Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Trismegistus loquitur: Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito omnium antea a nobis factorum, vel nobis divino numine inspiratorum, videatur esse religiosa pietate divinior. Quem si intellegens ⟨deum⟩ videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus, si tamen multa sunt bona, et non unum, in quo sunt omnia. Alterum enim alterius consentaneum esse dinoscitur [omnia unius esse aut unum esse omnia]; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab alt⟨e⟩ro non possit. Sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces.

Tu vero, o Asclepi, procede paululum, Tatque, nobis qui intersit, evoca. Quo ingresso, Asclepius et Hammona[m] interesse suggessit. Trismegistus ait: Nulla invidia Hammona prohibet a nobis; etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta, sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica ⟨di⟩exodicaque quam plurima. Tractatum hunc autem tuo ⟨in⟩scribam nomine. Praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. Tractatum

enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.

Hammone etiam adytum ingresso, sanctoque illo quattuor virorum religione et divina [dei] completo praesentia, conpetenti venerabiliter silentio [[ex ore Hermu]] animis singulorum mentibusque pendentibus, ⟨⟨ex ore Hermu⟩⟩ divinus Cupido sic est orsus dicere.

Trism. O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima: sed non uniformiter cunctae, sed aliae alio more [vel tempore] ⟨creatae sunt animae⟩; non enim [o Trismegiste] omnis unius qualitatis est anima.Ascl. —⟨Non enim, o Trismegiste, . . . ?⟩Trism. O Asclepi, ut celeriter de vera⟨e⟩ rationis continentia decidisti! Non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? Nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. Huius itaque, qui est unus omnia, vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse.

De caelo cuncta ⟨. . .⟩ in terram et in aquam, et in aera ignis. Solum quod sursum versus fertur vivificum; quod deorsum, ei deserviens. At vero quicquid de alto descendit generans est; quod sursum versus emanat, nutriens. Terra, sola in se ipsa consistens, omnium est ⟨⟨gener⟨anti⟩um⟩⟩ receptrix, omniumque [[generum]] quae accepit restitutrix. Hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, ⟨constat ex anima et mundo⟩. Anima et mundus a natura conprehensa agitantur, ita

omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species [esse] nascantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur.

Totus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quattuor, ignis, aqua, terra, aer: mundus unus, anima una, et deus unus.

Nunc mihi adesto totus, quantum mente vales, quantum calles astutia. Divinitatis etenim ratio, divina sensus intentione noscenda, torrenti simillima est fluvio e summo in pronum praecipiti rapacitate currenti[s]; quo efficitur ut intentionem nostram, non solum audientium, verum tractantium ipsorum, celeri velocitate praetereat.

Caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum; quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. Caeli vero et ipsius [[animae]] et omnium quae [mundo] insunt ipse gubernator est ⟨⟨deus⟩⟩; qui est ⟨⟨omnium generum et omnium specierum per naturam rerum⟩⟩ effector [[deus]]. A supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, ⟨⟨animae⟩⟩ frequentatio fertur influens per mundum [et per animam] [[omnium generum et omnium specierum per rerum naturam]]. Mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specierum; natura autem, per species imaginans mundum per quattuor elementa, ad caelum usque producit cuncta dei visibus placitura.

Omnia autem ⟨. . .⟩ desuper pendentia in species dividuntur hoc quo dicturus sum ⟨modo⟩ [genere]. Genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] ⟨specierum⟩ soliditas genus, species generis particula.

Genus ergo deorum ex se deorum faci[e]t species; daemonum genus aeque; hominum similiter, volucrum, et omnium quae in se mundus habet, sui[s] similes species generat genus. Est et aliud animalis genus, sine anima quidem, et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet, et adversis ⟨dolet quibus⟩ minuitur atque vitiatur: omnium dico quae in terra radicum incolumitate vivescunt: quorum species per totam sparsae sunt terram. Ipsud caelum plenum est [deo] ⟨diis: eorum inmortales sunt species⟩. Supradicta autem genera inhabitant usque ad loca [specierum] ⟨deorum⟩; quarum omnium rerum [in]mortales sunt species. Species enim pars est generis, ut homo humanitatis; quam necesse est sequi qualitatem generis sui. Unde efficitur ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes sint inmortales. Divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. Reliquorum genera [[quorum aeternitas est generis]], quamvis per species occida⟨n⟩t, nascendi fecunditate servantur: ideoque species mortales sunt ⟨⟨quorum aeternitas est generis⟩⟩; ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas.

⟨⟨Sunt omnes simillimae generibus suis species;⟩⟩ omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur.

⟨Sunt res⟩ quaedam quae ante factae sunt, quaedam quae de his quae factae sunt fiunt. Haec itaque quae fiunt aut ab diis et daemonibus ⟨fiunt⟩, aut ab hominibus. [[Sunt omnes simillimae generibus suis species.]] Corpora enim inpossibile est ⟨ad genus⟩ conformari sine nutu divino, ⟨in⟩ species figurari sine adiutorio daemonum; inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt.

