History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Alcibiades quidem Tissaphernem monebat et inducebat, ut amicus esset Atheniensibus, timentem quidem Peloponnesios, quod majoricum classe, quam Athenienses, adessent, cupientem tamen, si qua ratione posset, fidem habere, praesertim postquam sensit Peloponnesiorum apud Cnidum de foederibus per Therimenem factis dissensionem (nam hoc tempore quum illi apud Rhodum essent, jam exstiterat), in qua illum priorem Alcibiadis sermonem de eo, quod Lacedaemonii civitates omnes in liber talem assererent, Lictias verum esse demonstravit, negans hanc pactionem tolerandam esse, ut rex eas civitates obtineret, quibus vel prius aliquando aut ipse aut ejus mayores imperassent. Et Alcibiades quidem, utpote qui magnis de rebus contenderet, Tissaphernem officiis studiose demerens rem urgebat;