History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Phrynichus autem quum sciret verba de Alcibiadis reditu factum iri, Atlieniensesque eum admissuros esse, veritus ne propter ea, quae a se in contrariam sententiam dicta essent, si revertisset, se malo afficeret, quod reditum impedivisset, hujusmodi consilium comminiscitur.

Mittit ad Astyochum, Lacedaemoniorum nauarchum, circa Miletum adhuc agentem, clandestinas literas, quibus significabat Alcibiadem res illorum comimpere, qui Tissaphernis amicitiam Atheniensibus conciliaret, et reliqua accurate perscribens; veniam autem sibi dandam esse dicebat, qui vel cum incommodo suae civitatis aliquid mali in hostis perniciem moliretur.

Astyoclius vero Alcibiadem quidem, praesertim quod non amplius aeque, ac prius, in ipsius manus veniret, ne cogitabat quidem ulcied, sed ad eum Magnesiam profectus et ad Tissaphernem simul dixit iis res cx Samo sibi scriptas, et earum iis index existit, et, ut ferebatur, quaestus privati causa abjunxit se Tissapherni, ut et in hac re et in celeris consilia communicarent; quamobrem etiam de stipendio nondum integro minus instabat.

Alcibiades autem confestim literas adversus Phrynklium Samum ad viros primarios mittit, declarans ea, quae fecerat , et postulans, ut capitis supplicio plecteretur.

Phry-nichus autem perturbatus, et in maximum sane discrimen adductus ob hoc indicium, rursus ad Astyochum scribit, quum ob superius factum conquerens, quod non probe celatum esset, et nunc se paratum esse ad internecionem tradere omnem Atheniensium exercitum, qui apud Samum esset, sigillatim docens, quum Samus non esset munita, quo liaoc modo peragere possent; sibique jam invidiosum non esse, si propter illos in capitis periculum adductus, et hoc, et aliud quidvis potius fecturus esset, quam ab inimicissimis ipse perderetur. Astyoclius vero liacc quoque Alcibiadi indicat.