De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Flavius Josephus

Flavius Iosephus. Flavii Iosephi Opera Ex Versione Latina Antiqua, Part 6 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 37). Boysen, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sufficienter ut arbitror et per libros antiquitatum, opulentissime uirorum Epaphrodite, legentibus eos aperui de nostro genere Iudaeorum, quia et uetustissimum est et primam conscientiam propriam habuit nec non et quemadmodum regionem, quam nunc habuimus, habitauit. quinque milia enim annorum numerum historiam continentem ex nostris sacris libris Graeco sermone conscripsi.

quoniam uero multos uideo respicientes blasphemiam quorundam insane prolatam et ea, quae a me de antiquitate conscripta sunt, non [*]( LBR, CP(Pa), e. — A, ed. pr(inc. Graeca) ) [*](In L titulus deest, manus saeculi XVI uel XVII in marg. add.: De uetustate Iudeorum libri duo Iosephi aduersus appionem grammaticum; in B deest, spatium undecim uersuum librarius uacuum reliquit; in Cr M deest; in R deest, manus recentissivia add.: Fl. Iosephi contra Appionem; in C minio scripta sunt haec: Incipit liber uigesimus primus flauii Iosephi contra manethonem et plures alios qui liber non distinguitur per capitula sed totum simul legitur sub primo capitulo. Et hic incipit capitulum primum -::- -::-. Proinde alteri eiusdem paginae columnae inscribitur: Item capitulum primum contra manethonem et alios.- P exhibet haec: Incipit liber primus flauii Iosephi dissertissimi hystoriography contra manethonem egypticum et ceremonem stoycum et alios. Co(rsinianus 839) fol. 23: Inuectiue Iosaphi contra Apionem et Molonem. D(resdensis 118) habet haec ex Hieronymo de uir. ill. 13 sumpta: Iosephi machaciae filii hebraei genere sacerdotis ex hierosolymis de antiquitate Iudeorum contra Appionem grammaticum Alexandrinum capitulum primum. Eadem e uerbis capitulum primum omissis repetit. ) [*](2 Pa per §§ 1-3 collatus est. et] om. CPPa 3 apperui CP 5 conscientiam] ύπόστασιν nec non-habitauit] om. L (qui seruauit antea pro habuit uocem habitauit, L2 uit superscripto restituit: habuit) B (sed . prima manus in imo margine suppl.) e 7 enim milia tr. CPPa milia] niillis Pa 10 quae] quae dicta sunt B ) [*](1* )

4
credentes, putantes indicium, quasi nouellum sit nostrum genus, eo quod nulla memoria apud Graecorum nobiles

historiographos digni sunt habiti nostri maiores, pro omnibus his arbitratus sum oportere me breuiter haec dicta conscribere et derogantium quidem uesaniam spontaneumque increpare mendacium, aliorum uero ignorantiam pariter emendare, uniuersosque de nostra antiquitate, qui scilicet ueritatem amplectuntur, edocere.

utar autem in meis dictis testibus eis, qui de omni antiquitate apud Graecos fide digni sunt iudicati; eos autem, qui blaspheme de nobis atque fallaciter conscripserunt aliqua, per semetipsos conuictos indubitanter ostendam.

conabor autem etiam causas exponere, propter quas non multi in Graecis historiis gentis nostrae fecere memoriam, nec non et eos, qui de nobis nequaquam scribere siluerunt, nescientibus aut nescire simulantibus indicabo.

Primitus itaque satis ammiror eos, qui aestimant oportere de rebus antiquis Graecis tantummodo fidem haberi et ab eis consulendam esse ueritatis integritatem, nobis autem et aliis hominibus non esse credendum; sed ego omnia in his contraria uideo contigisse. quapropter decet non uanas opiniones inspicere sed ex ipsis rebus iustitiam ponderare.

omnia siquidem Graecorum noua et heri uel ut ita dicam [*]( LBR, CP(Pa), e. — Euseb A, ed. pr. ) [*]( 1 indiciumj ex Graeco TEv.p.Yjpiov scr., iudicium codd. indicium-genusj mendacium quasi nostrum sit genus e nostrum sit tr. R 3 hystoriagraphos Pa 5 et] abest a Graecis uesaniam L uesanum e spontaneumque] spontaneam simulque C spontaneam undique P spontaneum undique Pa 9 iudicati] iudicamu L iudicandi ex corr. L2,BRe 10 conscripsere ut solet in talibus e quod hoc solo loco noto 11 conuictos] a conuinctos L (-os s. L2) conuincta B conulctos C cumuinctos P conuicta e 12 autem] om. e 14 qui de] quidem e siluerunt] uoluerunt e 15 aut] autem R 16 primum C itaque] ita P extimant C exstimant B existimant e oportere post antiquis tr. R 17 habere LBe 20 quapropter] elye uarias e 22 siquidem] ye A heri uelj . here ut L (here in heri corr. recte X5) here uel C hec uel P herius e )

