Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Syrtium autem maior quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici,

297
quod nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio Iapygiae ad montes Ceraunios Epiri.

Aegaeum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi angustiae, a quibus Pontus incipit, post quem iacet Palus Maeotis. Rursum si incipias a confiniis Africae et Europae, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenaeum,

298
inde Ligusticum ad fines usque Hetruriae. Huic adiacet Sardoum supra Sardiniam versus Africam inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum et Siculum, tum et Ionium cum Adriatico; quod ipsum a Siculo mari refunditur. Postea se offert Cortinthiacus sinus, qui et Alcyonium mare vocatur. Inter Sunium et Scyllaeum promontoria iacet Saronicum pelagus; hinc sequitur Myrtoum et Icarium, quod continet insulas Cycladas: inde transitur in Carpathium, Pamphylium atque Aegyptium; super autem Icarium statim est Aegaeum.