Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Potest autem Europa ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis præternavigari stadiis 69709; Africa

7

Africa vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stadiis 29252. Asiæ omnis ora stringitur a Canobo ad ostia Tanais fluvii per stadia 40111, littoribus omnibus et sinubus una comprehensis: Ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis, qua internum mare accolitur, conficiat summam stariodum 139072: si tamen Mæotis palus, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumeretur: Ejus ostium, quo in Euxinum derivatur, vocatur Bosporus Cimmerius, longus est stadia 78.

Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. coitque in angustias freti, quod Thracius Bosporus appellatur, sex stadia longus, quem Darius ponte junxit subitario, cum adversus Scythas expeditionem suscepisset.

Mare Persicum, quod est valde rotundum, et ostium suum aperit inter Carmaniam et Arabiam, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.

Hyrcanum vero, quod et Caspium mare dicitur, lunato flexu sinuatum, et ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000, fauces trajiciuntur stadiis quatuor. Ara

8

Arabicus sinus, qui est angustior et oblongior, initium capit ab Heroum oppido, præterit oram Trogloditicam, ad Ptolemaïdem oppidum usque, quod propter venationes est conditum, habet stadiorum 9000 longitudinem interjectam. Hujus sinus fauces ad oppidum Diren latæ stadia non amplius 60: a Ptolemaïde ad hunc locum navigatur stadiis 6500. Reliquum maris rubri est ultra Diren ad usque Oceanum octo millia stadiorum extentum, et ibi navigari desinit. Sinus vero latus, quod Arabiæ prætenditur a recessu Elanitico ad eandem Diren, est stadiorum 14000. Porro ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur, et extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.