Quicunque ergo daemonum, a genere suo defluentes [in speciem], alicuius speciei generis divini proximitate et consortio ⟨generi divino⟩ fortuito coniuncti sunt, diis similes habentur. Quorum vero daemonum species in qualitate sui generis persefacit

verant, ⟨. . . . Qui vero . . .,⟩ ii amantes hominum [[ratio]] daemones nuncupantur. Similis est et hominum ⟨⟨ratio⟩⟩, et eo amplior. Multiformis enim variaque generis humani species, et ipsa ⎡a praedictae⎤ desuper veniens, consortio [omnium] aliarum specierum multas et prope omnium ⟨generum⟩ per necessitatem coniunctiones facit. Propter quod et prope deos accedit qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est: humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt: et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint.

Propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. Hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus: hoc daemonum genus novit, utpote qui [cum] isdem se ortum esse cognoscat: hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. O hominum quanto est natura temperata felicius! Diis cognata divinitate coniunctus est: partem sui, qua terrenus est, intra se despicit: cetera omnia, quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum caritatis adstringit. Suspicit caelum: ⟨⟨colit terram⟩⟩. Sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut quae infra se sunt diligat, ipse a se superioribus diligatur. [[Colit terram.]] [[Elementis velocitate miscetur.]] ⟨⟨Omnia illi licent:⟩⟩ acumine mentis in maris profunda descendit; [[omnia illi licent;]] non caelum videtur altissimum, quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. ⟨⟨Elementis velocitate miscetur:⟩⟩ intentionem animi eius nulla aeris caligo

confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. Omnia idem est, et ubique idem est.

Horum omnium generum, quae sunt animalia desuper deorsum radices pervenientes habent: inanimalia autem de imo in superna ⎡viva⎤ radice silvescunt. Quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. Alimenta autem sunt bina animae et corporis, e quibus animalia constant. Anima ⟨ignis et aeris, superiorum⟩ mundi ⟨elementorum,⟩ inquieta semper agitatione nutritur: corpora ex aqua et terra, inferiori⟨bu⟩s mundi elementis, augescunt. [Spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta vivificat.] Sensu⟨s⟩ [addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars soli homini concessa est ex aethere, [sed] de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit, atque sustollit.

Sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam: est enim sanctissima et magna, et non minor quam ea quae est divinitatis ipsius.

Sed nunc vobis expediam quae coeperam. Dicebam enim [in ipso initio rerum] de coniunctione deorum, qua homines soli eorum dignatione perfruuntur, quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae divinae perciperent sensum, qui sensus est divinior in solo deo et in humana intellegentia.Ascl. — Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus? Trism. —Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit, et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. De sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem.

Solum enim animal homo duplex est; et eius una pars simplex,

quae, ut Graeci aiunt, οὐσιώδης, quam vocamus divinae similitudinis formam; est autem ⟨altera pars⟩ quadruplex, quod ὑλικόν Graeci, nos mundanum dicimus, [e quo factum est corpus,] quo circumtegitur illud quod in homine divinum esse iam diximus, in quo mentis divinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis saepta.—

Ascl. Quid ego oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui, et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?Trism. —Trism. Recte quaeris, o Asclepi: et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. Cum enim omnia ex eius voluntate dependeant, tum illa vel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem praesenti disputatione conquirimus.

Audi ergo, Asclepi. Dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo⟨niam⟩ a se secundum fec [er]it ⟨deum⟩ qui videri et sentiri possit:—

eum de⟨u⟩m secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat, ⟨de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore,⟩ sed eo, quoniam videntium sensus incurrit;—quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum, visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. Ergo, ut ⎡tantus et⎤ bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et rationis ⟨suae⟩ imitatorem et diligentiae fecit hominem. Voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio, utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. Cum itaque eum οὐσιώδη ⟨fecisset⟩, et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo, talesque omnes esse praecepit [[ex utraque natura in unum confundens miscensque quantum satis esse debuisset]]. Itaque hominem conformat ex animi et corporis, id est, ex aeterna atque mortali natura, ⟨⟨ex utraque natura in unum confundens miscensque quantum satis esse⟨t⟩ [debuisset,⟩⟩ ut animal ita conformatum utraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque ⟨ad⟩orare caelestia, et [in]colere atque gubernare terrena. ⟨Terrena⟩ [[modo]] autem dico [mortalia] non ⟨⟨modo⟩⟩ aquam et terram, quae duo de quattuor elementis subiecit natura hominibus, sed ea quae ab hominibus aut in his aut de his fiunt, [a]ut ipsius terrae cultus, pascuae, aedificatio, portus, navigationes, communicationes, commodationes alternae, quae est humanitatis inter se firmissimus
nexus. ⎡Et⎤ ⟨. . .⟩ mundi partis quae est aquae et terrae; quae pars terrena mundi artium disciplinarumque cognitione atque usu servatur, sine quibus mundum deus noluit esse perfectum. [Placitum enim dei necessitas sequitur, voluntatem comitatur effectus.] [Neque enim credibile est deo displiciturum esse quod placuit, cum et futurum id et placiturum multo ante sciverit.]

