History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem autem aestate post b®c statim Peloponnesii , postquam cnm omnibus suis navibus obviam liostibus non prodierant, existimantes, se non satis virium liabere ad proelium committendum, inopes consilii, unde pecunias tot navibus suppeditarent, praesertim quod Tissaphernes male persolveret, mittunt ad Pharnabazum, quemadmodum et initio ex Peloponneso praeceptum erat, Clearcbum, Hhamphiae filium, cum quadraginta navibus.

Naro et advocabat eos ultro Pharnabazus, et stipendium praebere paratus erat, et simul per legatos iis significabant Byzantini, se defectionem facturos.

Et hae quidem Peloponnesiorum naves, quum e portu in altum solvissent, ut Athenienses in conficiendo navigationis cursu laterent, tempestate jactatae, atque aliae quidem, eaeque numero plures, cum Clearcbo Delum tenuerunt, et postea Miletum redierunt (Clearchus autem in Hellespontum itinere terrestri reversus, imperium obtinebat), aliae vero numero decem, quibus Helixus Megarensis praeerat, quum in Hellespontum evasissent, Byzantium ad defectionem adducunt

Ac postea Athenienses e Samo quum hoc intellexissent, auxilio atque praesidio loci classem in Hellespontum miserant, atque etiam leve quoddam navale praelium ante Byzantium commissum est navibus octo adversus octo.