History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum igitur hoc modo senatus nihil refragatus ex curia se subduxisset, et ceteri cives nihil innovarent, sed quiescerent, illi quadringenti, in curiam ingressi, tunc quidem prytanes e suo copore sortito constituerunt, et qua*-cumque ad deos pertinent, votis atque sacri ficiis magistratum ineuntes usi sunt, postea vero valde immutata reipubtioe administrandae ratione, qua populus ante utebatur, praeterquam quod exsules non reducebant propter Alcibiadem, ceteris in rebus civitatem imperiose regebant

Aliquot etiam viros haud multos interfecerunt, quos utile videbatur de medio tollere, alios etiam in vincula conjecerunt, et nonnullos relegaverunt, et cum Agide quoque, Lacedaemoniorum rege, qui erat apud Deceleam, per caduceatorem agebant, dicentes se pacem facere velle, et consentaneum esse eum sibi, et non jam infido populo, facilius assentiri.