History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atheniensium vero legati, qui cum Pisandro ex Samo missi erant, quum Athenas pervenissent, apud populum verba faciebant, in summam multa colligentes, prsecipue vero demonstrantes, facile iis esse, si Alcibiadem restituerent , nec amplius eodem modo populari statu uterentur, et regem socium habere et Peloponnesios superare.

Sed quum et alii multi de populari statu contradicerent, et simul Alcibiadis inimici vociferarentur, indignum facinus esse, sl, legibus vi facta, rediret, et Eumolpidae et Ceryces de mysticis, propter quae profugerat, testimonium dicerent, et per res divinas obtestarentur, ne reducerent, Pisander in medium progressus, inter multam adversationem et indignationem quemvis unum eorum, qui contradicebant, in medium producens interrogabat, num quam salutis publicae spem haberet, quum Peloponnesii non pauciores, quam ipsi, naves contra se in acie stantes in mari haberent, et socias civitates plures, praeterea quum rex et Tissaphernes pecunias iis suppeditaret, ipsis vero nullae amplius essent, nisi quis regi persuaderet, ut ad se transiret.

Ubi autem interrogati illi spem esse negarent, tunc vero palam dicebat iis:

« Hoc igitur nobis contingere non potest, nisi rempublicam administrabimus sapientius, et magistratus ad pauciores » deferamus, ut rex fidem nobis habeat, neque de reipublicae forma magis consultabimus in praesentia, quam de salute (nam et postea nobis licebit haec mutare, si quid displicuerit), Alcibiademque reducemus, qui solus omnium, qui nunc vivunt, hoc conficere potest. »