Sed, o Asclepi, animadverto ut celeri mentis cupiditate festines audire quomodo homo caeli vel quae in eo sunt dilectum possit habere vel cultum. Audi itaque, ο Asclepi. Dilectus [dei] caeli cum his quae insunt omnibus una est obsequiorum frequentatio. Hanc aliud animal non facit nec divinorum nec mortalium, nisi solus homo. Hominum enim admirationibus, adorationibus, laudibus, obsequiis caelum caelestesque delectantur. Nec inmerito in hominum coetum Musarum chorus est a summa divinitate demissus, scilicet ne terrenus mundus videretur incultior, si modorum dulcedine caruisset, sed potius ut musicatis hominum cantilenis concelebraretur laudibus qui solus omnia aut pater est omnium, atque ita caelestibus laudibus nec in terris harmoniae suavitas defuisset. Aliqui ergo, ipsique paucissimi, pura mente praediti, sortiti sunt caeli suspiciendi venerabilem curam. Quicunque autem ex duplici⟨s⟩ naturae suae confusione ⟨in⟩ inferiorem intellegentiam mole corporis resederunt, curandis elementis hisque inferioribus sunt praepositi. Animal ergo homo ⟨ex parte mortale⟩; non quod is eo minor, quod ex parte mortalis sit, sed ⟨⟨mortalitate auctus esse videatur⟩⟩, ea sorte aptius efficaciusque conpositus ad certam rationem [[mortalitate auctus esse videatur]]. Scilicet quoniam utrumque nisi ex utraque materia sustinere non

potuisset, ex utraque formatus est, ut et terrenum cultum et divinitatis posset habere dilectum.

Rationem vero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione, verum etiam cupio te animi vivacitate percipere. Est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et vera percipienda sanctioribus mentibus. Itaque hinc exordiar. Aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. Effector mundi deus et eorum quae insunt omnium simul cuncta gubernando [[cum]] homine⟨m⟩ ⟨⟨cum⟩⟩ ipso gubernatore⟨m⟩ conposuit. Quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi; ut ex hac ⟨h⟩om⟨i⟩nis divina conpositione mundus (Graece rectius κόσμος⟩ dictus esse videatur. Is novit se, novit et mundum, scilicet ut meminerit quid partibus conveniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inserviendum sit recognoscat, laudes gratesque maximas agens deo, eius imaginem venerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei: cuius sunt imagines duae mundus et homo, [[unde efficitur ut]] quoniam est ⟨et⟩ ipsius una conpago. ⟨⟨Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum:⟩⟩ ⟨⟨unde efficitur ut⟩⟩ parte ⟨⟨divina⟩⟩, quae ex animo et sensu, spiritu atque ratione [divinus] est, velut ex elementis superioribus, inscendere posse videatur in caelum, parte vero mundana, quae constat ex igne et aqua ⟨et terra⟩ et aere, mortalis

resistat in terra, ne curae omnia suae mandata vidua desertaque dimittat. Sic enim humanitas, ex parte divina, ex alia parte a effecta mortalis est, in corpore consistens.

Est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnia religio, quam sequitur bonitas. Ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem ⟨⟨virtute munita⟩⟩ alienarum omnium rerum sit despectus [[virtute munita]]. Sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecunque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito [possessionum nomine nuncupantur], quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt, idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. Omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. Ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem quae sibi [[iuncta mortalis est]] mundi inferioris necessitate servandi ⟨⟨iuncta mortalis est⟩⟩ despiciat atque contemnat. [[Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum,]] [manibus et pedibus utrisque binis, [aliisque] corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, ⟨⟨ratione⟩⟩, sensu[s], memoria[e], atque providentia[e], quarum [[ratione]] ⟨usu⟩ cuncta divina norit atque suspiciat.]

Trism. [Unde efficitur ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi⟨s⟩ [et] nimium corporis vitio has naturae rerum causas quae verae sunt proprie pervidere non possit.]

Hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum servando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum,—siquidem, cum dei opera sit mundus,

eius pulchritudinem qui diligentia servat atque auget, operam suam cum dei voluntate coniungit, cum speciem, quam ille divina intentione formavit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit,—nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si fuerit divinae pietati conplacitum, optamus piissimis votis, id est, ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris partis, id est divinae, puros sanctosque restituat?— Ascl. Iuste et vere dicis, o Trismegiste.