History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui autem hanc quidem sententiam dixit, erat Pisander, qui etiam ceteris in rebus propalam maximo studio cum sociis popularem statum evertit; qui vero totum negotium composuerat, et jampridem praemeditatus erat rationem, qua res in eum statum devenit, fuit Antiphon, vir Atheniensium sui temporis nulli secundus, et in rebus excogitandis, et in iis, quae sensisset, exprimendis prae-slantissimus, qui in populi quidem concionem non prodibat neque alibi sua sponte ad certamen ullum, sed qui propter eloquentia; vim multitudini suspectus esset, eos tamen, qui vel in judicio vel apud populum certabant, quisquis eum aliqua de re consuluisset, hic unus vir plurimum juvare poterat.

Atque et hic ipse, postquam quadiingenti viri rebus, commutatis a populo vexabantur, quum in judicium vocatus esset harum ipsarum rerum causa, quod earum constituendarum socius fuisset, optime omnium, ad meam usque memoriam, capitis cauSam dixisse videtur.

Praebuit se autem Phrynichus etiam omnium longe studiosissimum in paucorum dominatu constituendo, Alcibiadem inetuens et inteliigeus eum scire, quaecunque Sami cum Astyocho traclasset, existimans, eum numquam, quantum probabile esset, a paucorum dominatu reductum iri; atque in periculis sustinendis, postquam semel ea suscepit, longe fortissimus est visus.

At Theramenes Hagnonis filius* vir nec infacundus, nec impruden·, inter illos, qui popularem statum everterunt, primus fuit. Quamobrem res a mullis et prudentibus viris tractata, quamvis esset magna,tamen haud immerito successit. Arduum enim erat, populum Atheniensem centesimo fere ab exactis tyrannis anno libertate privare, qui non solum nullius imperio parebat, sed etiam plus quam hujus temporis dimidio ipse aliis imperare consueverat.