History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem autem aestate Tissaphernes, hoc in tempore, quo Peloponnesii longe maxime quum ob reliqua tum vero propter Alcibiadis restitutionem ei infensi erant ut Atheniensium partibus aperte jam faventi, cupiens, ut saltem videbatur, has criminationes apud eos diluere, praeparabat profectionem ad classem Phoenissam, quae ad Aspendum stabat, Lichamque secum venire jubebat; exercitui autem se praefecturum dixit Tamon, suum propraetorem, ut stipendium, quamdiu ipse abesset, praeberet.

Varie autem res narratur, nec facile sciri potest, qua mente ac- , cesserit Aspendum, et quum accessisset, tamen classem : non adduxerit.

Nam hoc quidem constat, centum qua- '' draginta septem Phoenissas naves Aspendum usque pervenisse; cur vero ad Peloponnesios non iverint, variae sunt conjecturae. Alii enim hoc ab illo ideo factum conjiciunt, ut suo discessu, quemadmodum constituerat, Peloponnesiorum res morando attereret; (Tamos enim, cui negotium datum erat, stipendium nihilo melius, sed etiam pejus, praebebat;) alii vero, ut Phoenicibus Aspendum usque perductis, facta redeundi potestate pecuniam extorqueret, (nam vel sic quoque iis uti non statuerat); alii vero, ob criminationem de se Lacedaemonem delatam, ut diceretur, eum non injuste facere, sed vel manifesto ire ad classem re vera instructam.

Mihi vero manifestissimum videtur esse, classem non adduxisse, ut res Graecorum morando attereret, suspensasque teneret, quippe damnum facturus, dum illuc proficisceretur et cunctaretur, et partes exaequaturus, ut neutros se adjuncto potentiores redderet, quando

366
quidem si voluisset debellare, manifestum profecto esi, eum id sine ulla dubitatione facturum fuisse; nam si classem adduxisset, Lacedaemoniis victoriam, ut probabile esi, praebuisset, quippe qui vel tunc pari potius quam inferiori classe adversus hostem in statione essent.

Arguit eum autem maxime etiam causa, quam ipse protulitt quum classem non adduxisset. Dixit enim, eam minori numero, quam rex jussisset, contractam esse; sed is gratiam utique mqjorem etiam sic iniisset, si neque magnam regiae pecuniae vim consumpsisset, et eadem tamen negotia minoribus sumptibus confecisset.

Aspendum igitur quocumque tandem consilio motus Tissaphernes advenit et cum Phoenicibus congreditur; et Peloponnesii, illius jussu, Philippum, virum Lacedaemonium, cum duabus triremibus, ut ad classem, miserunt.