History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Alcibiades autem haec, simul.quod Tissapherni regique, apud quos erat, optima factu duceret, suadebat, simul etiam, quod suum praeterea in patriam reditum curaret, sciens, si eam non everteret, fore aliquando, ut reditum impetraret; impetraturum autem se existimabat hac potissimum ratione, si Tissaphernem sibi familiarem esse constaret.

Quod etiam accidit. Nam postquam milites Athenienses, qui apud Samum erant, eum multum valere apud illum senserunt, partim quidem, quod et ipse Alcibiades ad polentissimos illorum viros literas ante misisset cum mandatis, ut apud optimos cives de se mentionem facerent,

349
et dicerent, se velle redite, ea conditione, ut penes paucos summa rerum esset, non autem penes homines abjectos et plebeios, qui se urbe ejecissent, et Tissaphernis amicitia illis conciliata, una cum illis rempublicam administrare; partim vero, idque magis, sua sponte trierarchi Atheniensium, qui in Samo erant, et viri potenlissimi animis erant propensis ad evertendum statum popularem.