5
nuper facta cognouerit, hoc est fabricas ciuitatum et adinuentiones artium conscriptionesque legum cunctarumque rerum iunior apud eos est historiae diligentia conscribendae.

apud Aegyptios autem atque Chaldaeos et Phoenicas, desino enim nos illis connumerare, sicut ipsi fatentur res gestae antiquissimam et permanentem habent memoriae traditionem.

nam et locis omnes inhabitant, quae nequaquam aeris corruptioni subiaceant, et multam prouidentiam habuerunt, ut nihil horum, quae apud eos aguntur, sine memoria linquerentur, sed in publicis conscriptionibus semper a uiris sapientissimis dicarentur;

Graecorum uero regionem innumerae corruptiones inuaserunt rerum memoriam delentes. si autem nouas constituentes conuersationes omnium se praeesse crediderunt, sciant, quia etiam sero et uix naturam potuerunt agnoscere litterarum; nam antiquissimum earum usum habuisse creduntur a Phoenicibus et a Cadmo se didicisse gloriantur.

sed neque illo tempore poterit aliquis demonstrare seruatam conscriptionem neque in templis neque in publicis anathematibus, quando etiam de Troianis rebus, ubi tot annis militatum est, postea multa quaestio atque contentio facta est, utrum litteris usi [*]( LBR, CP, e. — Euseb A, ed. pr. ) [*]( 1 cognouerit] evooi, unde conieci; cognoui. et codd. e eopTjostc Euseb i hoc] haec e 3 iunor L diligenda P conscribende B (a 1. m. in -da corr.), conscribenda LRCPe 4 enim nos om. CP 5 ipse R fatentur ipsi tr. B 7 aeris] ex TOO xtpiiyovxoq 8 nihil horum] nichilh lorum L1 nihil eorum R 9 aguntur] geruntur R relinquerentur CP t 10 dicarentur] xa0iEpooa6at dicarentur B dictarentur RCP dicerentur e 12 si] åel, in codice suo Graeco s: habuisse uidetur interpres, qui postea, ut haberet apodosin, sciant quia inseruit qui e 13 sciant quia] in Graecis non extant. 14 sero] scio R 15 habuis Eex L 16 et a-didicisse] et cadmos (cadinos R) edidicisse (ex edidisse B e didicisse R) L (L2 s lineola a cadmo separatum cum e coniunxit) BR a cados e didicisse P illo tempore] å7t\' sxstvoo tou Xpóvou Euseb ša\' exstvoo too y. A 18 anathematicis P 19 de Troianis rebus-est] Trspi Twv ferct Tpoiav toaoútotç enat στρατευσάντων de jo troianis L (ipse expunxit) 20 usi sunt] usi sint BRCP)

6
sunt; et magis ueritas optinuit, eo quod usus modernarum litterarum illis fuisset incognitus.

constat autem, quoniam apud Graecos nulla inuenitur absolute conscriptio poema Homeri uetustior, et hunc etiam post bella Troiana fuisse manifestum est. et aiunt neque hunc litteris suum poema reliquisse, sed cantibus memoria reseruatum postea fuisse compositum et propterea multam in eo conspici dissonantiam.

qui autem historias apud eos conscribere temptauerunt, id est hi, qui circa Cadmum Milesium, et Acusilaus Argiuus et post hunc quicumque alii fuisse referuntur, paululum tempus Persicam apud Helladium militiam praecesserunt.

sed etiam eos, qui de caelestibus et diuinis primitus apud Graecos philosophati sunt, id est Pherecydem Syrum et Pythagoram et Thaletem omnes concorditer confitentur Aegyptiorum et Chaldaeorum fuisse discipulos et breuiter conscripsisse, quae a Graecis omnium antiquissima iudicantur, ita ut uix ea credant ab illis fuisse conscripta.

