History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erat autem adhortatio ad vulgus haec, oportere eum, quicumque quinque millia civium quadringentorum loco reipublicae praeesse vellet, ad opus accedere. Nam adhuc tamen occultabant se quinque millium nomine, ne aperte dicerent, quicuroqua vellet populum reipublicae praeesse, quia metuebant, ne forte re vera essent quinque millia, neve quis apud aliquem dicens aliquid per inscitiam offenderet. Et quadringenti propterea neque volebant, illos quinquies mille cives esse, neque constare, eos non esse, quod existimabant, tot rerum participes constituere plane jam imperium populare esse; contra rei obscuritatem melum mutuum civibus allaturam.

Postridie autem quadringenti, etsi animis perturbati, incuriam tamen conveniebant; milites vero, qui in Piraeeo erant, quum Alexiclem dimisissent, quem comprehenderant, ac munitionem demoliti essent, et ad Dionysiacum theatrum prope Munychiam situm concessissent, ibi cum armis constiterunt et concionem habuerunt, et capto consilio confestim in urbem pergebant et cum armis io Anaceo constiterunt.

Venerunt autem a quadringentis quidam electi ad eos et singuli cum singulis agebant, et persuadebant iis, quos animadvertissent homines esse moderatos, ut et ipsi quiescerent, et ceteros continerent, dicentes fore, ut quinque millia civium designarent, et cx horum numero per vices, prout quinque millibus placeret, quadringenti constituerentur; interim vero se nullo modo civitatem perdere, neque eam hostibus tradere.

Ita universa militum multitudo, quum a multis et ad multos sermones fierent, placatior erat, quam ante, ac de universo reipublicae statu maxime timebat; et inter eos convenit, ut intra certam diem in Bacchi templo coocilium de concordia haberetur.

Quum autem concilii in Bacchi templo habendi dies advenisset, et tantum non condo jam coacta esset, nuntiatur, illas duas et quadraginta naves cum Agesandrida Megaris venientes Salaminem cursum tenere, et quilibet ex gravis armaturae militibus hoc iilud ipsum esse ducebat, quod jampridem a Theramene, et ah iis, qui cum eo erant, dicebatur, dassem ad illam munitionem venire, et utile videbatur, quod diruta esset

Agesandridas autem fortasse quidem etiam ex composito et circum Epidaurum et tircum illa loca versabatur; credibile tamen videtur, eum etiam propter praesentem Atheniensium seditionem, et sperantem

370
fieri posse, ut forte opportuno tempore adveniret, ilic substitisse.

'Athenienses vero, postquam hoc iis nuntiatum est, confestim universi citato cursu in Piraeeum contendebant , quod bello domestico majus aliud ab bostibn^ illatum, non procul, sed ad ipsum portum esset. Quamobrem alii naves, quae aderant, conscendebant, pars alias deducebant, nonnulli etiam ad muros et portus ostium auxilio accurrebant.