History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Chii vero et Pedaritus eodem tempore studiosius etiam Astyochum, etsi cunctantem, per nuntios ad eum missos orabant, ut sibi obsessis opem cum tota classe ferret, ne pateretur maximam socialium urbium, quae in Ionia essent, et a mari intercludi, et a terra latrociniis diripi.

Chiorum enim servi, quia magnus erat eorum numerus, atque adeo in una hac urbe, excepta Lacedaemone, maximus, simul etiam quia propter multitudinem in delictis severius plectebantur, postquam Atheniensium exercitus munitionibus exstructis in tuto jam collocatus esse visus est, confestim ad eos plerique transfugerunt, atque plurima detrimenta propter notitiam regionis hi attulerunt.

Dicebant igitur Chii oportere Astyochum sibi succurrere, quamdiu adhuc spes et facultas esset operis impediendi, dum Delphinium muniretur, et opus esset imperfectum, et alia majore munitione exercitus navesque circumvallarentur. Astyochus vero, quamvis animo non propenso propter minas, quibus ante, ut dictum est, apud eos usus erat, ta men quum etiam socios animo paratos esse videret, ad succurrendum se accingebat.