History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Astyochus autem, ubi, ut dixi, apud Chium obsides propter proditionis metum deligere coepit, ab hac quidem re abstinuit,postquam intellexit, classem cum Theri-roene adesse, et sociorum certiorem fidem esse: sed navibus et decem Peloponnesiae is et totidem Chiis in altum vela fecit,

et Pteleum adortus, quum id non expugnasset, perrexit Clazomenas et jubebat ex ipsis eos, qui cum Atheniensibus sentiebant, Daphnuntem migrare, et ad suas partes transire; simul autem idem jubebat etiam Tamos, Ioniae propraetor.

Sed quum illi imperata fecere nollent, urbem nulUs muris cinctam adortus est, et quum eam expugnare non posset, ipse quidem Phocaeam et Cumani ingenti vento delatus petiit, ceterae vero naves ad insulas Clazomenis adjacentes Marathussam et Pelen et Drymussam appulerunt.

Quum autem dies octo propter ventos illic morati essent, res omnes Clazomeniorum, quaecumque illic erant depositae, partim diripuerunt et consumpserunt, par-tim in.naves imposuerunt, et Phocaeam et Cumam ad Asty· ochum redierunt.