History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero existimans, civitatem non quietam esse, nec sic subito populum antiquam libertatem traditurum, nec quieturum, si magnum suorum exercitum conspexisset, et ne in praesentia quidem admodum credens eos non amplius turbari, illis quidem, qui a quadringentis missi erant, nihil quod ad compositionem spectaret, respondit, sed quum praeterea magnum exercitum ex Peloponneso ar-cessisset, non multo post et ipse cum illo praesidio, quod ad Deceleam erat, et cum copiis,quae venerant, ad ipsa Atheniensium moenia descendit, sperans, vel ipsos, dum essent turbati, in suam potestatem arbitratu suo facilius venturos, vel etiam primo statim impetu propter tumultum , quem intra pariter et extra fore credibile esset; nam longos muros, propter solitudinem, quae esset in iis, vix fieri posse ut non caperet.

Sed ubi et prope accessit et Athenienses in ipsa quidem urbe ne vel minimum quidem moverunt sed emisso equitatu ac parte quadam gravis et levis armaturae et sagittariohim, nonnullos hostium prostraverunt, quod ad urbem propius accessissent, et armis quibusdam et cadaveribus potiti eunt, ita demum Agis re perspecta rursus exercitum reduxit.

Atque ipse quidem, et qui cum eo erant, apud Deceleam in loco manebant, illos vero, qui praeterea venerant, aliquot dies in agro commoratos domum remisit. Postea vero quadringenti viri per legatos agebant cum Agide nihilo minus, et quum ille jam fadlius eorum verba admitteret, adhortatu ejus Lacedaemo-nem etiam legatos de compositione emiserunt, pacem facetv cupientes.