis, ut multi? —Ascl. Confundor, o Trismegiste: sed tuis verbis libenter adsensus, felicissimum hominem iudico, qui sit tantam felicitatem consecutus. —Trism. Nec inmerito miraculo dignus est, qui est omnium maximus. Deorum genus ⟨caelestium⟩ omnium confes⟨s⟩ione manifestum est de mundissima parte mater⟨i⟩ae esse prognatum, signaque eorum sola quasi capita pro omnibus esse. Species vero deorum quas conformat humanitas ex utraque natura conformatae sunt, ex divina, quae est purior multoque ⎡divinior⎤, et ex ea quae infra homines est, id est ex materia qua fuerint fabricatae; et non solum capitibus solis, sed membris omnibus totoque corpore figurantur. Ita humanitas, semper memor naturae et originis suae, in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine a figuraret.

—Ascl. Statuas dicis, o Trismegiste? —Trism. Statuas, o Asclepi. Videsne quatenus tu ipse diffidas? Statuas animatas sensu et spiritu plenas, tantaque facientes et talia, statuas futurorum

praescias, eaque sorte, vate, somniis, multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis ⟨dispensantes⟩.

An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est verius, ⟨. . .⟩ translatio aut descensio omnium quae gubernantur atque exercentur in caelo? Et si dicendum est verius, terra nostra mundi totius est templum. Et tamen, quoniam praescire cuncta prudentes decet, istud vos ignorare fas non est: futurum tempus est, cum adpareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse; et omnis ⟨d⟩eorum sancta veneratio in inritum casura ⟨est, vel⟩ frustrabitur. E terris enim est ad caelum recursura divinitas, linqueturque Aegyptus, terraque, sedes religionum quae fuit, viduata numinum praesentia destituetur. Alienigenis enim regionem istam terramque complentibus, non solum neglectum religionum ⟨. . .⟩

sed, quod est durius, quasi de legibus a religione, pietate, cultuque divino statuetur praescripta poena prohibitio.

⟨⟨et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis [i]de[st] vicina barbaria.⟩⟩ Tunc terra ista sanctissima, sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima. [[O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus]] [[et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis, id est vicina barbaria.]] [Divinitas enim repetet caelum, deserti homines toti morientur, atque ita Aegyptus deo et homine viduata deseretur.] Te vero appello, sanctissimum flumen, tibique futura praedico: torrenti sanguine plenus adusque ripas erumpes, undaeque divinae non solum polluentur sanguine, sed totae ⟨cor⟩rumpentur. [[Et vivis multo maior numerus erit sepulchorum;

superstes vero qui foret, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.]

Quid fies, o Asclepi? Et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur, inbueturque peioribus malis; quae sancta quondam, divinitatis amantissima, deorum in terra suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum: ⟨⟨et vivis multo maior numerus erit sepulchrorum; superstes vero qui fuerit, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.⟩⟩ ⟨⟨O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus.⟩⟩ Et tunc taedio hominum non admirandus videbitur mundus nec adorandus. Hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit quod videri possit, periclitabitur, eritque grave hominibus, ac per hoc contemnetur; nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate conpositum, machina voluntatis dei in suo opere absque invidia ⟨homini⟩ suffragantis, in unum omnium, quae venerari, laudari, amari denique a videntibus possunt, multiformis adunata congestio. Nam et tenebrae praeponentur lumini, et mors vita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum; religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. Anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod vobis exposui, non solum risui, sed etiam putabitur vanitas.

Sed mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum qui se mentis religioni dederit. Nova constituentur iura, lex nova.

Nihil sanctum, nihil religiosum nec caelo nec caelestibus dignum audietur aut mente credetur.

⟨. . .⟩ Fit deorum ab hominibus dolenda secessio: soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta compellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia quae sunt animarum naturae contraria. Tunc nec terra constabit, nec navigabitur mare, nec caelum astrorum cursibus ⟨. . .⟩, nec siderum cursus constabit in caelo; omnis vox divina necessaria taciturnitate mutescet; fructus terrae conrumpentur, nec fecunda tellus erit, et aer ipse maesto torpore languescet.

Haec et talis senectus veniet mundi; inreligio, inordinatio, inrationabilitas, bonorum omnium ⟨. . .⟩.

Cum haec cuncta contigerint, o Asclepi, tunc ille dominus et pater, deus primipotens et ⎡unius gubernator dei⎤, intuens in mores factaque [voluntaria], voluntate sua, quae est dei benignitas, vitiis resistens et corruptelae omnium, errorem revocans, malignitatem omnem vel inluvione diluens, vel igne consumens, vel morbis pestilentibus iisque per diversa loca dispersis finiens,

ad antiquam faciem mundum revocabit, ut et mundus ipse adorandus videatur atque mirandus, et tanti operis effector et restitutor deus ab hominibus, qui tunc erunt, frequentibus laudum praeconiis benedictionibusque celebretur. Haec enim mundi ⟨re⟩genitura: cunctarum reformatio rerum bonarum, et naturae ipsius sanctissima et religiosissima restitutio, per[co]acta temporis cursu ⟨dei voluntate⟩, quae est [[et fuit sine initio]] sempiterna.

Voluntas enim dei caret initio, quae eadem est ⟨semper⟩, et, sicuti est, [sempiterna] ⟨⟨et fuit sine initio.⟩⟩ Dei enim natura consilium est [[voluntatis]] bonita⟨ti⟩s. —Ascl. ⟨⟨Voluntatis⟩⟩ summa consilium, o Trismegiste? —Trism. Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur, et ipsum velle e voluntate. Neque enim ⎡inpense⎤ aliquid vult, qui est omnium plenissimus; [[et ea vult quae habet]] vult autem omnia bona. Et habet omnia quae vult, ⟨⟨et ea vult quae habet;⟩⟩ omnia autem bona et cogitat et vult.

Hoc est autem deus: eius imago mundus, boni ⟨bonus⟩. —Ascl. Bonus, o Trismegiste? —Trism. Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. Sicuti enim deus omnibus speciebus vel generibus, quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae, et vitae, sic et mundus tributor est et prae stitor omnium quae mortalibus videntur bona, id est alternationis partuum temporalium, fructuum nativitatis, augmentorum, et maturitatis, et horum similium.