History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero assumptis quinque Corinthiacis navibus et sexta Megarica et una Hermionica et Laconicis illis, quas ipse secum duxerat, Miletum ad suam nauarchiam abiit, multa Cbiis minatus, se vero nunquam iis opem esse laturum , si qua indigerent.

Quum autem ad Corycum orae Erythraeae appulisset, illic stationem habuit. Athenienses vero, qui cum copiis ex Samo in Chium navigabant, ipsi quoque ad alteram collis partem appulerant, quo ab hoste

343
dirimebantur, et alteri alteros latebant.

Quum autem allatae essent litterae a Pedarito, quosdam Erythraeos captivos ex Samo dimissos Erythras ad moliendam proditionem venisse,confestim AstyochusErythras est revectus, et tam prope abiuit, quin incideret in Athenienses.