Testimonia et Fragmenta
Antipater Tarsensis
Antipater Tarsensis. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)
Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 38. Ἀντίπατρος ὁ Ταρσεὺς ἐν τῷ περὶ θεῶν γράφει ταῦτα κατὰ λέξιν Πρὸ δὲ τοῦ σύμπαντος λόγου τὴν ἐνάργειαν, ἣν ἔχομεν περὶ θεοῦ, διὰ βραχέων ἐπιλογιούμεθα· θεὸν τοίνυν νοοῦμεν ζῶον μακάριον καὶ ἄφθαρτον καὶ εὐποιητικὸν ἀνθρώπων. εἶτα τούτων ἕκαστον ἀφηγούμενος, φησὶν οὕτω καὶ μὴν ἀφθάρτους αὐτοὺς ἡγοῦνται πάντες.
Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 38 p. 1052b. τούτοις ἔτι βούλομαι παραβαλεῖν μικρὰ τῶν ὑπὸ τοῦ Ἀντιπάτρου λεγομένων· ὅσοι δὲ περιαιροῦνται τὸ εὐποιητικὸν ἐκ τῶν θεῶν, ἀπὸ μέρους προσβάλλουσι τῇ τούτων προλήψει· κατὰ τὸν αὐτὸν λόγον καὶ οἱ νομίζοντες αὐτοὺς γενέσεως τε καὶ φθορᾶς κοινωνεῖν.
Aëtii plac. philos. I 27, 6 (p. 322b Diels). Ἀντίπατρος ὁ Στωϊκὸς θεὸν ἀπεφαίνετο τὴν εἱμαρμένην.
Macrob. I 17, 36. Apollinis Lycii plures accipimus cognominis causas. Antipater Stoicus Lycium Apollinem nuncupatum scribit ἀπὸ τοῦ λευκαίνεσθαι πάντα φωτίζοντος ἡλίου.
Cicero de divin. I 6. Quem (scil. Chrysippum) subsequens unum librum (scil. περὶ μαντικῆς) Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater.
Cicero de divin. I 123. Permulta collecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quae praetermittam. —
124. Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum.
Cicero de divin. II 35. Pudet me nom tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem
istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: quum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit: deorum enim numini parere omnia.