History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie autem quadringenti, etsi animis perturbati, incuriam tamen conveniebant; milites vero, qui in Piraeeo erant, quum Alexiclem dimisissent, quem comprehenderant, ac munitionem demoliti essent, et ad Dionysiacum theatrum prope Munychiam situm concessissent, ibi cum armis constiterunt et concionem habuerunt, et capto consilio confestim in urbem pergebant et cum armis io Anaceo constiterunt.

Venerunt autem a quadringentis quidam electi ad eos et singuli cum singulis agebant, et persuadebant iis, quos animadvertissent homines esse moderatos, ut et ipsi quiescerent, et ceteros continerent, dicentes fore, ut quinque millia civium designarent, et cx horum numero per vices, prout quinque millibus placeret, quadringenti constituerentur; interim vero se nullo modo civitatem perdere, neque eam hostibus tradere.

Ita universa militum multitudo, quum a multis et ad multos sermones fierent, placatior erat, quam ante, ac de universo reipublicae statu maxime timebat; et inter eos convenit, ut intra certam diem in Bacchi templo coocilium de concordia haberetur.