Quomodo ergo non est inrationabile, ut tali fastu uegetentur Graeci, tamquam soli sciant uetera et ueritatem eorum sub scrupulositate contradant? an quis non ab ipsis [*]( LBR, CP, e. — Euseb A, ed. pr. ) [*]( ) [*](1 usus] usu CP 2 fuisse P incognitQ C 3 conscri B, quod rec. ntan. parum recte correxit in conscribi poemate L3 Re omeri C 4 et] om. R 5 aiunt] ante e 6 cantibus] ᾀσμάτων A Ypap-fJ-wtwv Eu... -memoriae R recte? 7 multa B conspexi e dissonantia LB dissonan- tia L3 9 hi] om. CP circa] carca L (i s. L3) CP circa cadmura] circadamum e cadinum R mileseum LB milefium P acusilaum CP Argiuus et] argius et LBR argiuis. sed C argiuisset P 10 paulum R 11 apud Helladium] šn rfjV \'EXXotoa apud hellidium CP apud hellanicura e eos etiam tr. e 12 primitiis ex -tus corr. B2 13 sunt, om. e id est] idem e fericidem codd. siru L cyrum R Saptov fi pithagora L corr. L3 14 thalitem LBP thales L3 (s. c les) talethem li 16 ut] om. LBRe, s. L3. 18 inrationabile] irrationabile RPe fastuj conieci. factu Le facto BRCP 19 uegentur (te s. 1 vi.) B uegerentur P a ueritatem] in marg. L3 add.: c (i. e. corrigas) uetustatem 20 contradant. an quis] de antiquis e an quis] e Graecis i, tt; restitui, aqub LBB a quibus CP )

7
conscriptoribus facillime discat, quia neque firmiter scientes aliquid conscripserunt, sed quod unusquisque opinatus est hoc studuit explanare? unde etiam libris suis alterutros. arguunt et ualde contraria ex rebus eisdem non piget eos edicere.

sed ego uidebor me potioribus esse superfluus, si explanare uoluero, quantis quidem locis Hellanicus ab Acusilao de genealogiis discrepat et in quantis Isidiotum corrigit Acusilaus aut quomodo Ephorus quidem Hellanicum in plurimis ostendit esse mendacem, Ephorum uero Timaeus et . Timaeum qui post illum fuerunt. Herodotum uero cuncti;

sed neque de Siculis cum Antiocho et Philisto aut Callia Timaeus concordare dignatus est neque rursus de Atticis hi, qui Atthidas conscripserunt, aut de Argolicis, qui de Argis historiam protulerunt, alterutros consecuti sunt.

et quid oportet dicere de ciuitatibus breuibusque rebus, quando de militia Persica et his quae in ea sunt gesta tantum uiri probatissimi discordasse noscuntur? in multis autem etiam Thucydides tamquam fallax accusatur, licet scrupulosissimam secundum se historiam conscripsisse uideatur.

Causae uero huius dissonantiae multae quidem forsan [*](LBR, CP, e. — Euseb A, ed. pr. ) [*]( ) [*](1 discant codd. e jj.a6oi neque] frrav A jirak iv Euseb 4 exj περὶ, ttapa legisse uidetur interpres, nisi ex in de corrigi iusseris. non eos piget (eos in ras.) tr. B eos om. e 5 educere B dicere CP me] ne Le om. CP superfluum e 6 hellanifus L fin c L1 ita correxit, ut similis litterae f existeret, unde in hellanufus nomen abiit apud Cr M hellanitiis P agesilao e 7 genealogiis] -al- in r. B geonologiis M Isidiotum] \'HaioSov ysiodo(-di- P)tum CP herodotum De 8 implurimis B 9 et] xal om. LPe 10 herodotum] Frodotum L Trodotum B erodotum B Terodotum C koerodotum P 11 Siculis] singulis codd. e oixsXd>v A calia LB 12 athicis P 13 attidas LBe atticas RC2 14 pertulerunt R 16 militia Persica] cum Eusebio concinit, tyjs περιοιϰήσεως Wr,; Περσιϰη̃ς A de militia ex dicere malitia corr. L2 tantum] tn R uiri Ix. B 17 autem] om. CP 18 Thucydides tamquam] thucididis tamquam LBR (thuchidis R) thucididista quam CP 20 huius] τοιαύτης Euseb τοσαύτης A quidem] om. Be )

8
et aliae quaerere uolentibus apparebunt. ego uero duabus quas dicturus sum maximam huius summam diuersitatis ascribo. et quidem primum dico eam, quae mihi proprior esse uidetur,

id est eo quod ab initio non fuerit studium apud Graecos publicas de his quae semper aguntur proferre conscriptiones. hoc etenim praecipue et errorem et potestatem mentiendi posteris uetus aliquid uolentibus scriptitare concessit.