History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero et Chii maris majorem potestatem obtinuerant, et qui Mileti erant, et Astyochus, quum nuntium de proelio navali accepisset et de Strombichide cum navibus digresso, fiduciam animo concepit.

Quamobrem Astyochus cum duabus navibus in Chium profectus, naves illinc deduxit, et jam cum universa classe adversus Samum contendit; et quum hostes, quod inter ee suspecti essent, obviam ei non prodirent, Miletum rursus rediit.

Nam per id tempus atque etiam prius popularis etatus Athenis sublatus erat. Postquam enim Pisander ejusque legationis collegae a Tissapherne Samum redierant, et res in castris longe firmius obstrinxerunt, et ipsorum Samiorum viros potentes hortati sunt, ut secum paucorum dominatu uti conarentur, quamvis orta inter ipsos seditione, ne paucorum dominatu regerentur.

Et Athenienses simul, qui Sami erant, inter se consilia conferentes statuerunt, Alcibiadem quidem (quippe eum non animo ita comparatum esse, ut se paucorum imperio adjungeret) missum facere, sed ipsi per se, quod jam etiam in periculo versarentur, dispicere, quonam modo res suae non perderentur, et simul bellum strenue sustineretur, ipsique pecuniam ex suis privatis bonis alacriter conferrent, et si quid aliud opus esset, quandoquidem non amplius aliorum, quam sua ipsorum causa labores ferrent.