History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

illi vero in Rhodum, primorum virorum nomine arcessiti, navigare in animo habebant, sperantes fore, ut insulam et navalibus et pedestribus copiis validam sibi adjungerent, et simul existimantes, praesentem societatem suffecturam, ut ipsi nullam pecuniam a Tissapherne petentes, navales copias alerent.

Protinus igitur eadem hieme ex Cnido profecti, et ad Camirum orae Rhodiae primum appulsi cum quatuor et nonaginta navibus, multitudini quidem terrorem injecerunt, ignarae eorum, quae agebantur, et ideo profugiebant, praesertim quod urbs nullis muris esset munita; deinde Lacedaemonii quum et hos et duarum civitatum, Lindi et Ielysi, cives Rhodios con-vocaseent, persuaserunt iis, ut ab Atheniensibus deficerent. Atque Rhodus se Peloponnesiis adjunxit.

Athenienses vero in eo tempore, quum rem intellexissent, cum classe e Samo solverunt, defectionem antevertere cupientes, et conspecti sunt m alto; sed quum serius paulo venissent, in praesentia quidem ad Chalcen, et hinc ad Samum abierunt; postea vero et ex Chalce et ex Co et ex Samo incursiones in Rhodum facientes bellum gerebant.

Peloponnesii autem pecunias ad duo et triginta talenta a Rhodiis exegerunt , cetera vero quiescebant per octoginta dies navibus subductis.