History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quibus rebus gestis Chii et a terra et a mari arctius quam antea obsidebantur, et fames illic erat ingens; at Pisander ejusque collegae, Atheniensium legati, quum ad Tissaphernem pervenissent, de pactionibus faciendis verba fecerunt.

Alcibiades vero (nec enim Tissaphernis fides spem admodum certam ei afferebat, quia Peloponnesios magis formidabat, et utrosque adhuc atterere volebat, quemadmodum etiam ab Alcibiade edoctus erat,) ad talem rei speciem se convertit, ut Tissaphernes quam maxima ab Atheniensibus petendo nullam compositionem faceret.

Videtur autem mihi et Tissaphernes idem voluisse, ipse quidem propter metum, Alcibiades vero, postquam animadvertebat, illum vel sic jam compositionis cupidum non esse, videri volebat Atheniensibus haud invalidus fuisse ad persuadendum , sed persuaso jam Tissapherni et foedus inire volenti Athenienses non offerre, quantum sat esset.

Tot enim res praeter modum postulabat Alcibiades, quippe ipse loquens pro Tissapherne, qui praesens aderat, ut quam-

353
vis Athenienses magnam partem rerum, quas postulabat, concederent, tamen rei impedimentum ab illorum parte luerit ; nam et omnem Ioniam volebant tradi, et praeterea insulas adjacentes, et alia, quibus quum Athenienses non adversarentur, tandem in tertio congressu, veritus, ne jam plane deprehenderetur ad rem peragendam invalidus, postulabat, -ut naves sinerent regem aedificare, et secundum suam terram navigare quacumque et quotcumque navibus libuisset. Tunc vero Athenienses non jam aliter statuentes, nisi fieri ea nulla ratione posse, et se ab Alcibiade deceptos esse, per iram digressi Samum reverterunt.