History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Paralum autem navem, et in ea Chaeream, Archestrati filium, virum Atheniensem, qui statui mutando egregiam operam navaverat, et Samii et milites confestim Athenas miserunt, res gestas nuntiaturum; nondum enim, resciverant, quadringentos viros imperio potitos.

Quum autem Oli Athenas pervenissent, statim quadringenti nonnullos de Paralia, duos aut tres, in vincula conjecerunt, ceteros vero, quum navem iis abstulissent, et eos in aliam militarem navem imposuissent, circum Euboeam agere custodiam jusserunt.

Chaereas vero, simul atque animadvertit praesentem rerum statum, confestim clandestina quadam ratione se subducens, Samum reversus, retulit militibus, quae fierent Athenis, omnia in majus et atrocius,

360
verberibus contra omnes in puniendo grassari, nec licere quicquam dicere adversos eos, qui rempubicam administrarent, atqee etiam ipsorom uxores et liberos vim pati, et in animo illos habere, eorum omnium, qui apud Samum militarent, et ab ipsis dissentirent, propinquos comprehensos in vincula conjicere, ut, si non pareant, illi capite plectantur; atque alia multa ullro fingens adjecit.