History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero, atque prius etiam, antequam Rhodum versus moverant, haec agebantur. Alcibiades quum post Chalcidei necem et proelium commissum ad Miletum in suspicionem Peloponnesiis venisset, et ab iis epistola de eo interficiendo ad Aslyochum Lacedaemone missa esset, (erat enim et Agidi inimicus, et alioqui infidus videbatur), metuens primum quidem ad Tissaphernem secessit; deinde apud eum, quam maxime poterat, Peloponnesiorum rebus nocebat,

et eum omnia docens, stipendium imminuit, ita ut pro drachma Attica terni oboli, nec ii constanter solverentur, Tissaphernem hortans, ut illis diceret, Athenienses , qui longiore temporis spatio rei navalis peritiam haberent, ternos obolos suis numerare, non tam propter paupertatem, quam ne nautae, propter affluentiam stipendii insolentius viventes, partim quidem corpora imbecilliora haberent, sumptus facientes in ea, unde corporum imbecillitas contingit, partim vero naves desererent, qui non relinquerent stipendii partem pignoris loco adhuc debitam;

idem eum edocuit, ut trierarchos et civitatum duces pecunia'data ad hanc rem sibi concedendam induceret, exceptis Syracusanis; ex his enim Hermocrates solus universae socialis classis nomine adversabatur.

Civitates quoque pecuniam petentes abegit ipse respondens Tissaphernis nomine, Chios quidem impudentes esse, qui, quum essent omnium Graecorum ditissimi, tamen dum auxiliarium copiarum beneficio servarentur, postularent, ut alii et corporibus et pecuniis pro illorum libertate pericula subirent;

ceteras

348
autem civitates injuste iacere dicebat, quae pro Atheniensibus, antequam defecissent, sumptus facere consuevissent, si non nunc quoque pro se ipsis et tantundem et plus etiam conferre vellent.

ElTissaphernem ostendebat nunc quidem, quod suis pecuniis bellum gereret, merito parcum esse; sed si quando stipendium a rege mitteretur, integram iis mercedem eum redditurum, et civitates, quantum aequum esset, sublevaturum.