Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Cercina insula habet longitudinem stadiorum 70, et ubi angustissima est, latitudinem 40. Iacet e regione urbis in continente Thenae, iuxta initium Syrtis minoris. Adiacet vero Cercinae Cercinitis insula ponte coniuncta; longa stadia 40, et lata 25.

A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitis regionis, traiectus stadiorum 600, quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur. Meninx vero longa est stadia 600, lata 180. Circa hanc magnae reciprocationes contingunt.

322

Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt quoque in Adriatico mari insulae propter oram Illyrici, quarum insigniores sunt Issa, et Corcyra Nigra, Pharus dein et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.

Peloponesus, si connumeres etiam eius sinus, circumnavigatur stadiis 5627: quod si sinus praetereas, ambitur stadiis 4000.

323
Longitudo eius a Malea ad Aegium est stadiorum 1400, figura platani folio similis, magnis sinibus concisa; coarctatur tandem in Corinthium Isthmum, latitudo 40 stadiorum. A sinu Corinthio et Saronico in Scyllaeum promontorium, ubi sinistrorsum obiacet Calauria insula Neptuno sacra. Hinc sequitur sinus Hermionicus. Inde sinus Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit. Dein post Maleam iacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Taenarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum, cuius a dextra Acritas promontorium.
324
Postea prominet promontorium Ichthys, iuxta quod Zacynthus obiacet, et alterum Chelonatas: postremum vero promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniae. Inde incipit sinus Corinthiacus diffunditur conclusus ostio septem stadiorum, inter Rhium Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. A Taenaro in Phycuntem Africae traiicitur 3000 stadiis.