History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

E Peloponneso autem per eamdem hiemem illa* septem et viginti naves, quae Calligeti Megarensis et Tima· gorae Cyziceni opera Pharnabazo a Lacedaemoniis praeparat» erant, profectae circa brumam in Ioniam trajiciebant, et praefectus iis aderat Antisthenes Spartanus.

Cum hoc

345
autem Lacedaemonii miserunt etiam undecim viros Spartanos, ut Astyochus eorum consilio uteretur, quorum unus erat Lichas, Arcesilai filius; et iis praeceptum erat, ut Miletum profecti, simul quum alia curarent, ut quam optime haberent, tum vero has naves vel ipsas vel plures, vel etiam pauciores, Hellespontum ad Pharnabazum, si videretur, mitterent, et Clearchum, Rhamphiae filium, qui in eadem classe vehebatur, ducem iis praeficerent, et Aslyochum, si undecim viris placeret, amoverent a nauarchia, et Antisthenem in ejus locum substituerent; nam propter Pedariti epistolas eum suspectum habebant.

Quum igitur hae naves a Malea per altum navigarent, ad Melum appulerunt, et quum incidissent in decem Atheniensium naves, tres earum inanes ceperunt et cremarunt. Postea vero, veriti, ne reliquae Atheniensium naves ex Melo elapsae, id quod accidit, Atheniensibus in insula Samo stationem habentibus suum adventum denuntiarent, Cretam versus navigantes, et confecto per cautionem longiore navigationis cursu, ad Caunum Asiae appulerunt.

Hinc vero, quasi in tuto jam essent, nuntium mittebant ad classem, quae ad Miletum stabat, ut sibi in trajiciendo adessent.