History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem Calligetus quidem et Timagoras, Pharnabazi legati, hujus classis in Chium proficiscentis participes esse nolebant, neque pecunias dabant, quas secum attulerant , ut classis mitteretur, quinque et viginti talenta, sed postea per se cogitabant parata alia classe navigare;

Agis autem, quum videret Lacedaemonios primum in Chium tendere, ne ipse quidem aliud censebat; sed socii, quum Corinthum convenissent, consultare coeperunt, et placuit iis primum in Chium navigare duce Chalcideo, qui quinque illas naves in Laconica praeparabat; deinde in Lefbum, duce Alcamene, quem etiam Agis destinabat; postremo vero in Hellespontum proficisci, (ei autem Clearcbus Rhamphiae filius, dux creatus erat),

transportare autem per Isthmum primum dimidiam navium partem et iis confestim proficisci, ne Athenienses animum potius adverterent ad eas, quae tunc proficiscerentur, quam ad eas, quae postea illuc transportarentur.

Etenim ab hac parte propalam navigare statuebant, contemptis Atheniensibus ut invalidis, quod eorum nulla magna classis usquam adhuc apparebat. Ut autem hoc iis placuit, confestim etiam unam et viginti naves transportarunt.