History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Apud Samum enim jam de rebus novandis contra paucorum dominatum agebatur; et contigit, ut per idem tempus, quo illi quadringenti constituebantur, haec fierent.

Qui enim ex Samiis antea, ut dixi, in proceres insurrexerant, et erant pars popularis, rursus immutati, et indocti a Pisandro, quum venit, iisque Atheniensibus, qui Sami erant conjurati, ad trecentos conjurationem fecerunt , et ceteros, ut factionem popularem, aggredi parabant.

Et Hyperbolum quemdam, civem Atheniensem, abjectum hominem, qui non propter potentiae ac dignitatis metum, sed propter improbitatem et dedecus civitatis in exsilium per ostracismum pulsus erat, interficiunt, adjuvantibus Cbarmino, uno e ducibus, et quibusdam Atheniensibus, qui apud eos erant, quibus fidem dederant; et alia hujusmodi facinora cum iis perpetrarunt, et factioni populari insidias facere properabant

Hi vero, quum rem sensissent, et e ducibus Leonti et Diomedonti (hi enim, quod a populari factione colerentur, inviti paucorum dominatum ferebant,) id, quod futurum erat, significant, et Thrasybulo et Tbrasylo, quorum alter erat trierarchus, alter vero in gravi armatura atque etiam aliis, ut quisque maxime videbatur adversari conjuratis; et postulabant ab iis, ne negligerent se afflictos et Samum ab Atheniensibus alienatam, propter quam unam ipsorum imperium ad id usque tempus in eo statu permansisset.

Illi vero, liis auditis, singulos milites adibant, hortantes ne hoc fieri permitterent, praecipue vero Paralos, homines Athenienses atque liberos omnes, iu Paralo navi vehentes, qui paucorum dominatum, etiam si in praesentia nullus esset, semper insectabantur; atque Leon et Diomedon, quoties aliquo navigarent, aliquot naves relinquebant, quae iis praesidio essenl.

Quare quum trecenti illi eos invadebant, quoniam bi omnes, praecipue vero Parali, opem iis tulerunt, Samii ii, qui factionem popularem sequebantur, victores exstiterunt, et e trecentorum numero ad triginta interfecerunt , tres vero praecipuos auctores exsilio mulctarunt; ceteris vero, deposita injuriarum acceptarum memoria, ignoverunt, et restituto populari statu rempublicam postea communiter administrabant.