History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per idem autem tempus et illi classiarii Peloponnesiorum milites, qui Mileti erant, voces inter se spargebant, res suas ab Aslyocho et Tissapherne perdi, quod ille quidem nec antea navale prudium committere voluisset, donec adhuc et ipsi vires majores haberent, et Atheniensium classis parva esset, neque nunc vellet, dum illi seditione laborare dicerentur, necdum omnes eorum naves in eodem loco essent; sed se ipsos Phoenissas naves a Tissapherne expcclando, nomen inane et non rem certam, in periculum venturos, ne plane mora perderentur; Tissaphernem vero et naves istas non adducere, et stipendium nec assidue nec integrum persolvendo rem navalem perditum ire. Non igitur diutius cunctandum dicebant , sed navali proelio dimicandum esse. Et praecipue Syracusani instigabant.