Testimonia et Fragmenta
Antipater Tarsensis
Antipater Tarsensis. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)
Plutarchus Stoic. rep. 47, 12. καὶ μὴν ἔν γε τοῖς πρὸς τοὺς Ἀκαδημαϊκοὺς ἀγῶσιν ὁ πλεῖστος αὐτῷ τε Χρυσίππῳ καὶ Ἀντιπάτρῳ πόνος γέγονε περὶ τοῦ μήτε πράττειν μήτε ὁρμᾶν ἀσυγκαταθέτως, ἀλλὰ πλάσματα λέγειν καὶ κενὰς ὑποθέσεις τοὺς ἀξιοῦντας οἰκείας
φαντασίας γενομένης εὐθὺς ὁρμᾶν μὴ εἴξαντας μηδὲ συγκατατιθεμένους.Cicero Acad. Pr. II 17. Sed quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis, et ii quidem non mediocres, faciundum omnino non putabant: nec vero esse ullam rationem disputare cum iis, qui nihil probarent; Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant nec definiri aiebant necesse esse, quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam κατάληψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid, quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant etc.
Cicero Acad. Pr. II 9, 28. Ex hoc illud est natum quod postlabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret, ei qui affirmaret nihil posse percipi, unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat.
ibid. 34, 109. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius. Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret, consentaneum esse ei, qui affirmaret, nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium.
Diocles Magnes apud Diog. Laërt. VII 57. τοῦ δὲ λόγου ἐστὶ μέρη πέντε - - - ὄνομα, προσηγορία, ῥῆμα, σύνδεσμος, ἄρθρον· ὁ δὲ Ἀντίπατρος καὶ τὴν μεσότητα τίθησιν ἐν τοῖς περὶ λέξεως καὶ τῶν λεγομένων.
Diocles Magnes apud Diog. Laërt. VII 60. ὅρος δέ ἐστιν, ὥς φησιν Ἀντίπατρος ἐν τῷ πρώτῳ περὶ ὅρων λόγος κατὰ ἀνάλυσιν ἀπαρτιζόντως ἐκφερόμενος - - - ὑπογραφὴ δέ ἐστι λόγος τυπωδῶς εἰσάγων εἰς τὰ πράγματα ἢ λόγος ἁπλούστερον τὴν τοῦ ὅρου δύναμιν προενηνεγμένος.
Alexander in Aristot. Top. p. 42, 27. οἱ δὲ λέγοντες ὅρον εἶναι λόγον κατὰ ἀνάλυσιν ἀπαρτιζόντως ἐκφερόμενον, ἀνάλυσιν μὲν λέγοντες τὴν ἐξάπλωσιν τοῦ ὁριστοῦ [καὶ] κεφαλαιώδη, ἀπαρτιζόντως δὲ τὸ μήτε ὑπερβάλλειν μήτε ἐνδεῖν, οὐδὲν ἂν λέγοιεν τὸν ὅρον διαφέρειν τῆς τοῦ ἰδίου ἀποδόσεως.
Cicero Acad. Pr. II 143. In hoc ipso, quod in elementis dialectici
docent, quo modo iudicare oporteat, verum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc si dies est, lucet, quanta contentio est! Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? cum Cleanthe, doctore suo, quam multis rebus Chrysippus dissidet? quid? duo vel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt?