History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero nuntius ex Cauno venit, septem illas et viginti Lacedaemoniorum naves et consiliarios adesse; quamobrem quum existimasset, cetera omnia posthabenda esse prae hoc, ut et navium, quo maris imperium facilius obtinerent, tantum numerum una traduceret, et Lacedaemonii, qui ad ejus actiones explorandas veniebant, tuto trajicerent, confestim, omissa in Chium navigatione, in Caunum navigabat.

In ipsa autem praetervectione, copiis in Con Meropidem expositis, et urbem nullis cinctam muris, et terrae motu, qui maximus omnium, quos meminimus, illius insulae incolis contigit, collapsam dinpuit, oppidanis in montes dilapsis, et agrum percurrens praedam abegit, praeter homines liberos; hos enim dimittebat.

Ex Co autem in Cnidum noctu profectus cogitur Cnidiorum

346
adhortatione, nautas non exponere, sed, ut erat, contestim navigare adversus viginti Atheniensium naves, cum quibus Cbarminus, unus e ducibus, qui apud Samum agebant, observabat has septem et viginti naves, ex Peloponneso venientes, ad quas et Astyochus navigabat.

Resciverant autem ii, qui in Samo erant, ex Melo hujus classis adventum, et Charminus custodiam agebat circa Symam et Chalcen et RUodum et circa Lyciam; jam enim etiam sentiebat eas in Cauno esse.