History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In hoc igitur tempore Pisander ejusque collega· reversi confestim ceteris peragendis operam dare coeperunt. Ac primum quidem, populo coacto, sententiam dixerunt, decem viros legum conscribendarum causa deligerent, qui summam hujus rei potestatem haberent; hi vero rogationem conscriptam ad populum intra certam diem ferrent, qua ratione respublica optime administrari posset.

Deinde postquam ea dies advenit, concionem incluserunt in Colonum, (est autem locus Neptuno sacer, extra urbem, decem ferine stadiis ab ea distatis;) atque lii legum scriptores nihil quidem aliud promulgarunt, sed hoc ipsum, m cuivis Atheniensium liceret sententiam pronuntiare, quam-cumque vellet; si quis autem aut legum violatarum accusas-set, aul quoquo modo laesisset eum, qui sententiam prooun-tiasset, graves pusnas proposuerunt.

Tum vero aperte jam dicebatur nec ullum magistratum amplius ex pristino instituto geri oportere, nec stipendium dari, sed quinque

357
praesides deligi, a quibus ruidus centum A iri deligerentur, quorum singuli tres alios sibi cooptarent; hi vero numero quadringenti in curiam ingressi, summa potestate praediti, rempublicam gererent, prout optimum esse cognoscerent, et quinque millia civium congregarent, quando ipsis videretur.