History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per eadem bojas «statis tempora Peloponnesii quoque, qui Mileti eraot, quam neque ab diorum quoquam stipendium iis daretur, quibus a Tissapherne tone, quam Aspendum petebat, negotium datum erat, neque Phoenissae naves aut Tissaphernes adhuc unquam alvenisseot, et Philippus, qui cum eo missus erat, Miudaro nauarcho scripsisset, ilemque Hippocrates, vir Spartanus, qui apud Phaselidem erat, neque naves venturas esse, et per omnia eos injuria affici a Tissapherne, et quum Pharnabazus eos advocaret et magno studio paratus esset navibus adductis et ipse reliquas adhuc sua; provinciae civitates ad detectionem ab Atheniensibus faciendam compellere, ut Tissaphernes, sperans ex liac re commodum aliquod se percepturum, sic igitur Mindarus, militari disciplina accurate servata, et profectione subito indicta. ut lateret bostes, qui Sami erant, cum tribus et septuaginta navibus Mileto solvens in Helle» spontum navigabat. Antea autem per hanc eandem aestatem aliae sexdecim naves illuc iverant, et quamdam Chersonesi partem incursionibus infestaverant. Sed tempestate jactatus, ad Icarum appellere coactus est, et quum ibi propter navigandi difficultatem quinque vel sex dies moratus esset, Chium pervenit.