History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenis autem eadem aestate extrema mille gravis armaturae milites Atheniensium, et mille et quingenti Argivorum (quingentos enim Argivorum levis armaturae milites justis armis instruxerant Athenienses) et sociorum mille cum navibus duodequinquaginta, quarum aliquot erant ad armatos portandos, ducibus Phrynicho et Onomade et Scironida in Samum trajecerunt, et in Miletum transgressi castra posuerunt.

Milesii vero adversus eos egressi, quum ipsi numero octingenti gravis armaturae milites, tum Peloponnesii, qui cum Chalcideo venerant, atque etiam quaedam [peregrina] Tissaphernis auxilia, quinetiam ipse Tissaphernes praesens, et ejus equitatus proelium cum Atheniensibus sociisque commiserunt.

Et Argivi quidem, qui suo cornu proruperant et spiritus sumpserant ut adversus Iones, et suum impetum non excepturos, dum turbatius incedunt, vincuntur a Milesiis, et caeduntur eorum paulo minus trecentis;

Athenienses vero, quum initio Peloponnesios vicissent, et barbaros ac ceteram turbam loco pepulissent, cum Milesiis non sunt congressi, sed quum hi post fugatos Argivos in urbem se recepissent, quod videbant reliquum suum exercitum superatum, Athenienses

340
ad ipsam Milesiorum urbem jam victores consistunt.

Et in boc praelio contigit, ut Iones utrinque Doriensibus superiores essent; nam et Peloponnesios in acie sibi oppositos Athenienses vincebant, et Argivos Milesii. Erecto autem tropaeo Athenienses ad urbem circumvallandam sese praeparabant, quod locus ille in isthmi modum esset angustus, existimantes, si Miletum in suam potestatem redegissent , cetera quoque in suam ditionem facile ventura.