Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Insula Ægina ex adversum Atticam sita, oblonga est, et in stadia 160. extenditur. Salamis quoque in hoc tractu habet Longitudinem 70. stadiorum. Ceus longa est 120. stadia. Inter Cycladas insulas prima est Naxus, quare etiam vocatur Minor Sicilia: Hinc ad dextram Sporades insulæ sunt sitæ. Eubœa ponte cum Bœotia jungitur; prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ. Est enim longa, ideoque Macris appellatur ob longitudinem, quæ est 1700 stadiorum.

At vero Creta proxime ad Maleam Peloponnesi promontorium accedit; suo ambitu stadia implet 4700, longitudine 2300. Nam plurimum de longitudine occupat Cythera insula inter Cretum et oram Laconicam medium tenet. Cyprus habet figuram similem tergo bovis, et circumna vigatur

17

vigatur stadiis 3420, longa est 1300. Ab hujus promontorio Papho flante Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodus circuitur stadiis 1300. Cos 550 cingitur. Samos suum ambitum 630 definit. Icaria confragosa undique et asperis vallata rupibus clauditur 300. Chius in circuitu continet 640, Lesbus 1100 ipsa stadia.